SALOMO: De Christo quidem alias. Sed Dei cognitio proximus1 est ad
illam, quam expetimus, felicitatem gradus. Sic enim sapientiae
magister2: _Nosse Deum3 consummata justitia est, et tuae potestatis
agnitio radix est immortalitatis._ Illa tamen cognitio fertur ad
cultum, cultus ad amorem, amor ad fruitionem, quae summam animi
voluptatem parit, vel potius ipsa voluptatis4 est fruitio.
1. Alibi: _maximus_. 2. Sapient. 15, 3. 3. Alibi: _te_. 4. Alibi:
_voluptas_.
TORALBA: Haec igitur mea sententia est, primos illos aurei saeculi
parentes, quos superius diximus, Abelem, inquam, Enochum, Jobum sine
lege, Mosen sine Christo veram illam divinae voluptatis fruitionem
purissime lege naturae adeptos fuisse.
SALOMO: Non alia mihi mens est. Nam cum Abrahamum legem altissimi
coluisse legimus1, quid est aliud, quam naturae legis exemplar secutum
esse? Et quidem Philo Hebraeus2: Edicta, inquit, duarum tabularum nihil
a natura discrepant, nec magno studio opus est, ut vitam exigas ad
praescripta legum divinarum, quoniam nihil aliud, quam naturae legem et
majorum nostrorum vitam continent. Haec ille. Sed quoniam aetate Mosis
naturae lex hominum sceleribus ac flagitiis ita inquinata erat, ut
penitus ex animis obliterata videretur, et quasi sua vetustate
antiquata, Deus optimus maximus, hominum vicem misertus, eandem naturae
legem sua voce renovare ac decalogo, quem tabulis lapideis
inscripserat, complecti voluit, ac potissimum interdicta, quibus
naturam violare prohibemur. Cum igitur 191 homines ad naturae legem
obsurduissent, divina vox necessaria fuit, ut qui naturam contemserant,
naturae parentem sua verba resonantem exaudirent.