Tum coena peracta post laudatoria cantica ita orsus1: Loci hujus
obscuritas, inquit CORONAEUS, mihi dubitationem injecit, cur antiqui
tum Graeci tum Ebraei tanta obscuritate et caligine velarint sua
scripta, ut vix ac ne vix quidem a sapientibus intelligerentur, quae
tamen percepta mirabilem afferunt tum utilitatem, tum oblectationem.
Nam Aesopus, fabularum scriptor antiquissimus, illecebris quibusdam
animantium2 universam3 humnanae vitae rationem complexus est. Sic
Pythagoras symbolis quibusdam allegoricis et illis carminibus, quae ob
suam4 praestantiam χρύσέα ἔπη dicta sunt, Orpheus, Homerus, Hesiodus,
Trismegistus5, Terpander et antiquissimi denique philosophi sapientiae
suae6 decreta obscuritatis caligine contexerunt, quin etiam sacratiores
litteras allegoriarum plenissimas vidimus.
1. Alius: _exorsus_. 2. Alibi: _animantibus_. 3. Alius: _universae_. 4.
Alius: _sui_. 5. Deest in aliis codicibus. 6. Deest ibidem.
OCTAVIUS: Nihil verius ab Augustino1 dici potuit, quam illud: Ea demam
miserabilis animae2 servitus est, signa pro3 rebus capere et supra
corpoream naturam mentis oculum ad hauriendum lumen aeternum attollere
non posse. Idem alibi4: Utilis est, inquit, scripturae auctoritas, cum
diversas sententias parit.
1. De doctrina christiana cap. 5, 10 et 11. 2. Alibi: _vitae_. 3.
Alibi: _sine_. 4. Lib. II de civit. Dei.
FRIDERICUS: Cum nihil perspicuitate utilius sit, haud scio an ullum in
scriptore gravius sit vitium, quam, quae facillime possis, ea obscura
tradere, ut liber Apocalypseos, qui tanta verborum ac rerum
obscuritate1 implicatur, ut ne auctor quidem ipse, si reviviscat (quis
qualisque fuerit, nondum constat inter eruditos), sua scripta quid
velint, liquido affirmare ausit. Atque haec obscuritas Juliano
Imperatori, Porphyrio, Proclo, Celso, ut Ebraeorum et Christianorum
scripta calumniarentur, maximum praebuit argumentum.