1. Alius: _species illae_. 2. Alibi: _exectatis_.

FRIDERICUS: Multa physicis incredibilia sunt ob id, quod nihil praeter

naturam in natura fieri gravissimo errore arbitrantur, ne abditas1 sibi

causas ignorare videantur. At Olaus Magnus scribit, in Lapponia ultra

mare Suecicum sagas et sortilegos cum nautis pacta mercede ventos

vendere consuevisse, quod mihi fabulosum videretur2, nisi nautarum

summa consensione pervulgatum3 esset experientiaque jam inde usque ab

Homero compertum. Is4 enim Ulyssem scribit5 ab Aeolo rege vento donatum

utre6 incluso, quo securius Ithacam navigaret. Sic quoque in Sardinia7

nauclerus funiculum a saga triplici nodo8 constrictum accipit, pacta

prius mercede. Cum a portu solvens vela facit, levis ventus flare

incipit primo nodo soluto; si velocius ac plenis velis navim ferri

velit, secundum nodum solvit; si procellas rapidissimas concitare,

tertium nodum expedit.

1. Alius: _incognitas_. 2. Alius: _videtur_. 3. Alibi: _provulgatum_.

4. Alius: _Ipse enim etiam_. 5. Hom. Odyssea X. 6. Alius: _vitro_. 7.

Alii: _Scandinia_, vel; _Scandinavia_. 8. Alii: _modo_.

CURTIUS: Antea mihi fabulosa videbatur consimilis historia, quam apud

Herodotum legere potuistis, ubi scribit magos Persarum incisionibus

factis ventos ac tempestates compescuisse, cum regia classis in

Graeciam invasisset.

FRIDERICUS: Graeci, qui rerum veritatem fabulis texerunt, Aeolum regem

ventorum conclusos ventos in antris habere fingebant; huc enim illud

Horatii1:

Sic te Diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera,

Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis, praeter Japyga.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 131 / 680 题