19 février 1396 (n. s.).

Litigantibus in nostra Parlamenti curia procuratore nostro generali

pro nobis actore ex una parte et mercatoribus pannorum ad detaillum

sive draperiis Par. commorantibus defensoribus ex altera, pro parte

d. procuratoris nostri fuit propositum quod in civitate Par... super

singulis ministeriis et mercaturis... ab olim certe facte fuerant

ordinaciones et presertim super facto mercature pannorum potissime

venditorum vel ad vendicionem ad detaillum dispositorum, et inter

cetera fuerat ordinatum quod non venderentur panni male vel parum

madefacti sub pena unius uncie argenti neque tincti mala tinctura et

specialiter in altera duarum quarum una moleya vulgariter _molée_, alia

vero in bresillo que gallico nomine _en bresil_ nuncupatur, quibus

casibus debebant panni sic tincti comburi, nec eciam in quibus esset

fractura seu ruptura cardonis, nisi ligatura ex opposito sit vel esset

affixa vel abscisa, et pariter si in eis sint... fila ex transverso

vel aliena, neque eciam inter asseres pressurati quod gallice vocatur

_esselletéz_, cujus racione debetur pro pecia una marcha argenti

nomine emende, nec insuper exhumerati, quod dicitur vulgari nomine

_espauléz_, qui in capite panni quod emptoribus consuevit exhiberi

tonsi sunt dumtaxat et non alibi, quinymo neque male seu minus alte

tonsi quod sub pena duodecim den. par. pro qualibet ulna existit

prohibitum, quoniam sub hac alta tonsura septem... latitari poterant

vicia, videlicet falsa tixtura, falsa fullatura, falsa seu mala

tinctura et minus debite facta madefactio, fila eciam seu radii

filorum alienorum atque insuture que gallice dicuntur _entraictures_

et fracture seu rupture cardonum ac eciam trochearum seu poliarum.

Erat insuper... prohibitum ne nimis basse tonsi venderentur et eo

casu, quia non potest corrigi nec emendari, venditor ad emendam

nobis arbitrariam et ad precii restitutionem emptori tenetur...

Dicebat eciam pred. procurator noster quod drapperii suprad. pannos

hujusmodi viciis... contactos necnon tinctos[1207] in garencia pura

pro semigrano et habentes villarum signa in quibus non erant facti ac

flosculos cericos assutos, cum tamen non sint de villis illis quas d.

flosculi designant, sepe... fraudulose vendiderant... que, ut liberius

valerent occultare, per electos ex ipsis et non per tonsores pannorum

qui jamdudum ad visitacionem faciendam fuerant ordinati, pannos suos

procuraverant visitari, et quia hec ad noticiam reformatorum nuper

Parisius ex ordinacione nostra existencium pervenerant, eorum panni

fuerant arrestati, ac propter odium quod contra se tonsores pannorum

habere dicebant, per alios una cum juratis fuerant iterum visitati,

in quorum pluribus vicia supradicta per dictum procuratorem nostrum

specificata in quantum quemlibet d. drapperiorum concernebat, post

iteratam visitacionem per textores, fullones, cousturarios et alios

ex dictorum reformatorum ordinacione factam, reperta, quare... d.

pannos arrestatos concremendos aut nobis confiscatos et acquisitos fore

dici... ac eosdem drapperios in magnis emendis erga nos condempnari...

et ne de cetero similia facere presumerent, eisdem inhiberi et

alias super hiis, si opus esset, de condecenti remedio per dictam

curiam nostram provideri supradictus procurator noster petebat ad

hoc concludendo. Ex parte dictorum defensorum extitit in contrarium

propositum quod... in ea [civitate Par.] tamen plures diversi status

homines habitabant quodque propter multitudinem habitancium in eadem,

quod uni non erat necessarium, potissime in quantum mercaturam

panni concernebat, alteri majoris forsan vel minoris status esse

poterat conveniens vel utile, quamobrem... rei publice erat expediens

mercaturas majoris et minoris precii reperire, nam de jure et racione

cuilibet licitum erat mercari atque contrahentes se invicem decipere,

dum tamen fraus vel dolus non committatur in contractu et si in rebus

venditis vicium sit apparens, de illo venditor non tenebatur...

