SENAMUS: Gravior etiam controversia est, quaenam sit ecclesia vera?
Judaei suam esse affirmant, Ismaëlitae infitiantur, Christianus contra
sibi vindicat, pagani tota India sese antiquitate omnibus praedicant
anteferri oportere. Itaque Nicolaus Cusanus Cardinalis, vir
doctissimus, nihil de ecclesia christianorum sibi probandum scripsit,
sed hoc, inquit, posito fundamento, quod ecclesia per unionem ad
Christum constituatur, illud assumit, quod in praecipua quaestione
positum est.
SALOMO: Illud quidem Christiani ac Ismaëlitae confitentur1, et in eo
potissimum cum Ebracis conveniunt, solam et veram Dei ecclesiam in
gente Israëlitarum fuisse, quae sola toto terrarum orbe verissimum
unius Dei aeterni cultum tuebatur, sola conservatrix foederis aeterni,
quod Dei 132 digito tabulis lapideis incisum est et sanguine sacratum
erat, sola legis aeternae litterarumque sacratiorum custos.