178 LIBER QUINTUS.

Cum ad coenam singuli rediissent, ego tragoediam Octavii persequi

jussus, cum ad eum locum pervenissem, quo Soliman, Turcarum rex,

primogenitum Mustapham fracta gula in interiore cubiculo coram ingenti

exercitu ad Prusiam1 coacto projici mandavit, praeconis voce ad tubae

sonitum altissime exclamante hoc carmen:

Sit unus coeli imperator2 maximus,

Sit unus terrae imperator praepotens;

consistere me jussit Coronaeus, qui quidem secundis3 mensis affabre

ficta4 poma veris ita miscuerat, ut acutissimus quisque5 posset falli.

1. Alibi: _Prassiam_, vel: _Russiam_. 2. Alibi: _temperator_. 3. Alius:

_sentiendi_. 4. Alius: _picta_. 5. Alibi: _quisquis_.

FRIDERICUS, homo minime malus, specie deceptus, cum pomum fictum

dentibus admovisset: Haud scio, inquit, an quisquam vestrûm non

falleretur. Quum caeteri propius intuentes admirati sunt tam

artificiose ficta1 poma, ut de arbore decerpta viderentur, CORONAEUS:

Si oculorum sensus, omnium acutissimus, tam absurde fallitur in rebus

levissimis, quî2 fieri potest, ut mens, quae nihil nisi a sensibus

habeat, rerum arduarum ac sublimium scientiam certam nanciscatur?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 324 / 680 题