1. Aristoteles, in problem. Sect. de ventis.

OCTAVIUS: Hoc forsitan Aristoteles scripsit in umbra Lycei, non in

scholis nautarum, qui gravissimas procellas non aliter quam contrario

ventorum flatu cieri tradunt. Hinc1 illa Maronis:

Una Eurus Notusque ruunt creberque procellis

Africus:

Item Horatii:

Nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus;

Item Virgilii:

Luctantes ventos tempestatesque sonoras;

Nec aliter Homerus Africum et Aquilonem conspirantes facit:

ὡς δ᾽ ἄνεμοι δύο πόντον ὀρίνετον ἰχθυόεντα,

βορέης καὶ ζέφυρος.2

Quae cum satis intelligeret nauclerus, qui nos antea forti animo

meliora sperare jusserat3, attonitus et, ut ait ille,

Victus violento navita Coro.

8 omnes ad vacuandam navim compulit, quae continuis fluctibus

complebatur. Cum autem vehementi jactatione fracta corpora laborem

refugerent, jactis anchoris, unumquemque ad preces divinas gemebunda

oratione excitavit. Qua voce exaudita quidam Florentinus Catharinam

Senensem, alius virginem Lauretanam, huic civitati notissimam, plerique

Nicolaum, alii Clementem appellare, nonnulli vero lugubri voce canere:

„Ave maris stella“ etc., Graeci mercatores vulgari sermone σῶσον ἡμᾶς

κύριε, ἐλέησον ἡμᾶς, εἰςάκουσον δέσποτα, Judaei suum שְׁמַע אֲדֹנָי

saepius ingeminabant, Ismaëlitae Alexandrini: Ejuche nahbudu, alla,

alla, alla, malah, ressulala4. Venetus quidam sacrificus in cista

vitrea circulari hostiam consecratam flexis genibus e sinu extollens,

inquit:

O salutaris hostia,

Quae coeli pandis ostia5.

Caetera nostis. Calaber nescio quis clara voce erumpens: A te solo, a

te o dio peccato habbiamo, il soccorso non gia della creatura, ma del

grand dio: habia pietado6 iddio di noi mortali ciechi. Massiliensis7

mercator:

L’ esprit, si Dieu le mande,

Souffle tempestueux,

Et s’ enfle en la mer grande

Le flot8 impetueux;

Mais si a-t-il besoin,

Crians à Dieu lamentent,

Subit il les met loin

Des maux qui les tourmentent,

Fait au vent de tempeste

Sa fureur appaiser,

Fait que la mer s’ arreste,

Fait les ondes cesser,

et caetera, quae non memini. Ego cum vota in periculis adeundis semper

efficacissima fuisse intellexeram, in ora procumbens ab9 immortali Deo

veniam flagitiorum precatus, votum feci, si periculis ereptus in portum

incolumis invaderem, diem illum annua festivitate me consecraturum. At

Hispanus miles ingenti fluctu madefactus Deum consuetis Hispanorum

contumeliis nefarie execrabatur: In despecho etc. Non dicam caetera:

malgrado etc. pere etc. et: à la virgen sa madre; postremum illud

subjecit: no es poderio che sia comparado à el diabolo, insanum carmen

illud cogitans:

Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

Quae scelera cum audiisset mercator quidam, ira motus nauclerum

compellavit, ut tantam impietatem maledici supplicio ac jactu

vindicaret, alioqui futurum ut omnes ob unius flagitia perirent.

1. Alius: _Secundum_. 2. Alius: _jussit_. 3. Homeri Il. X, vs. 4. 4.

Alius Codex: _eiache nohbuem, eiache nostinu, allah_; alius: _ill alah

resullala_. 5. Alius: _ostium_. 6. Alius: _pietà_. 7. Alius: _Massal

ensis_. 8. Alius: _les flots_. 9. Alius: _et_.

9 SALOMO: Veteres oborta tempestate, si precibus sedari non posset,

sorte jacta demergebant eum, in quem sors cecidisset. Sic enim vate

Jona demerso, cui sors obtigerat, tempestates repente conquieverunt;

idem futurum fuisse de Hispano opinor tot ac tantas contumelias in Deum

evomente, atque utinam mos ille in usum revocaretur; sed quoniam sors

in potentissimum saepius, nunquam tamen nisi1 in meritum2 cadebat, qui

suorum satellitio stipatus sacrarum sortium fidem eluderet, ideo3

sortes nauticae desierunt. Sic tamen confirmo nisi suo scelere

periturum neminem, quin etiam saepe fit, ut unius integritas reliquos a

praestantibus periculis eripiat, aut solus a naufragiis, ab incendio, a

popularibus morbis eripiatur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 28 / 680 题