1. Alius: _Maimon_. 2. Hist. natur. l. 7.

CORONAEUS: Satis igitur de origine bonorum et malorum; nondum tamen

Senami propositae quaestioni satis videmur fecisse, unde scilicet tot

angelorum ac daemonum myriades, cum suapte natura mortales sint, nisi

Dei bonitate sustineantur, aut unde in demortuorum locum et ordinem

substituantur?

SALOMO: Si nihil praestabilius est in natura ordine decente, illud

minime dubium est, in utrisque angelorum ac daemonum ordinibus

principatus ac dominationes existere. Cum enim de Leviathano Deus

loquitur: Quanto, inquit, robore pollet, quanto1 apparatu copias

instruit? id est daemonum exercitus. De angelis autem Daniel scribens2:

_Princeps3 regni Persici restitit mihi; en vero Michael, unus de

primariis principibus, opem mihi tulit._ Unde tamen et quando geniti et

quando sint interituri, non est, opinor, humanae mentis affirmare.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 182 / 680 题