1. Alibi: _abditis_. 2. Alius: _possit_.

SALOMO: Morem tibi, Coronaee, gessi, quam sapienter nescio, sed tamen

bona fide quae sciebam quaeque nesciebam omnia aperui1, ac vereor, ne

nimis multa videar effudisse2, et ut sensus intimos aperiam, non tamen

satis Senamo fieri potuerit, qui etiam rerum ab omnibus sensibus

mortalium abditarum demonstrationes poscit, tametsi nihil salutis3 ad

summam afferant momenti, sed ut cuique libuerit, ita sentire cuique

liceat.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 198 / 680 题