SALOMO: Graeci fabulis rerum veritatem ab Hebraeis acceptam
contexerunt. Quod enim Junonem aëris praesidem furias praecipites de
medio aëre deturbare1 finxerunt, ne in coelum evolarent, nihil aliud
significaverunt, quam inferiores mentes ac daemones suis quibusdam
limitibus conclusos, ne supra nubium regionem erumpant, et a
superioribus angelis ac potestatibus dejici ac deorsum in terram
deturbari, eaque dejectione mortales terreri et 67 admoneri candido
primum2 fulmine, innoxio tamen, post in fulminis vulneribus castigari,
nonnunquam etiam clade illata sive uni homini, sive uni familiae, sive
uni civitati, ut poena quidem ad paucos, metus ad omnes perveniret. Et
innoxia fulmina Jovis consilio fieri dicebantur, ut bonitas Dei optimi
maximi conspicua foret, quia per se veniam, largitiones, opes,
scientias, omnia denique bona tribuat, magistratibus vero ac
lictoribus, i.e. angelis ac daemonibus, judicia ac poenas irrogandas
relinquat.