OCTAVIUS: Sacrorum quidem confusionem abhorrere debemus, sed Turcarum
et Persarum atque adeo superioris Asiae et Africae reges ab Homaro II.,
Homari I. pontificis maximi inter Ismaëlitas legato, tum etiam ab
Helthero1 clarissimo theologo sic instituti ac imbuti sunt, ut homines
omnes immortali Deo gratos fore arbitrarentur, si pura mente suum
quisque numen revereatur2, tametsi qualem Deum habere oporteat, penitus
ignoret: quoniam rerum omnium agendarum fontem judicant in voluntatis
impetu ac mente ipsa collocari oportere, cujus integritatem ac
puritatem Deus aequissimus semper intueatur. In qua sententia video
fuisse non modo3 Ismaëlitarum, sed etiam Christianorum theologos. Sic
enim Thomas Aquinas4: Quando, inquit, ratio errans statuit aliquid ut
praeceptum Dei, tunc perinde est contemnere dictamen rationis ac Dei
jussa; quod ante D. Augustinus5 confirmarat.
1. Alius: _Helhari_. 2. Alibi: _revereretur_. 3. Alibi: _modo_. 4. Lib.
II. quaest. 19 ad art. 5. 5. In libro retractationum.
CURTIUS: Assentior illud quidem, tantam esse vim in ipsa voluntate ad
hominum actiones dijudicandas, ut qui, quem nollet, occidit, sit
illius1 caedis innocens et qui, quem conatus est, occidere non potuit,
ut sicarius teneatur. Num tamen propterea judicabimus, omnes actiones,
quae a recta sinceraque voluntate proficiscantur, rectas esse? Profecto
verae pietatis ac impietatis perturbatio summa sequeretur.