110 OCTAVIUS: Memini theologum1 acutum2 revocare solitum sententias3
ejus, qui cadavera illa sanctorum, quae revixisse dicebant, triduum
vixisse, deinde latuisse: Cur, inquit, sancti illi potius quam ceteri
resurrexerunt? Tum negat mortuos esse qui revixerant, cum Paulus aperte
scribat4, resurrectionem fore vitam aeternam. Idem quoque de Lazaro
sentit; quem tamen solus Johannes ex omnibus revixisse testatur. Nec
certe beneficium, sed supplicium Lazaro irrogatum videretur5, si de
coelesti angelorum coetu in foetidum et semiputre cadaver redire
cogeretur. Cum Thessalus6 Erichton rogantibus in Pharsalia Pompejanis
de futura victoria manes ex7 umbris et atra caligine inferorum
eliciens, pro ingenti mercede jurato8 promisit, animam quam evocarat
nunquam ullis carminibus aut sacrificiis in cadaver redituram:
_nec verba nec herbae_
_Audebunt longum somnum tibi solvere Lethes_9.
1. Calvinus in Matth. 26. 2. Alibi: _aliquem_. 3. Alius: _sententiam_.
4. 1 Cor. 15. 5. Alibi: _videtur_. 6. Alius: _Thessalis_. 7. Alibi:
_in_. 8. Alius: _juramenta promitteret_. 9. Lucanus lib. 6.
Et quemadmodum Platonici1 existimabant, propter ingens aliquod scelus
animas in haec cadavera demissas, ita quoque sanctissimorum virorum
mentes illae, quae in cadavera moriente Christo redierunt2, flagitium
quoddam inexpiabile commisisse credibile foret, ut rursus foedissimis
carceribus3 manciparentur, cum mors a theologis poena peccati
definiatur. Aut si postea beatos illos, qui revixerant, mori non
potuisse demus, ubinam terrarum hactenus delituerunt? Neque enim
coelum4 ante Christum ascendere fas erat, pristino cadavere resumto, ut
cum5 latroni Christus jam moriturus spopondisset, eo ipso die secum
fore in paradiso, quo tamen non nisi quadragesimo die post legitur
pervenisse6, satis constat, non de cadavere, sed de mente esse locutum.
1. Plotinus de anima et daemonibus; Plato in Phaedone. 2. Alii:
_redirent_. 3. Alii: _cadaveribus_, vel: _corporibus_. 4. Alii:
_coelos_. 5. Alii: _et quorsum_. 6. Alibi: _devenisse_.
TORALBA: Certe vulgaris cadaverum resurrectio probari nemini potest,
quin aperte fateatur Pythagoricam παλλιγγενεσίαν regenerationem, ut M.
Varro appellat, vel μετεμψύχωσιν transmutationem, ut Plotinus, vel
μετενσωμάτωσιν transcorporationem, ut Justinus, vel μετεγγισμοὺς τῶν
ψυχῶν translationem animarum, ut Epiphanius, vel ut Ebraei, animarum
revolutionem. Qui animorum in corpora reditus Pythagoreis quidem1
placuit, caeteris2 semper displicuit. Jam vero qui resurrectionem
cadaverum sperant, neque mutos, neque surdos, neque distortos, neque
leprosos, vel membris captos ullos fore affirmant3, sed alacres,
robustos, formosos, cum explorata vel exquisita4 sempiternaque corporum
valetudine ac firmitate. Quin etiam Scotus theologus scribit5: foeminas
virili sexu resurrecturas: in qua 111 sententia fuit Augustinus6 ex
ipsius Pauli opinione, qui scribit, nos ut viros perfectos Christo
tandem obviaturos7, et satis intelligebat8, nullam istius sexus
utilitatem futuram. Esset9 hujusmodi resurrectio sceleratis, qui
leprosi, surdi, membris capti fuissent, olim valde optanda; quanto
melius academicis, qui flagitiosorum hominum mentes non in humana, sed
in luporum ac rapacium10 ferarum corpora redituros opinantur?
1. Alibi: _semper_. 2. Alius: _exteris_. 3. Alius: _existimant_. 4. Duo
haec verba desunt in aliis codicibus. 5. Lib. III. Sententiarum. 6. De
civitate Dei II, 17. 7. Alius: _obviam ituros_. 8. Alius:
_intelligebant_. 9. Addit alius: _autem_. 10. Alibi: _voracium_.
CURTIUS: At Theopompus1, Aeneas Gazaeus, et Seneca2 popularem ac fidei
christianae ac Israëliticae consentaneam resurrectionem suis scriptis
comprobarunt.