1. Alibi: _philosophiae_.

TORALBA: Homo beandus.

SENAMUS: Cur ita?

TORALBA: Quoniam omnis disciplina, quae ad actionem refertur, subjectum

habet id, cui primo acquiritur ipsius actionis bonum, non autem ipsum

bonum, ut valetudo non propter se ipsam appetitur, sed propter hominem.

In quo rursus deprehenditur aliud peccatum Aristotelis1, quod2 summum

bonum statuit in eo, cujus causa caetera non cupias, ipsum vere propter

se, non alterius causa, quia Dei fruitio, in qua psaltes lyricus3 et

Salomo felicitatis humanae summam constituunt, non propter se ipsam,

sed propter hominem ab homine expetitur. His erroribus sublatis,

caetera, quae ad felicitatem illam pertinent, faciliora sunt futura.

Cum enim lex divina ad honesta prosequenda turpiaque declinanda hominem

excitaret, illud subjicit, ut bene tibi sit, quia Deo nihil accedere,

nihil decedere potest. Igitur actio virtutis non est extremum hominis

bonum, quoniam ad contemplationem, ut motus ad quietem refertur,

contemplatio ad optimae rei h.e. ad Dei cognitionem, cognitio ad ejus

amorem, amor eximius ad fruitionem. Ad quod enim amas, nisi ut re amata

fruaris? In hac autem fruitione summa voluptas animi versatur in actu

reflexo h.e. in clarissima lucis et amoris Dei erga nos effusione, quam

patiendo adipiscimur, non agendo.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 344 / 680 题