I am, etc.

P.S.--The classic reader will, I trust, pardon the following lovely

quotation, so finely describing echoes, and so poetically accounting for

their causes from popular superstition:--

"Quae bene quom videas, rationem reddere possis

Tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola

Saxa paries formas verborum ex ordine reddant,

Palanteis comites quom monteis inter opacos

Quaerimus, et magna dispersos voce ciemus.

Sex etiam, aut septem loca vidi reddere voces

Unam quom jaceres: ita colles collibus ipsis

Verba repulsantes iterabant dicta referre.

Haec loca capripedes Satyros, Nymphasque tenere

Finitimi fingunt, et Faunos esse loquuntur;

Quorum noctivago strepitu, ludoque jocanti

Adfirmant volgo taciturna silentia rumpi,

Chordarumque sonos fieri, dulceisque querelas,

Tibia quas fundit digitis pulsata canentum:

Et genus agricolum late sentiscere, quom Pan

Pinea semiferi capitis velamina quassans,

Unco saepe labro calamos percurrit hianteis,

Fistula silvestrem ne cesset fundere musam."

LUCRETIUS, Lib. iv. l. 576.

The Natural History of Selborne, Vol. 2 · 第 48 / 90 题