Dicebant eciam quod quodlibet ministerium per se Parisius suos habebat

visitatores et juratos qui super aliis ministeriis visitare non

poterant, et quia tonsores qui ministerium suum habent separatum a

dictis drapperiis, eos nitebantur... visitare, orta fuerat, dictis

tonsoribus mediantibus, et prosequentibus coram reformatoribus nostris

nuper Parisius existentibus, ex eo quod medietas emendarum ex pannis

male tonsis proveniens ad dictos tonsores pertinere dicitur, presens

discordie materia et quamvis inter aliquos ex dictis drapperiis coram

preposito Parisiensi mota fuisset controversia, racione certorum

pannorum male seu nimis alte tonsorum et a sentencia que ad ipsorum

utilitatem lata fuerat per procuratorem nostrum in Castelleto ad dictam

curiam nostram extitisset appellatum, post appellacionem tamen in

eadem curia nostra desertam pronunciatam causamque principalem coram

dicto preposito remissam, fuerant dicti draperii ab impeticione dicti

procuratoris nostri absoluti, quequidem sentencia in rem transierat

judicatam, quibus tamen non obstantibus, ad prosecucionem tonsorum

hiidem drapperii coram dictis reformatoribus fuerant, ut prefertur,

evocati et eorum panni per eosdem tonsores visitati, quamquidem

visitacionem, tanquam per eorum odiosos factam, predicti drapperii

semper contradixerant. Proponebant ulterius quod ipsorum non... erat

intencio quominus, racione pannorum minus debite madefactorum, uncia

argenti, secundum tenorem registri, solvatur impedire..... si tamen

vicio tonsorum id factum esset, debent tonsores... et non drapperii

teneri; nolebant eciam sustinere pannos inter asseres plicatos vel

exhumeratos vendi debere... quamquam sibi licitum fore dicerent pro

plicaturis ordinandis in pannis quos in armariis suis reponebant super

ipsos unum magnum asserem ponere absque tamen alia pressura, nec quod

liceat vendere pannos quasi tinctos in semigrano qui non sunt vel

dumtaxat in garencia, seu in eis sigilla ponere aliarum villarum vel

signa alia quam earum in quibus facti sunt et quin propter hoc debeatur

emenda nunquam fuerat eorum intencionis sustinere. Si vero panni

essent alias male tincti, non erat eis imputandum, tum quia ex eorum

facto non contingebat sed eorum qui pannos tingebant, tum eciam quia

vicium erat... apparens quod declaracione non eget et quod unicuique ex

visu solo constare poterat, quapropter de eo teneri... non debebant.

Tingere insuper in tinctura quam moleam seu _molée_ nuncupant non erat

prohibitum, supposito vero quod alias prohibitum fuisset, postea tamen

permissa fuerat hujusmodi tinctura et deinde iterum tempore defuncti

Hugonis _Aubriot_, olim prepositi Parisiensis prohibita et demum si

misceretur cum alia tinctura premissa, quamvis in pannis modici valoris

semper licita fuisset... et idcirco occasione hujusmodi statutorum,

erant excusandi, et insuper dicebant quod vendere pannos alte tonsos

non erat illicitum, ymo panni alte tonsi erant legales et mercabiles

et sic emebant a mercatoribus a villis in quibus certe leges erant

super hoc... ordinate eos defferentes sed nec revera vicium erat sed

expediens habere pannos alte tonsos, presertim eis qui aliquando

habent eos diu in domibus suis custodire, poterant eciam in alium

colorem tingi, quod fieri non posset si ad finem et perfecte tonsi

fuissent, nam tunc tingendo fila comburerentur et efficeretur pannus

inutilis qui, si non fuisset tam basse tonsus, utilis remansisset et

si alte tonderetur, poterat, sicut plures appetunt, cotonnari, quod

pati non posset bassa tontura. Nullum eciam latere poterat sub alta

tontura vicium vel defectus, quia ex retroverso panni poterant omnia

vicia, si qua forent in eo, luculenter apparere, cumque licitum sit

eis pannos eciam nullo modo tonsos vendere, si voluerint, eadem et

forciori racione tonsos alta tontura ipsis vendere licebat, attento

potissime quod ipsi sepius suis suadebant emptoribus ut adhuc modicum

deprimi facerent tonturam quod et ipsi sepissime suis eciam sumptibus

post vendicionem fieri faciebant, ex quibus altam tonturam non esse

defectus vel vicium, ymo, sicut premittitur, expedientem esse dicebant,

et, si non unimode tonsi forsitan reperirentur, hoc eis imputari non

debebat, cum non ex facto eorum proveniat sed tonsorum qui communiter

bini pannos tondere consueverunt, quorum sepius contingit alterius

manum fore preponderosam vel forficem habere minus scindentem vel non

bene preparatam, propter quod eciam super tonsores fuerat jamdudum

imposita pena duodecim denariorum pro ulna. Si qua vero fractura

seu ruptura cardonis vel alia in pannis existat ex opposito, et

cognosceretur, solitum erat unum filum pendens apponi nec eorum est

factum et tamen vicium est apparens, de quo minime teneri poterant...

