SENAMUS: At Ebraei paene soli ex omnibus populis civitatum et
imperiorum concordiam mihi conturbasse videntur. Nam cum Antiochus
Nobilis, Hierosolyma expugnata, Diis sacra faceret, Judaei principem
exsecrabantur. At ille ira accensus, quod se impium judicarent, ad
sacra Deorum gentilium1, acerbissimis propositis suppliciis, Judaeos
adegit. Inde finitimarum2 gentium tanta odia in seipsos excitarunt, ut
ad unius gentis internecionem omnes conjurasse viderentur. Scribit enim
Celsus3, Christianos ac Judaeos, de suis Diis nimis arroganter
statuentes, omnia populorum numina contemsisse.
1. Alibi: _gentium_. 2. Alibi: _finiti more_. 3. Origenes lib. III.
contra Celsum.
FRIDERICUS: Qui religionum discrepantium varietatem admittit, verae
religionis eversionem moliri videtur. Et quidem apposite Proclus
scribit: ἀπειρίαν ἀναιρεῖν τὸν θεὸν, καὶ πολυθεότητα nihil ἀπὸ τῆς
ἀθεότητος differre. Quis enim simul Deum ac daemonem colere possit, cum
alter alteri tam contrarius sit?
119 SENAMUS: Superius Toralba demonstravit, Deo nihil contrarium esse
posse, quia etiam daemones sunt ministri obsequentissimi divinae
majestatis. Quid enim1 vetat, servum non quidem ut dominum, sed ut
domini legatum aut nuncium revereri? Quid item vetat2, duo3 numina
alterum quidem ne noceat, alterum ut prosit obsecrari4? Ob id enim
Opuntii duos pontifices habuere, quorum alter Diis, alter daemonibus
sacrificabat5. Nec Romani beneficos tantum Deos, Jovem inquam, Martem,
Dianam, sed etiam eos qui nocere dicebantur, puta Robigum6, Febrim,
Paventiam, Occasionem, Invidiam ceterosque Deos averruncatores sive
ἀλεξικακοὺς summa veneratione prosequebantur.
1. Alius: _autem_. 2. Alibi: _vetet_. 3. Alibi: _Deo_, vel: _dico_. 4.
Alibi: _obsecrare_, vel: _observare_. 5. Plutarchus in apophthegm.—Alii
legunt: _sacrificaret_. 6. Alibi: _Rubiginem_.
SALOMO: Hic certe Graecorum et Latinorum prudentiam desidero; quos enim
Deos mares Graeci φθόνον, καίρον, φόβον statuere, Latini sexu et habitu
foemineo Deas fecerunt, scilicet Invidiam, Occasionem, Paventiam. At
lege divina nihil sanctius cautum videmus, quam ne Deos peregrinos
metuamus, cum nec obesse cuiquam nec prodesse queant, ac propterea
saepissime legimus1, nullam mortalibus nisi ab uno immortali Deo
calamitatem impendere.
1. Genes. 35. Proverb. 29. Exod. 20. Judic. 10. Deuter. 10 et 32. 3
Regum 9 et 21. Jesaiae 43. Jerem. 11. Amos 3. Jon. 3. Mich. 1. Baruch.
1.
SENAMUS: In tanta religionum quas videmus multitudine alterum fieri
potest, ut earum nulla, alterum non potest, ut earum plus quam una vera
sit; ac usquequaque pontificibus omnium religionum capitali odio inter
se discrepantibus, tutius est omnes admittere, quam de multis unam,
quae forsitan falsa sit, optare aut eam, quae omnium verissima sit,
excludere velle.
OCTAVIUS: At nec1 principibus nec magistratibus tutum est, religiones
diuturno consensu receptas et quae radices altius egerunt, evellere2
conari. Nam cum Thomas3 et Constantinus VI., uterque Graecorum
imperator, statuas de templis omnibus praecipiter deturbarent,
crudelissime caesi sunt, alter a matre, alter a populo in ipso Sophiae
templo. Itaque Valens, Theodosius M., Valentinianus, Jovianus,
Theodoricus Arianorum sectam longe lateque fusam prohibere non modo
noluerunt, verum etiam edictis publicis permiserunt.