LIBER SECUNDUS.

Postera die redeuntes, cum humanissime se consalutassent et1 quod

quisque didicerat colloquio contulissent, paulo post laeti2

consederunt. Hic CORONAEUS litteras quas a Corcyraeo mercatore

acceperat mihi pro Phaedone 11 legendas dedit, quibus ea continebantur,

quae Constantinopoli gesta fuerant in circumcisione primogeniti

Turcarum regis, qui principum, qui legatorum conventus, quae frequentia

peregrinorum, qualis pompa ludorum Circensium, quae convivia, quae

largitiones, quantus rerum omnium apparatus et quo quaequae ordine

gesta fuissent. Et quoniam admirabilia videbantur ac prope

incredibilia, nisi acta essent in theatro ac conspectu tantae hominum

multitudinis, quanta unquam in illa urbe fuisse memoratur, jussit

CORONAEUS ea relegere, quae maxime ad mirabilitatem facerent, scilicet

funambulorum alacritatem et audaciam, qui semper funes ab altissimis

pinnaculorum summitatibus aptatos ac distentos levissime currerent ac

saltarent. Item equitis illius, qui soleas ferreas pedum ejusdem equi

posteriorum quo vehebatur pernicissime currentis a tergo sagitta

transfigeret; item ejus, qui erectus in pedes super duorum equorum

rapidissime currentium sellas3 ferebatur. Item, ut duo equites super

sellas duorum equorum stantes in pedes erectum gestarent alium sagitta

ferientem tantisper, dum equi, in quibus stabant, incitatissimo cursu

raperentur. Item, ut alius trabem ferream ictu vehementi ad tibias

nudas adjecto4 rumperet sine cruore ac livore, ut etiam soleas ferreas

equorum manibus frangeret ac partes ruptas dentibus dissecaret, ut

etiam jacenti trabes ingentes brachiis supponerentur et super incude

ferrea superposita pectori malleis gravissimis tunderent, nihilosecius

tamen omnibus renitentibus levissime resurgeret, ac pleraque his

similia litterae complectabantur, quae pridie Idus Iulias datae fuerunt

Corcyrae et Idibus allatae Venetiam, quae5 a Corcyra milliaribus

circiter CCL distat.

1. Sequentia haec sex verba in alio codice, desunt. 2. Deest in alio

codice. 3. In codicibus: _soleas_. 4. Alius: _advecto_. 5. Alius: _quia

Corcyra milliaribus circiter CCL_, ita ut desint quaedam ad sensum.

Hic FRIDERICUS: Oportuit igitur, inquit, horis singulis navigium decem

milliaria percurrere.

CURTIUS: Illud spatium horis singulis Euro spirante confici posse non

dubito, si modo actuaria1 navis aut myoparo pluribus velis incitaretur,

qualibus utuntur Piratae, cum naves onerarias insequuntur2.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 31 / 680 题