SALOMO: Ad singula vicissim. Primum, rationem a Deo rerum suarum
exposcere, scelus, ambigere nefas est. Nam quod aliena concupiscere
vetat lex divina, alienum est ab omnibus legibus humanis, atque in eo
potissimum praestantia divinae legis1 enitet, quae securim non modo ad
caudicem et ramos, sed etiam ad radices et fibras flagitiorum omnium
admovit. Quisquis enim erumpentes cupiditates coercerepotest, is
profecto imperatoris invicti laudem meretur. Qui vero aliena
concupiscit, jam scelus admisit, etsi2 150 pravas cupiditates ad exitum
perducere non potuerit, quoniam, ut possit, omnia pertentabit, sed
recisa libidine nihil unquam molietur. Nihil autem mirum, si3 homines
hominum cupiditatibus leges nullas posuerunt, quia nec praemia
merentibus nec poenas4 irrogare potuissent, quippe sensus animorum5 non
videntur, id unius Dei proprium est, qui abditas animorum latebras
pervestigat ac propterea καρδιογνώστης appellatur6. Neque enim actionum
ac sermonum prius quam cogitationum praeputia circumcidi jubet. Et
quemadmodum Deus7 accepta ferre et praemia tribuere solet praeclaris
hominum voluntatibus, ita quoque perinde ac homicidam habet, qui
occidere cum maxime vellet, non potuit tamen, quia plus peccatur ipsa
mente, quae pravitati acquievit, quam sceleris executione, quae ad
sensus, satellites animi, quasi ad principis ministros refertur.
1. Alius: _lucis_. 2. Alius: _etiamsi_. 3. Alii: _sed_. 4. Desunt alibi
haec duo verba. 5. Alibi: _animi_. 6. Jerem. 12. 7. Deuteron. 11.
CORONAEUS: Sed ad quietem septimi diei redeamus, quaenam ratio subesse
potest?
SALOMO: Rationem suae legis, quod rarissime fit, subjecit legislator
ipse: _Quoniam_, inquit, _sex diebus coelum, maria, terram1, quaeque
his continentur omnia, Deus creavit ac septimo die requievit, eique
benedixit ac sanctificavit illum._ Et quominus ambigeretur, pluribus
verbis caput illud declaravit, quam totius decalogi capita, nec unquam
aliis diebus benedixisse aut eos2 sibi consecrasse3 legimus. Nam cum
populus universus instruendo Dei sacrario et instrumentis sacrarii
valde occuparetur, diem tamen septimum Deus excipiens: _Nihilominus_,
inquit4, _mea sabbatha colite, quoniam illa sunt quasi tesserae
secretiores et arcana inter me et vos posterosque vestros, ut
intelligatis, me esse Deum aeternum, qui sanctifico vos. Feriamini
igitur sabbathum, quoniam sanctum vobis est5: quisquis ullum opus
fecerit die sabbathi, de coetu populi exscindatur6. Sex dies
sufficiant7 rebus agendis, dies septimus quies esto sancta Deo aeterno,
quisquis opus ullum fecerit, morte afficiatur. Conquiescant igitur
filii Israel die septimo, ut colant sabbathum foedere sempiterno,
quoniam illud est arcanum et tessera inter me et filios Israel,
tessera, inquam, sempiterna, quoniam sex diebus Deus condidit coelum et
terram, septimo quievit._—Haec ille. Videtis, cum homines, liberos,
servos, jumenta sanctissimo illo die conquiescere jussisset, quanta
verborum copia, quam exquisita ratione iterum atque iterum inculcat.
Neque eo contentus populum universum rursus convocari jussit, deinde
coacta8 concione legislator quasi legem novam laturus: _Haec sunt_,
inquit9, _quae_ 151 _mandavit Deus. Sex dies negotiis agendis aut operi
tribuantur, dies septimus sit vobis sacer, quia sabbathum requies est
Deo. Quisquis opus ullum in eo fecerit, moriatur, ne accendatis ignem
in domiciliis vestris._ Item alibi10: _Admonete populum Israelem, ut
sabbatha sanctissime colat._ Id autem saepissime repetitum legimus, et
cum maleferiatus quidam septimo11 die ligna legisset12, Moses
sententiam, tametsi jam lex lata erat, non prius ferendam putavit, quam
judicem Deum appellaret, qui eum capitali supplicio damnatum lapidibus
obrui mandavit. Illud et mirabilius13, quod cum manna caducum singulis
diebus plueret, die tamen septimo nihil decidere solebat14. Cum autem e
tentoriis die septimo quidam egressi fuissent, quasi manna collecturi,
Deus ita exarsit eosque oratione acerbo increpans: _Quousque_, inquit,
_tentabitis me? dedi vobis sabbathum ad requiem, ut die sexto duplices
cibos colligatis, consistite igitur in tentoriis die septimo, nec
quisquam posthac foris egrediatur._ Item urbe Hierosolymorum obsessa et
lata jam de excidio sententia, liberationem omnem Jeremias15 Deo
jubente pollicetur, si sabbatha sancta colerent. Itaque Deus apud
Jesaiam exclamans16: _O beatum_, inquit, _illum, qui sabbathum meum
delicias suas appellat!_ Item paulo post: _Quisquis metuit mea sabbatha
temerare ac foedus illud sanctissimae quietis coluerit, hunc ego
sublimem proveham in montem sanctum meum_, i.e. in coelum. Quid
Ezechiel? ubi sabbathum appellat Dei sacramentum ac tesseram
secretiorem inter Deum et populum Israelis17, Ac propterea theologi18
sabbathorum rationes ac leges copiosissime amplexi sunt.
1. Septem haec sequentia verba desunt in alio codice. 2. Alibi: _nos_.
3. Alibi: _conservasse_. 4. Exod. 20, 31 et 34. 5. Alibi: _erit_. 6.
Alibi _exscindetur_. 7. Alibi: _sufficient_. 8. Alii: _convocata_. 9.
Exod. 35. 10. Num. 15. 11. Alibi: _sabbathi_. 12. Alii: _collegisset_.
13. Alibi: _mirum_. 14. Exod. 16. 15. Thren. 15 et 17. 16. Jes. 56, 58.
17. Ezech. 20 sq. Alibi: _Israelem_. 18. L. 2 Pandect. c. 4 et 24
(Talmud).
CURTIUS: Hanc opinor causam fuisse, cur acutissimus1 quidam theologus2
ad stuporem usque miretur, tot ac tam multis capitibus legum divinarum
ac prophetiarum sabbathi otia inculcari, quasi, inquit, ejus diei cultu
et quiete summa divinae legis et salutis nostrae3 contineatur. Idem
quoque negat, sabbathum aut legem a Christo fuisse abrogatam, eosque
reprehendit, qui aliter sentiunt.
1. Alii: _argutissimus_, vel: _augustissimus_. 2. Calvin. inst. ep. 4.
3. Deest alibi.
OCTAVIUS: Ego Ismaelitasnon aliam habuisse causam judico, cur pro
septimo die sextum feriari soleant, quam ut a Christianis aeque ac
Judaeis festo die segregarentur, ut Christiani, qui primum diem pro
septimo ad colendum sibi proposuerunt, ut a Judaeis secederent. Nam si
jure diem sextum Ismaelitae feriarentur, propter fugam Mahummedis ab
hostibus1 prostrati ac vulnerati die sexto, profecto aequius erat,
Christianos sextum 152 diem, quo Christus supplicio affectus est,
feriari2, quam primum, quo dicitur revixisse.