OCTAVIUS: Muhammedes Mosem imitatur, cum leges naturales, i.e. divinas
pessum ire ac pro Deo aeterno mortuis hominibus cultum exhiberi
perspiceret, naturae legem de unius aeterni Dei cultu renovavit,
mortuorum hominum funestissima sacra sustulit. Sic enim1 Deum Abrahami
se colere ac vitam Abrahami ad usum revocare clara voce testatur2, se
vero nihil aliud esse, quam Dei nuntium ac servum, caeteris etiam
prophetis inferiorem3.