FREDERICUS: Ita vero ad Christum usque.
OCTAVIUS: Judaei aeque ac Ismaëlitae N.T. tabulas repudiant1 quasi a
Christianis corruptas, tametsi Muhammedes evangelica testimonia citare2
non dubitaverit3, potissimum in Alcorano Elmeide et in Azora duodecima,
non tamen in4 ea, quae in Christianorum manibus versatur.
1. Alius: _rejiciunt_. 2. Alibi: _ciere_, vel: _adhibere_. 3. Alius:
_dubitat_. 4. Deest in aliis, qui loco vocis _versatur_ legunt:
_versantur_.
TORALBA: Si sola scriptorum auctoritate religionis verae fundamenta
nituntur, expedita res erit Pythagoraeorum, vetere decreto: αὐτὸς ἔφα
Sin ea verborum obscuritas est, ut in varios sensus trahi possit, ad
arbitros, i.e. ad sapientes, res deducenda erit.
SENAMUS: Sed etiam illud dubitatur, qui sint sapientes? si enim
aliorum, i.e. stultorum, judicio sapientes putantur, stulti sunt et suo
judicio furiosi.
TORALBA: De sua quemque arte peritum consulere solemus, neque etiam1
opifices sine usu et certissimis rationibus credi sibi volunt; falli
tamen possunt, si demonstratione vacant. Rerum autem divinarum fides ac
constantia ab unius Dei auctoritate dependet, qui nec falli, nec
fallere potest, quae quidem auctoritas omnibus omnium
demonstrationibus, argumentis, tabulis ac testibus longe praeponderat.