1. Alibi: _aliquos_. 2. Alius: _voluit_. 3. Alibi: _an_.

CURTIUS: Ista quidem est ficta verbis M. Tullii1 sententia, quam suis

ipsis factis oppugnavit, ut minus quaerendum sit, quid sentiat, cum

appareat, quid fecerit. Quis2 enim Epicuraeos magis coluit, quam

Atticus? Cui tamen mortalium Cicero magis amicus, quam Attico, extitit

unquam? At nihilominus Cicero sectam Academicorum secutus est, quamdiu

vixit, Epicuraeos scriptis omnibus3 lacerans, quia nihil difficilius

est, quam de sceleratis loquentem abstinere maledicto, ut Theophrastus

dicere solebat.

1. In libro de amicitia. 2. Alius: _Quis enim Epicurum calluit, quam_

etc. 3. Alibi: _omnes scriptis_.

116 TORALBA: Pugnabant1 quidem Academicorum, Stoicorum,

Peripateticorum, Epicuraeorum ac Cynicorum sectae, concordiam tamen in

eadem civitate facile tuebantur, quia contrariae sectae Epicureorum et

Stoicorum mediis ordinibus interjectis Academicorum et Peripateticorum

quasi vinculis quibusdam conjungebantur, alioqui si unum uni contrarium

nullo interjecto medio copuletur, pugna quaedam perpetua futura2 sit

oportet.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 225 / 680 题