1. Alius: _rationes_.

CURTIUS: Rerum gestarum historia sensibus ipsis nititur, i.e. ὅτι ἐστὶ,

sed causarum demonstratio, scilicet τὸ διότι, altius est ab intimis

philosophiae arcanis repetenda. Mihi tamen videtur memorabilius his

omnibus, quae literis ipsis Corcyraeis continentur, id quod a Suetonio

Tranquillo, Plinio, Dione Cassio, Xiphilino memoriae proditum est,

notissimum Romanum equitem in publicis ludis spectante populi1 corona

per catadromum decurrisse insidentem elephanto. Catadromum

interpretatur Xiphilinus funem ex altissimis turrium pinnaculis

extentum2. Maxime tamen attonitus est populus Romanus, descendente3 per

funem elephanto, ut Plinius scribit. Hinc veteribus funambuli

elephantes, quibus nihil admirabilius fieri potest.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 36 / 680 题