1. Alius: _amuletum_.

OCTAVIUS: Quaerenti mihi, cur spectra illa1 circa patibula ac sepulcra

vagarentur, nihil verius occurrit, quam daemones illos esse cadaverum

custodes, ut mihi persuasum sit, cadaveris furtum daemonem custodem

persecutum fuisse ac me ipsum procellis excitatis2 ulcisci voluisse.

Cujus rei argumentum nullum certius exstitit, quam quod ejecto e navi

cadavere, non aliter quam Jona demerso validissimae tempestates momento

conquieverunt, quae profecto vim daemonum ventos excitantium

apertissime testantur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 130 / 680 题