1. Additur alibi: _veteri_, vel: _veterum_.

SENAMUS: At ne Romani quidem suorum edictorum constantiam tueri

potuerunt, cum sacra Isidis, Osiridis, Annubis, Apis, Aesculapii,

Cybeles matris Deorum in urbem reciperent. Ac postremo M. Agrippa

templum a se 120 constructum, quod omnium Deorum numinibus consecrarat,

πάνθεον appellavit. Quod quidem unum ex omnibus antiquorum fanis Romae

reliquum esse videmus, a Bonifacio III. Pontifice Maximo Divis omnibus

consecratum. Ita quoque Athenienses aras frequentes ἀγνώστων θεῶν

habuere, ut Pausanias in Atticis et Paulus1 ipse in concione ad populum

Atheniensem comprobavit, ut vero Deo, quem ignorabant, quoquo modo

sacra fierent. Sic enim veteres illi statuebant, mundum hunc Deorum

plenissimum esse, cum locis omnibus admiranda numina divinitatis

contuerentur, ut non dubitarent exclamare: Jovis omnia plena! et quidem

pleni sunt coeli, plena est terra majestatis gloriae divinae. Quum enim

Seneca2 quaereret: quid est Deus? Totum quod vides et quod non vides.

Plinius3 vero mundum ipsum universum appellat numen aeternum; ob id

enim existimo priscos illos homines, cum virtutibus templa dicarent,

justitiae4 inquam, fortitudini5, paci6, spei7, fidei8, pudicitiae9,

concordiae10, saluti11, pietati12, honori13, veritati14,

providentiae15, menti16, clementiae17, misericordiae18, felicitati19,

liberalitati20, famae21, aeternitati22, virtutes immortalis Dei

mortalibus ubique ad intuendum ac imitandum proposuisse, ut a vitiis

declinarent.

1. Actorum XVII. 2. Lib. 1. quaest. natur. 3. Hist. natur. l. 2, c. 1.

4. Pollux voce δίκη. Chrysippus in libro περὶ κάλλους. 5. Plutarchus in

quaest. 6. Plinius, Seneca, Plutarchus in Timone. 7. Livius lib. 1 et

4. dec. 3. 8. Plinius lib. 85. Cicero de officiis. 9. Festus in verbo

Pudicitia. 10. Augustinus l. 5. de civ. Dei. 11. Livius l. X. 12.

Plinius 7, 36. 13. Plutarchus in quaest. 14. Idem ib. 12. 15. Cicero de

natura Deorum l. 2. 16. Ovidius in Fastis. 17. Plutarchus in Caesare.

18. Pausanias in Atticis. 19. Plinius l. 35. 20. Diogen. l. 3. 21.

Pausanias in Atticis. 22. Augustinus l. 6 de civ. Dei.

CURTIUS: Argute quidem Senamus, sed cur vitia superiora1 pro Diis

habuerunt? Cur pecuniae templum, cur edusae vel eduliae, cur potanae,

voluptiae2, libertinae3, Veneri, Priapo, nisi ut eduliis, potibus,

voluptate, libidine, stupris, majore licentia, quasi Diis

concedentibus, abuterentur? Omitto febrim, furinam, lavernam, risum,

luxuriam, impudentiam ac teterrimi foetoris Deam Memphitim.

Praetermitto Deos omnium aedium partibus ac locis constitutos4.

Praeterea Joves trecentos, qui nomina pro eujuscunque voluntate

sortiebantur, et innumerabilium Deorum populos ad serpentes usque, quos

omnes Deos Deasque M. Agrippa una conclusit et eadem aede.

1. Alii: _superi omnia_. 2. Alius: _voluptati_. 3. Alius: _libertati_.

4. Alii: _consecratos_.

SALOMO: Praestabilius fuisset, Deum aeternum ab illa Deorum inanium

societate longissime segregare, quam illis1 aggregare. Quid enim aliud

est, quam sacratissima quaeque profanis conspurcare? Ob id enim populus

Dei, in terram sanctiorem2 quasi in bonorum possessionem secundum

divinas tabulas missus, omnium inanium ac fictilium3 Deorum fana,

statuas, 121 altaria, lucos, solo aequare jussus est. At4 ne arcam

quidem foederis Deus ipse passus est Dagonis statuae contagione

contaminari, sed bis dejectam5 et confractam statuam sacerdotes

Palaestinae viderunt, cum proxime arcam collocassent.

1. Alibi: _illi_. 2. Alibi: _sanctorum_. 3. Alii: _fictitiorum_ vel:

_futilium_. 4. Alibi: _Ac_. 5. Alius: _disjectam_.

CURTIUS: Profecto et hi et M. Agrippa jura sacrorum violabant, neque

enim fas erat, duobus Diis idem fanum consecrare. Nam cum M. Marcellus

templum Honori simul et Virtuti dedicasset, Romanorum pontifices

intercesserunt, ne sacra utriusque Dei confunderentur. Itaque templum

illud medio pariete dividi jusserunt, sic tamen, ut non ante pateret ad

templum Honoris aditus, nisi patefacta Virtutis porta1; quanto minus id

ferendum est in aeterni Dei cultu!

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 237 / 680 题