1. Alius: _Francisca ... quae ... exusta_.

FRIDERICUS: Multa quidem incredibilia putantur, quibus tamen nihil

usitatius. Ad extremas Aquilonis oras homines scilicet quasi volucres

mirabili celeritate remotissimas regiones obire, ut de Apollonio

Tyanaeo Philostratus scribit1, ab ultima Aethiopia et Nili fontibus

Romam brevi transvolatum2. Idem Plutarchus de Romulo3, de Aristaeo

Proconnesio, de Cleomede Astypalaeio, ac Hugo Floriacensis4 de comite

Matisconensi. Plenus est Sprengerus, pleni Olaus Magnus ac5 Paulus

Grilandus, Sylvester Prierias, Molitor, Wierus consimilium in aëre

sublimi transvectionum narrationibus, quae non modo theologorum

decretis6, sed etiam legibus divinis et humanis confirmantur. Et quidem

Plato libro secundo de legibus cum poenas in eosdem decerneret, qui

sceleratis magorum artibus uterentur, ab illis incredibilia fieri

scribit, quae tamen ut7 certissima confirmat Apulejus et8 ipsae9

magicae artis sive impietatis reus ac propterea publico judicio

postulatus. Minus, inquit, calles pravissimis opinionibus ea putari

mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel supra captum

cogitationis ardua videntur. Quae si paullo accuratius contemplaris10,

non modo comperta evidentia, sed etiam factu facilia senties. Idem

paulo post: Prius, inquit, dejerabo solum istum videntem Deum, me vera

et comperta narrare ne ulterius dubitetis. Ex quibus intelligitur, ea

quae nec a natura, nec ab humanis viribus proficiscuntur, divina aut

daemonum ope exerceri.

1. Alius: _scripsit_. 2. Alius: _transvectum_. 3. Plutarchus, in Romulo

1, 4. 4. Malleus malefic. P. II, qu. 1. cp. 3. p. 250 sqq. Fd. Francof.

1588. 5. Deest in alio cod. 6. Augustinus l. 10. de Civit. Dei. 7.

Deest in alio codice; alius habet: _et_. 8. Deest in alio codice. 9.

Alius: _ipse_. 10. Alius: _explorantur_.

SENAMUS: Volatiles illos nuncios optavi saepe videre, qui sine ullis

equis aut navigiis immensas1 regiones momento transvolarent.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 34 / 680 题