SENAMUS: Si fides oraculis habetur, extat vetus oraculum Apollinis,
qui, consultus de infinita religionum varietate, quaenam esset optima,
respondit uno verbo: Antiquissima. Cum rursus ambigeretur, quaenam
esset antiquissima, respondit: Optima.
TORALBA: Sic mihi persuasum, etiam si nullis oraculis testata res
esset, optimam tamen religionem esse antiquissimam. Est enim tanta
fides antiquitati1, ut sua se auctoritate facile sustentare possit. At
novae religiones, nova sacrificia, nova sacramenta, novi ritus, novae
leges, nova consilia2, novae ecclesiae, nova decreta, novi mores
florentissimas quaeque civitates funditus everterunt.