CORONAEUS: Frustra res antea perspicue demonstratas a calce ad caput1
revocaremus: nam ex illis Toralbae demonstrationibus deque corporea
daemonum ac animorum natura, hunc etiam fructum decerpimus, quod
Thomistarum2 ac Averroistarum perniciosa opinio diluitur; posuerunt
enim, unam esse omnium animam in singulos homines diffusam ac rursum
occasu cadaverum segregatam in sese coire. Ita argumenta illa triginta,
quae ad stabiliendum hunc errorem Averroistae denotant, uno ruunt et
eodem momento, quibus tamen satis apte fieri non poterat ab iis, qui
animos corporum expertes esse posuerunt, quoniam substantiae
incorporeae, si ullae existerent, facile3 avulsae a corporibus coirent
in unum, corpora vero ut se ipsa penetrent, fieri nullo modo potest.
Restat igitur, ut intelligamus, quemadmodum ex ea demonstratione Dei
essentia et potestas infinita4 colligatur, quod superius Toralba
demonstraturum se, ni fallor, spopondit.
1. Alius: _carceres_. 2. Themistianorum. 3. Alius: _facillime_. 4.
Alius: _indistincta_.
46 TORALBA: Dixi quidem, ut ille in re levissima, sed non promisi. Quis
enim hoc sibi aut alteri promittere se posse confidat? Obsequor tamen
Coronaeo, cui nihil denegari potest; ineptus enim malo, quam non
obsequens videri. Omnis substantia corporea est finita, cum incorporea
nullis terminis coërceatur. Quae autem substantia nullis finibus
concluditur, infinita est. Hoc enim corollarium ex superioribus1
demonstrationibus colligitur. At omnium theologorum et philosophorum
summa consensione prima causa est incorporea, igitur sola est essentia
infinita; si2 essentia est infinita, et potestas et bonitas et
sapientia est infinita. Quia si vis finita subjecto infinito
congrueret, etiam visin finita subjecto finito conveniret, et creatura
finita infinitae potestatis esset. Absurdum consequens, igitur et
antecedens. Ex eo sequitur, nihil in Deo infinito finitum cogitari
posse. Hoc amplius scilicet, si Deum solum simplicem esse, cum omnia
corporea ex partibus coalescant, ac propterea Deum solum impatibilemet
indissolubilem esse, contra quam usu venit substantiis compositis, quae
ex iis constant in quae dissolvuntur, et in ea ipsa dissolvuntur, ex
quibus conflantur. Id autem quod simplex est, in partes, quas nullas
habet, dividi aut in alia principia dissolvi nequit.
1. Alibi: _supremis_. 2. Desunt haec duodecim sequentia in aliis
codicibus.
SENAMUS: Si Deus est incorporeus, quid est quam ob rem aures, oculi,
nasus, digiti, pedes, brachia, facies ei tribuantur?
SALOMO: Etiam ira et furor saepissime, an propterea iracundum et
furiosum esse dicemus? Sed nutrices et parentes oportet cum infantibus
balbutire et ad Deum humana transferri, quando ad homines divina
traduci non possunt. Illud autem animadversione dignum, quod cum
caeteri sensus Deo tribuantur, nunquam tamen gustus et tactus, quia
corpori semper inhaerent, nec sine corporibus sensibilia tactus et
gustus percipi queant, ut caetera sensibilia, ut magis ac magis
appareat, Deum plane incorporeum esse. Angelus autem si incorporeus
esset, ut Aristoteles cum plerisque theologis opinatur, ejus substantia
existeret omni in loco et extensionem infinitam haberet et1 essentiam,
quin etiam intelligentias ac daemones unum et idem cum Deo esse
oporteret atque ita bona malis, aeterna caducis, fluxa sempiternis,
purissima foetidissimis, Creator denique creaturis promiscue
confunderetur. Quae non modo absurda, sed dictu nefaria sunt. Ita
quoque si angelus aeternus esset, nunc haberet totam durationem, quam
habiturus est2, et ut pinguius loquamur, formaliter infinitam3. Illud
enim philosophorum ac theologorum consensione constat, _esse et posse_
in essentia divina nihil differre; item _esse, fuisse et fore_ in rebus
aeternis unum idemque haberi, quia nec prius nec posterius est in Deo,
ut rectissime Rabbi Moses4 scribit. Idem autem significat Jesaias5, cum
utrique angelo seraphino sex alas fuisse scribit ac duabus quidem
faciem tegere, duabus pedes, reliquis 47 volare, ut intelligamus,
angelos ortum habuisse et occasum habituros, tametsi hominibus utrumque
sit ignotum, Deum vero solum principio et fine et omni temporis
successione carere. Nam ubi est successio, ibi est novatio ac mutatio,
ut angelus se habeat aliter quam prius, quoniam non angelus habet, quod
praeteriit, et exspectat, quod futurum est, igitur mutabilis ac
propterea terminum habiturus. Nisi enim aliud atque aliud esset in
motu, ne in tempore quidem prius ac posterius perciperetur. Motum autem
angelis inesse, perspicue Toralba demonstravit; id enim sacris litteris
saepe significatur, quae non modo angelis motum inesse, sed etiam
motus6 celeritatem ac pernicitatem significant, cum alas quatuor sexve
angelis tribuant, quod satis innuit, mutabilem esse7 ac dissolubilem
eorum naturam.
1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _esset_. 3. Alibi: _nisi vitam_. 4.
In libro More nebochim. 5. Jessiae 6, 2 et 6. 6. Deest in aliis
codicibus. 7. Deest in aliis.
CORONAEUS: Habemus igitur perspicuam minimeque dubiam demonstrationem
de potestate atque essentia Dei, omnibus modis infinita, eumque solum
aeternum esse, αἰώνιον, ἀπέραντον, ἄναρχον, angelos vero, daemones,
mentes corporeas esse ac finitas, suaque natura mutabiles ac solubiles.
Quae aditum aperire mihi videntur ad ea, quae de actionibus daemonum,
de funambulis elephantibus, de arboribus et brutis loquacibus, de
sagarum transvectionibus feruntur.
SENAMUS: Prospiciendum nobis est, opinor, ne pro argumento capiamus id
ipsum1 quod in quaestione positum est, scilicet ea miracula quae
spectantur a daemonibus cieri. Neque etiam si demus, corporeos esse
daemones, propterea sequitur, transvectiones sagarum veras esse.