1. Ep. 75. 2. Quaest. nat. 3, 26 sq.

TORALBA: Cum illustrium ac fortium virorum animas in angelicas naturas

obire prius dictum sit, profecto animarum a coelestibus illis sedibus

in cadaverum gurgustia1 lapsus miseram modis omnibus efficeret vitam,

quae prius beatissima fuisset. Est autem infelicissimum infortunii

genus, felicem fuisse. In summa, si resurrectione cadaverum mentes

humanae beatiores fierent, deterior esset angelorum quam hominum

status, cum tamen status et conditio angelorum pro summa2 felicitate

bonis promittatur a Christo3. Illud etiam ex eo sequeretur, Deum

aeternum incorporeum corporea creatura longe inferiorem esse, quo nihil

capitalius cogitari potest, cum Romanae sapientiae decus, Cato, dicere

soleret, nolle se repuerascere, etiam si quis illum ut Peliam recoxerit

senem. Postremo si resurrectio beneficio tribuitur, impii pro

suppliciis praemia consequerentur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 215 / 680 题