1. Alius: _assensio_.

SALOMO: Ne1 religio quidem sit, nisi veram esse dabimus. Quoniam

religionum duces ac pontifices, quos veteres Graeci μυσταγωγοὺς

appellant, tantis inter se dissidiis pugnant, ut nemo constituere

possit, quae ex omnibus vera sit, num praestabilius est, omnes omnium

religiones in civitatem publice admitti, ut in imperiis maximis

Turcarum et Persarum videmus, quam ullam excludere? Nam si quaerimus,

quid sit, quam ob rem Graeci, Latini, Barbari nullam de religionibus

controversiam olim habuerint, non aliam comperiemus rationem, opinor,

quam omnium in omnibus religionibus conspirationem et consensum.

SALOMO: Excipiendi sunt Ebraei, qui ab omnibus populis quodammodo

segregati Deum aeternum soli adorabant, caetera numina exsecrabantur.

Item Chaldaei omnia templa Deorum funditus evertebant, quod impium

judicarent, Deos templorum angustiis concludere velle.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 234 / 680 题