149 TORALBA: Videtur ἀδιάφορον.

SALOMO: Quid si princeps impendente seditione arma gestare prohibuerit,

num tibi civis injustus et injuriosus atque iniquus videatur, qui

adversus edictum armatus incedat?

TORALBA: Assentior ego quidem.

SALOMO: Cur ita, cum antea non injustum esset?

TORALBA: Quia naturae lex est, ut magistratui jussa imperanti pareamus,

et qui aliter facit, injustus censeatur.

SALOMO: Quanto igitur injustior est, qui Deo vetante id, quod antea

vetitum non erat, interdicto non paruerit, sive justum, sive injustum

id esse arbitretur; quamquam fieri non potest, ut quicquam injustum a

Deo jubeatur.

CURTIUS: Hoc potissimum inter naturales et civiles leges interesse

jurisconsulti tradunt, quod civiles sint earum rerum, quae justae et

injustae dici nequeant, antequam jubeantur aut prohibeantur, naturales

vero justitiam perpetuo annexam habeant, sine ullis edictis aut

interdictis.

FRIDERICUS: Cur igitur ante Moysen nullum de quiete septimi diei

legimus edictum?

SALOMO: Quis affirmare potest, nihil antea de sancta illius diei quiete

interdictum1 fuisse? quanquam prisca aetate2 homines totum fere otium

honestis studiis et rerum sublimium contemplationi tribuere solebant,

ut omne tempus illud festa quies et sabbathum continuum videretur.

Postea vero cum3 deterior aetas, inanium artium voluptatibus, jocis,

libidini, bellis, rapinis intenta, rerum coelestium et divinarum studia

sprevit, quid tam necessarium fuit, quam homines ad hanc naturae

legem4, honesta virtutis studia, ad mentis quietem, ad cogitationem

rerum divinarum, ad sui salutem revocare? Id autem diei septimi festa

quiete sancire placuit.

1. Alibi: _edictum_. 2. Alii: _pietate_. 3. Alibi: _quum_. 4. Addunt

alii: _id est ad_.

SENAMUS: Sed cur potius septimam, quam primam? Nec video, cur1 postremo

capite decalogi aliena appetere prohibeamur, cum satis sit, nemini

fraudem facere, et ea non exercere, quae publicam laedunt

tranquillitatem: mentibus autem humanis imperare aut cogitationibus vim

inferre, quis possit?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 281 / 680 题