TORALBA: Ne id quidem periculo vacat, quia religio versabitur vel in
scientia, vel in opinione, vel in fide. Si1 in opinione religio est,
ambigua illa verum inter et falsum ambigit et disputationibus iniquis
ac magnis2 labefactatur. Si in scientia, demonstrationem esse oportet,
certissimis principiis fundatam ac necessariis conclusionibus munitam.
Quae autem stant3, ejusmodi disputationem nullam admittunt. At nemo
est, opinor, qui religionis cujusque demonstrationes tradiderit,
etiamsi nonnulli efficere hoc sint conati, sed frustra, quia tantum
abest ut fides cum demonstratione ac scientia stare possit, ut funditus
evertatur. Dicitur enim4 Graece scientia 130 ἐπιστήμη, ἀπὸ τοῦ
ἐπιστάνειν τὸν νοῦν: quia mentem huc illuc distractam sola sistere
possit. Hic fidem appello theologorum more, non dialecticorum, qui
argumentis necessariis ac fidem facientibus dubiam5 rei veritatem
illustrant6. At theologi fidem in assensione pura, sine demonstratione,
collocarunt, et quarum rerum, quamdiu hic vivitur, fidem habemus,
coelestes animae scientiam adeptae sunt. Fidem autem hujusmodi aut
infusam aut labore ac studio partam fecerunt, verbi gratia ejusmodi,
quae lectione aut auditione percipiatur, cum ei assentiamur, quem virum
bonum et eruditum arbitramur. Quam probitatis et eruditionis opinionem
si rejicimus, fides amittitur, si vero assentiri pergamus, disputatio
inanis est, quia hoc vel illud credere collibuit, sive verum sive
falsum. Nam qui geometrica theoremata docenti assentitur, nec tamen
intelligit, fidem quidem habet, non scientiam, si7 vero plane
intelligit, adipiscitur quidem scientiam, sed eodem momento fidem
amittit. Fidem autem infusam theologi appellant virtutem theologalem,
quae Deum tantum sui argumentum ac objectum habet. Ea vero8, fides
divina munere ac concessu tributa, si tamen necessaria est et certa9,
ut amitti nequeat, vis est, non fides. Si libera quadam assensione
nititur, summae impietatis est, argumentis humanis doctrinam, quam Deus
summa bonitate afflaverit, cuiquam10 eripere conari. Quae cum ita sint,
omnino disputationibus de religione abstinere oportet.
1. Alius codex ita legit: _Religio fit ambigua verum inter et falsum ac
disputationibus magis magisque labefactatur. Si in scientia?
demonstrationem subesse oportet_. 2. Alius: _Magis ac magis_. 3. Alii:
_sunt_. 4. Eusebius in demonstratione evangelica. Scotus in proleg.
sent. qu. 45. 5. Alii: _dubiae_. 6. Alibi: _illustrarunt_. 7.
Desiderantur haec septem sequentia verba in aliis codicibus. 8. Alius:
_porro_. 9. Alibi: _coacta_. 10. Deest in alio codice.
OCTAVIUS: Florentinos accepimus in statu populari edixisse, ne de
legibus semel susceptis ac probatis disputaretur, quam legem a Lycurgo
olim latam meministis1. Quod si de legibus humanis controversias movere
non licet, ne ullus ad perrumpendas2 leges proposita disputatione
aditus aperiatur, quanto minus in legibus divinis id fieri debet, aut
si privatim periculosum3, quanto publice periculosius.
1. Plutarchus in Lycurgo. 2. Alibi: _corrumpendas_. 3. Alibi:
_periculose_.
CURTIUS: Laudabile quidem est, ex antiquissimorum prophetarum
institutis a disputationibus rerum divinarum abstinere, quod1 de sua
quemque religione interpretari oportet, nec Christianis liceat, summa
suae religionis capita in dubium revocare, nec item Judaeis2 inter
ipsos, ut nec Ismaëtis3 quidem inter sese. Sed Ismaëlitae hoc amplius,
quod nec secum ipsi, nec cum Judaeis aut Christianis de sua religione
disseri4 patiantur, absurde illi quidem et malitiose. Nam si vera est
illorum religio sive superstitio, quo verior aut certior, eo ad
persuadendum facilior, aut si tantum bonum Christianis et Judaeis
communicare nolunt, illud profecto est animi invidi ac ipsa
malevolentia jejuni. Sed verius est, Ismaëlitas et Judaeos a
disputationibus abhorrere, quod veritatis Christianae perspicuam5 lucem
lippis oculis intueri nequeant.
1. Desunt haec septem sequentia verba in alio codice. 2. Alibi:
_Judaei_ vel: _Judaeos_. 3. Alibi: _Ismaëlitae_. 4. Alius: _discerni_.
5. Alibi: _conspicuam_.
131 CORONAEUS: Curtii1 sententia mihi probabilior fit, ne scilicet
Christianis inter seipsos vel publice vel privatim de summae nostrae
religionis, i.e. de fidei capitibus, contendere liceat, ne ambiguis et
probabilibus argumentis huc illuc mentes distrahantur, ac variis
erroribus implicentur2, cum3 tamen divinae leges4 omni sexui, omnibus
ordinibus, omnibus aetatibus, omnibus locis ad legendum et intuendum
proponantur, ut lege divina sanctissime cautum est5. Semper tamen
licuit ac licebit, inter varias sectarum familias de optimo religionum
genere disceptare ac Neophytos, Catechumenos, Energumenos, Ismaëlitas,
Judaeos, Paganos et Epicureos a recta via oblique oberrantes,
argumentis, auctoritate, antiquitate, eruditione, demonstrationibus
perspicuis in rectam salutis viam deducere, pro ea6 quae homini cum
homine intercedit humanitatis et caritatis conjunctione.
1. Alibi: _Certum_. 2. Alii: _impleantur_. 3. Alibi: _dum_. 4. Alibi:
_divina lex ... proponatur_. 5. Deuteron. II. et III. Josua I. et XXIV.
6. Alibi: _per eam ... conjunctionem_.
SENAMUS: Disputationes istas de religionibus perspicio1 ad nihilum
recasuras. Quis enim arbiter tantae controversiae futurus est?