113 TORALBA: Ego vero gratam illam colorum, saporum, odorum, concentuum
oblectationem a congruentia naturae cujusque pendere opinor,
congruentiam a contrariorum mixtione et colligatione1 confusa. Nam
calidissima et frigidissima tactum offendunt, item candidissima et
obscurissima visum, dulcissima et amarissima gustum, ea tamen si naturâ
vel arte confusa sunt, jucundissima sentiuntur. Quod enim Seneca
scribit, ex opinione Stoicorum nihil bono viro mali contingere posse,
quoniam contraria miscentur, vix mihi probari potest. Nam si aqua
ferventissima2 pulveri frigidissimo ac siccissimo misceatur,
contrariorum confusio maxima existit, arte contemperata et tactu
jucunda. Elementaria quoque corpora, quae in natura ipsa coagmentata
sunt, ex contrariis qualitatibus et elementis confusa videmus, quae
arte nulla Galenus confundi posse judicavit. Atque ita Senecam tueri
possumus et a reprehensione vindicare, si dicimus3, illum de
substantiis, non de qualitatibus et accidentibus intellexisse. Nihil
enim tam facile confundi potest, quam aqua vino, non tamen inter se
miscentur, ut quae naturâ mista sunt, quia vinum ab aqua separatur
spongia oleo perfusa! Item4 aurum cum argento quidem arte confunditur,
et conflatur aes cum argento, aqua tamen chrysulia divelluntur, quae
tamen si natura ipsa confudisset, nunquam a se ipso distraherentur, ut
in electro, quod natura ipsa ex auro et argento aequis portionibus
contemperavit.
1. Alius: _alligatione_. 2. Alii: _fervidissima_. 3. Alius: _demus_. 4.
Sequentia haec verba Toralbae omnia desiderantur in alio codice.
SENAMUS: Si nulla est in substantiis contrarietas, qui fieri potest, ut
contrariae substantiae misceantur?
TORALBA: Ita quidem putavit Aristoteles, substantiae nihil contrarium
esse, sed cum formae forma contrarium sit, forma ignis formae aquae, et
accidentium contrarietas, puta extremae siccitatis et humiditatis,
summi caloris et frigoris, nonnisi a formarum ignis et aquae inter se
tota natura dissidentium contrarietate prodeat, quis dubitet, formas
utrasque res substantia inter se contrarias esse? Illud enim a natura
decretum certissimum divulgatur1, non tam latine2 quam ad id quod
quaeritur accommodate: propter quod unumquodque tale3 est, illud magis
est tale, et illius magis, si accidentia ignis et aquae propter vim
formarum4 inter se contraria esse5 oportet; quae igitur inter se
contraria sunt ipsa natura, non possunt arte misceri, sed tantum
confundi aut conjungi, aut copulari, ut unum esse videantur, puta
oxymel gustui jucundissimum, ex aceto et melle et ex amaro omnium
dulcium levi6 adustione fit γλυκύπικρον, palato gratissimus sapor.
1. Alibi: _divagatur_. 2. Alii: _latius_. 3. Alii: _late_. 4. Alibi:
_formalem_. 5. Desunt haec septem sequentia verba in aliia codicibus.
6. Alius: _leni_.
FRIDERICUS: In musicis modulationibus contrarietas illa non videtur
perire, sed extrema contraria mediis interjectis colligantur1. Nam vox
114 assa2 τῶν ὑπάτῶν cum extrema acutissima τῶν ὑπερβολαίων vel3 octava
διαπασῶν4 suavem efficit consonantiam, quoniam ex contrariis tota
diametro coalescit. Quibus si mediam vocem adjunxeris, cum altero
quidem extremo efficiet diapason, cum altero diapente, unde
gratissimus5 omnium modulationum concentus exsistit, ex6 apta7 scilicet
contrariorum colligatione.
1. Alii: _colliguntur_. 2. In uno codice ad marginem: _vox gratissima_.
3. Alius: _et_. 4. Desunt haec septem antecedentia verba in alio
codice. 5. Alius: _gravissimus_. 6. Desunt haec sequentia quinque verba
in alio codice. 7. Alibi: _ipsa_.
TORALBA: Id quidem in tota natura latissime patet, ut contraria mediis
quibusdam interjectis colligata universitatis mirabilem concordiam1
tueantur, quae alioquin penitus interiret,2 si vel totus hic mundus
ignis esset aut humor, sic etiam duo3 ὁμόφωνα omnem auferrent harmoniae
suavitatem.
1. Alibi: _concordantiam_. 2. Alius: _periret_. 3. Deest in alio
codice.
FRIDERICUS: Profecto1 coelestes conversiones inter se contrariae ac
trepidante motu retinentur, et contraria Martis et Saturni vis moderata
Jovis luce intermedia temperatur.
1. Alius codex habet: _Profecto in coelestibus etiam conversionibus
Martis et Saturni vis moderata_ etc.
SENAMUS: Qui fit igitur, ut temperamentum illud salutare aliquo1 semper
impedimento conturbari videamus, valetudinem inquam morbis, voluptatem
dolore, quietem animorum perturbatione?