TORALBA: At ille1 suorum decretorum constantiam non tuetur, cum aliis
summum bonum in mentis actione collocarit, quo quidem loquendi genere
usus est, ne cum2 magistro Platone, cujus omnia decreta evertere3
conatus est, idem dicere videretur, cum tamen idem sentiret, quia
nemini dubium est, quin ipsa mentis actio sit contemplatio, quam
improprie actionem appellat. Neuter tamen verum hominis bonum attigisse
videtur, quia tametsi negotium ad otium, motus ad quietem referatur,
actio ad contemplationem, ipsa tamen contemplatio esse potest rerum
abjectiorum ac viliorum, et ut sit circa rem omnium optimam et maximam,
quoniam alio refertur, extremum bonum dici nequit. In quo rursus
Aristoteles4 non leviter lapsus, quod finem hominis cum ejus summo bono
confundit.
1. Alibi: _Atqui_. 2. Desunt haec novem sequentia verba in alio codice.
3. Alibi: _rejicere_. 4. Libro 2 et 11 ad Nicom.
SENAMUS: An potest alius esse finis hominis, aliud extremum ejus bonum?
TORALBA: Quidni? Fines rerum omnium genitarum sunt extra res ipsas,
nihil enim fit propter se, bonum vero cujusque rei in se vertitur, et
ejus commodo, non alterius expetitur, quoniam se quisque plus amat,
quam bonum illud, quod sui beandi causa conquirit. Gramen enim
progerminat, 189 ut sit pabulum pecori, pecus hominum victui1, jumenta
ut hominibus sint adjumento2 ac pro illis moriantur. Nemo tamen
dixerit, hunc bestiarum finem extremum esse bonum illarum, cum rerum
omnium commune bonum sit, bene esse pro cujusque natura. Ita quoque
finis hominis est, inserviisse gloriae Dei. _Omnia_, inquit ille3,
_feci propter me ipsum, etiam impium ad diem ultionis_, cum scilicet
impius flammis exuritur aut in mare demergitur, ut Pharao cum
legionibus eum finem habuere, ad quem nati, facti, editi fuerant. Sic
enim Deus ad Pharaonem: _Ad hoc excitavi te, ut ostenderem in te
virtutem meam et ut mei nominis fama ubique dispergatur._ Nemo autem
dixerit, Pharaonem summum bonum adeptum fuisse. Ex quo sequitur illud
etiam, eos scilicet aberrare, qui argumentum aut subjectum4
philosophiae moralis statuunt esse summum bonum, quod per se ipsum Deus
est, nec aliud cogitari potest.
1. Alibi: _victus_. 2. Alibi: _sint hominum adjumenta_. 3. Proverbiorum
16, 4. 4. Alibi: _et fundamentum_.
SENAMUS: Quodnam igitur subjectum futurum est sapientiae1 moralis?