SALOMO: Certi sunt uniuscujusque vitae termini a Deo positi ac
decreti1, quos prorogare quisque potest virtutum eximiarum2
praestantia. Improbi vero3 vitae suae terminos circumcidunt et
contrahunt, quae temporis ac vitae contractio ac propagatio frequens in
sacris litteris non modo ad hanc, quam misere ducimus, sed et ad
futuram vitam pertinet, quia saepe Deus sanctissimos et integerrimos
quosque ad se rapit in ipso aetatis flore, ut Abelem sibi carissimum,
Josiam, decus principum. Et huic quidem Deus denunciavit brevi
occasurum, ne miserandis ultionum cladibus4 obrueretur. _Justus_,
inquit Jesaias5, _perit, nec tamen quisquam est, qui ad animum revocet,
quod ab imminentibus calamitatibus ereptus sit. Sed paene omnes_,
inquit angelus ad Esdram6, _pereunt7 et profligatissima est eorum
multitudo: Quisquis autem evaserit pericula, superabit ac salutem meam
videbit, et tunc miserabuntur seipsos, qui jussa mea spreverunt, nec
virtutibus ullum nec poenitentiae locum reliquerunt, quos oportet post
cruciatum torqueri. Tu vero ne quaesiveris curiose, quomodo cruciandi
sint impii, sed quomodo justi sint servandi._
1. Job. 10, 14. et 1 Samuel. 26. Deuteron. 31. 2. Alibi: _eximia_. 3.
Psalm. 54 et 108. Deuter. 6. Exod. 20. 3 Regum 3 et 38. Job. 20.
Sapient. 15. 4 Regum 22. 4. Alibi: _casibus_. 5. Jesaiae 57, 1 sq. 6.
Esdrae Libr. IV, cp. 9, 7 sqq. 7. Alibi: _peremit_.
CORONAEUS: Caetera quidem Salomoni consentior1, praeterquam quod mentes
eorum, qui pecudum vixerint vitam, una cum ipso corpore dicit obituras
simul nec sempiternos cruciatus sceleratis decretos, sed post diuturnum
cruciatum penitus interituros arbitratur, tametsi nihil adseverare
voluit. 104 Sacris enim scriptionibus2 confidimus, omnes omnium animos,
cadaveribus relictis, immortales futuros ac tandem resurrecturos.