FRIDERICUS: Bona fide scripta theologorum interpretari debemus, cum
innumerabilibus locis Augustinus malorum origines longissime a Deo
propellat. Haec igitur ad permissionem trahenda sunt.
SALOMO: Cancer est incurabilis, inquit Philo1 Ebraeus, Deum mali
auctorem arcessere. Quid enim impuri ab ipso latice puritatis, quid
malia ab ipso fonte bonitatis manare potest? _Vae vobis_, inquit
Jesaias2, _quod dicitis bonum malum et malum bonum!_ Saepissime viros
illustres ac fortes subducit3 et ipso aetatis flore decerpit, ne
deteriora in hac vita patiantur; ut Josiam regem optimum ac
religiosissimum, et quominus dubitaretur a vate Hulda4 denuntiari
jussit, ne impii Deum incusarent, quod tantae virtutis principem ab
hoste Pharaone pateretur occidi.
1. In libro de profugis cp. 23. 2. Jesaias 5, 20. 3. Sapient. XIV. 4. 2
(4) Regum XXII.
CURTIUS: Profecto Plutarchus eadem divinitus mihi scripsisse videtur:
προεξάγει τινὰς ἐκ τοῦ ζῆν τὰ μέλλοντα προορώμενος.
CORONAEUS: Procul ergo sint, qui Deum malorum auctorem faciunt, non
modo quia non prohibet, verum etiam quia jubet, quia decrevit, et haec
verba: _excoecavit, induravit_ non ad permissionem, sed ad efficacem
Dei actionem referri affirmant, quem alioquin1 otiosum fore2 metuunt,
quin etiam incestum Absolonis Dei opus esse affirmant, quanquam saepe3
alius aliud sentiant4 91 nec verba ad permissionem trahenda putant, sed
ad jussa referri. Ad quid ergo Psaltes lyricus ita exclamat: _Quoniam
non Deus volens iniquitatem tu es_5? Et cum Manassis regis scelera
execraretur: _Quia fecit illud quod nunquam jussi, nec in cor meum
ascendit_6.
1. Alius: _aliqui_. 2. Alibi: _fere_. 3. Alibi: _saepius_. 4. Alibi:
_sentiat_. 5. Psalm V, 5. 6. Jer. 7, 31. 19, 51. 32, 35. coll. 2 Regum
21, 6 et 9. 2 Chron. 33, 6.
OCTAVIUS: Sed gravior est morbus illorum, qui malorum iliadas
enumerant, nihil tamen boni reperiri ajunt, ut Rabbi Maurus1 ac
Plinius2, qui hominem omnium calamitosissimum et naturam novercam
contumeliosissime appellant, cum tamen hominem paulo minorem angelis
fecerit Deus et in omnes animantes summum imperium ei dederit.