1. Jeremiae 23, 24. Jesaiae 66, 1.

SENAMUS: Haec ad potentiam ejus infinitam pertinere videntur, non ad

essentiam, ut Helias Thesbites his verbis innuit1: Deus, inquit, non

est in aëre, non est in commotione, non est in igne; alioquin creatoris

et creaturae una esset et eadem essentia, si utraque promiscue

confunderetur, idem etiam creatoris et creaturae cultus haberetur. Ob

id Deus altissimus, h.e. Eljon, עֶלְיוֹן appellatur, quia in coelis

est. Et ab interpretibus Hebraeis Deus מָקוֹם, i.e. locus beatorum2,

quia mundus in Deo est, non autem Deus in mundo vastissimo quidem, sed

prae illa essentia infinita corpusculo exiguo; non quia mundi aditu

excludatur, sed ut intelligamus, nulla mundorum innumerabilium

capacitate includi aut illius purissimam et incomprehensibilem

essentiam cum rebus foedis, fluxis ac caducis permisceri. Est enim

mundus usquequaque corporum plenissimus, nec quicquam in3 natura

vacuum. Quis autem et qualis sit Deus, (quanquam in eo nulla sit

qualitas), mortalium nemo, quamdiu spirabit4, intelliget. Nam Mosi

roganti, ut se Deus illi contuendum exhiberet: Nemo, inquit Deus,

vivens Deum videbit, i.e. plane cognoscet. Ac propterea dicitur in atra

caligine versari et in tenebris latibula sua posuisse, h.e.

obscurissimam et difficillimam ejus cognitionem videri hominibus in

caligine densissima constitutis, cum ipse lucis auctor omnia suo

compleat splendore. Ac tametsi praeclarum est, ejus omnia 43 opera,

dicta, facta, leges praedicare et crebris canticis usurpare, nihil

tamen est, quo verius vel melius, quam contemplantis silentio laudari

possit. Ac propterea David5 illud sapienter usurpat: Tibi silentium

laus! Quod vulgaris interpretatio non explicat his verbis: Te decet

hymnus Deus in Sion. Sic enim voces hebraicas לְךָ דֻמִיָהּ תְהִלַה

erudite Rabbi Moses interpretatur, ut etiam Chaldaeus paraphrastes:

Coram te, inquit, laus reputatur silentium; quia Deus, quis qualisque

sit, nullo sermone explicari aut ne cogitatione quidem capi potest.

1. Alius: _vocatur_. 2. 3 Regum 19, 11 sqq. 3. Alius pro his duobus

verbis: _materia_. 4. Alius: _scrutabitur_. 5. Psalm. 64, 2.

CURTIUS: Illud quidem symbolo Pythagoras significat, cum silentio Deum

laudandum esse ac puro animi affectu jubet colendum, quia sermo ipse

inquinatus est nec veras Dei laudes assequi potest. Quod silentium

Porphyrius et Jamblichus sic interpretantur, quando pura mens hominis

in ecstasin divini amoris sublata immortali Deo mactatur, quod veteres

in sacrificiis significabant, cum dicerent: Favete linguis! vel ut

Homerus: Praecidite linguas, τέμνετε γλώσσας ut rerum sublimium ac

divinarum contemplatione sursum corda raperentur, supra coelos omnes,

ubi Dei1 essentia ab omni mundi cogitatione disjuncta versatur. Id

autem tum maxime fit, cum Dei agnoscendi causa potentiam ejus,

bonitatem, sapientiam atque illius omnia dicta, facta, judicia, res

gestas discutiendo, immensa rerum admirabilium ac sublimium infinitate

perterriti silemus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 90 / 680 题