1. Alius: _vectuaria_. 2. Cf. Cic. Verr. I, 34. [N.]

SENAMUS: Non satis compertum habeo, quo quaeque temporis spatio navis

decurrat; illud tamen constat, Pauli Aemilii1 victoriam de Perseo2 Rege

adeptam in Macedonia quarto post die divulgatam Romae fuisse ludis

theatralibus, auctore tamen incerto. Consimilis victoria Romanorum ad

Sagram3 fluvium eodem die in Peloponneso praedicabatur. Aliud autem

praelium adversus Medos ad4 Mycalem Asiae superioris urbem scitum est

eodem die in castris Graecorum ad Plataeas. Item imperante Domitiano

fama Romam perlata est, Antonium qui contra Domitianum arma ceperat, eo

ipso die quo fractus ac caesus est, in Germania victum fuisse, tametsi

ab urbe abesset 12 milliaribus MMCCCC, et eodem momento, quo Romani

Tarquinios ac Latinos ingenti praelio fuderant, id ipsum Romam perlatum

est, auctore incerto.

1. Plutarchus, Aemilius p. 286. 2. Alii: _Persio regio_ vel _Persiae

rege_. 3. Codices: _Sayram_, sine dubio falsissime. _Sagra_ autem erat

nomen fluminis inter Locros et Caulonem, Bruttias urbes, siti. [N.] 4.

Alius: _ante_.

FRIDERICUS: Haec antiquis mirabilia visa sunt, cum tamen nihil

frequentius magorum ope ac daemonum fieri soleat, qui etiam in speculis

arte magica conflatis vel punctis ea, quae toto terrarum orbe geruntur,

spectanda proponunt. Alii canes emissarios habent, qui omnia dicta,

facta, gesta, victorias, offensiones denunciant humano sermone, qualem

habuisse Cornelium Agrippam Wierus discipulus1 ac Paulus Jovius

scripsere, quem etiam hero mortuo frequens hominum multitudo in flumen

Rhodanum nulla vi adactum demergi vidit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 32 / 680 题