1. Alius: _conentur_.

CORONAEUS: Illud omnibus persuasum esse opinor1, multo praestabilius

esse falsam, quam nullam habere religionem, ut in omnibus rerum

publicarum gentibus nullum perniciosius est ἀναρχία, in qua nemo

imperat, nemo paret, nulla praemia bonis, nulla supplicia peccatis2

irrogantur. Sic nulla est tanta superstitio, quae metu divini numinis

improbos in officio continere et naturae lege quodammodo tueri3 non

possit, cum praemia bonis, supplicia peccatis irrogari divino judicio

persuasum habeant. Et in eo quidem capite4 Epicurus inexpiabile scelus

admisit, quod omnem divini numinis metum radicitus evellere conatus, ad

peccandi licentiam aditus omnes aperire videatur. Itaque Narsingarum5

Indiae pontifices Deorum ac daemonum statuas aspectu terribiles ac

monstrosissimas in templis collocare solent, ut modis omnibus improbi

ab injuriosa facinorosaque vita numinis terrore prohibeantur.

1. Alius: _est, opinor_. 2. Alibi: _sceleratis_. 3. Alius: _continere_.

4. Alii: _Et quidem in eo capitalis_. 5. Alii: _Marsingarum_.

FRIDERICUS: Si demus, eos qui falsam religionem colunt, justo errore

excusari, quisnam1 erroris justam causam impietati obtendere2 jure 125

queat, cum servus ignavus perinde ut conscius voluntatis, qui jussa

domini non impleverit, vapulaturus sit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 244 / 680 题