1. Alibi: _mundi_.

TORALBA: Ego tamen silentio rupto laudes immortali Deo canere nunquam

desistam, et quidem Heroicis numeris:

Me tua gestarum rapit ingens gloria rerum,

O Deus omnipotens! procul hinc peregrina deorum

Turba fugit fictaeque simul pietatis imago.

Angelici properate chori, properate poëtae,

Quotquot mente pia sacratum nomen adorant,

Ac Domini laudes puris efferte1 labellis!

Ast2 ubi verborum vis ac sapientia tanta,

Quae mare, quae terras, quae coeli temperet orbes

Legibus aeternis, percurrens cuncta momento?

1. Alius: _afferte_ vel _offerte_. 2. Alius: _Est ibi_; alii: _Est

ubi_.

CORONAEUS: Tenemus igitur Deum extra mundi concretiones et contagiones,

sedem suam posuisse supra quicquid est coelorum, ut etiam visio

Ezechielis ac prophetarum LXXII, quos de spiritu Mosis Deus afflaverat,

aperte declarat.

SALOMO: Apertius tamen significatur hominis conditione, quem Deus ad

imaginem sui creavit, quod Rabbi Moses sic interpretatur, quod1

quemadmodum intellectus agens seu adeptus2 extra hominem et ab hominis

concretione liber est, sic etiam Deus a mundi3 concretione et

contagione liber sit.

1. Alius: _ut_. 2. Alibi: _occupatus_. 3. Desunt alibi haec tria

sequentia verba.

44 CORONAEUS: Habemus Toralbae demonstrationem, non modo de angelorum

ac daemonum corporea natura, verum etiam praeter Deum nullam

substantiam incorpoream esse; sed quaeri possit, an daemonum et

angelorum cum mentibus humanis essentia sit eadem?

CURTIUS: Puriorem esse angelorum quam daemonum essentiam et corpora

lucidiora, docet Augustinus1: Angelis, inquit, malis mutata sunt in

casu corpora in deteriorem qualitatem aëris spissioris. Idem: Tenuia,

inquit, angelorum corpora in deteriora ac spissiora transformata sunt,

quibus ab igne pati possint.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 91 / 680 题