attenta vero sentencia supradicta contra tonsores in Castelleto

obtenta, procuratorem nostrum non esse admittendum et quod eorum panni

arrestati sibi deliberarentur... nec dictorum tonsorum relacionibus

fides adhiberetur, cum eorum sint, ut predicitur, odiosi, necnon quod

a dicti procuratoris nostri impeticionibus absolverentur petebant

dicti drapperii ad hoc concludendo..... Supradicto procuratore

nostro replicante et dicente nimis altam tonturam esse vicium, ut

expresse sonat verbum nimis, nam sicut nimis basse tondere viciosum

est, eadem racione nimis alte... quodque sub nimis alte tonso panno

pulveres concervantur et aqua vel pluvia superveniente, pannum

per putrefactionem corrumpunt....... Præterea dicebat... id quod

proponebant drapperii... sibi licere magnum asserem pannis suis

supponere ad ipsorum pocius accusacionem valere quam excusacionem

quum asseribus ipsis madefactis et calefactis in pressuris ad modum

torcularis factis adeo pannos comprimebant quod ordinacionem de parvis

asseribus imponendis in hoc fraudare nittebantur, et supposito quod

dudum tinctura dicta _molée_ in pannis modici precii fuisset permissa,

ipsi tamen nunc eadem abutentes, eciam pannos magni precii in ea

tingere faciebant, quodque revera nulla ordinacione permittatur, et

insuper hujusmodi pretextu quod a mercatoribus extraneis pannos in

quibus erant vicia supradicta... emebant, non erant excusandi... quum

licet inter se de precio conveniant, nunquam tamen solvere consueverant

nisi prius in domo sua panno visitato... nec eis prodesse poterat quod

deffectus apparentes fore proponebant, nam adeo suorum operatoriorum

offuscare consueverant limina verbisque juratoriis et excessivis

assercionibus emptores seducere, quod deffectus hujusmodi non poterant

apparere... ex quibus... quod prefati drapperii ad proposita sua

non erant admittendi..... procurator noster concludebat... tandem

partibus... auditis ordinatoque per dictam curiam nostram quod quatuor

ex consiliariis nostris in eadem pannos arrestatos... facerent per tot

personas in talibus expertas quas eligere vellent visitare... visis

igitur relacionibus super visitacionibus sepedictorum pannorum...

factis..., curia nostra per suum arrestum infrascriptas quinque panni

pecias..... non esse venales ex certis causis et deffectibus...

nobisque confiscatas... fore et in usus pios, secundum ordinacionem

ejusdem curie nostre, convertendas declaravit... quemlibet infra

seriatim nominatum pro qualibet pecia panni male tincti... nobis in

emenda unius marche argenti, videlicet Thomam _Aymer_, etc..... necnon

Stephanum _Guederon_ racione unius pecie violeti morei novem ulnas

continentis que inter asseres extiterat pressurata condempnavit...

drapperios ab emenda, racione pannorum nimis alte seu nimis basse

vel male unite tonsorum ac eciam tinctorum in molea, pro tempore

preterito dumtaxat relevavit... matura eciam deliberacione prehabita,

curia nostra... certas fecit super certis punctis et articulis

superius tactis ordinaciones, quas nos constituimus et volumus... ut

ordinaciones regias... observari, et, ne quis earum valeat ignoranciam

pretendere, fecimus easdem in gallicis verbis redigi in modum qui

sequitur: Ce sont les ordenances faictes, ordonnées et advisées par

nostre court de Parlement pour l’utilité publique... regardans le fait

de la marchandise de draps venduz en nostre bonne ville de Paris,

lesqueles nous voulons... estre tenues... sanz enfraindre sur les

peines en icelles contenues: 1º que touz draps quelxconques mouilliéz

et tonduz qui doresenavant par les drappiers et autres vendans draps

en la ville de Paris seront venduz ou exposéz en vente à détail ou

autrement en la dicte ville, seront tonduz à fin en ceste maniere,

c’est assavoir, se ilz sont gros et de petit pris comme de 20 s.

l’aulne et au dessoubz, ilz seront tonduz hault à fin et, se ilz sont

fins, deliéz et de plus haut pris, ilz seront aussi tonduz à fin en

telle maniere qu’ilz soient touz prests pour bouter le cisel sens ce

que jamais il soit neccessité que iceulz draps soient retonduz, et

qui desoremais fera le contraire il paiera au Roy n. s. pour chascune

aulne de drap 12 den. par. d’amende et aussi paiera le tondeur qui

iceulz aura tonduz autres 12 den., sauf aus diz drappiers avoir leur

recours contre lesdiz tondeurs ou cas où il sera trouvé la faulte de la

dicte tonture estre avenue par la faulte et coulpe d’iceulz tondeurs.

_Item_ que doresenavant les drappiers de la dicte ville de Paris seront

visitéz par cinq juréz qui à ce seront preposéz chascun à l’eleccion

et nominacion des gens de son mestier par le prevost de Paris et

ses successeurs, c’est assavoir un drappier, un tondeur, un foulon,

un tainturier et un tailleur de robes. _Item_ quiconques vendra ou

exposera en vente en la ville de Paris aucuns draps qui aient esté ou

soient esseléz ou mal tains ou non entresuivans en tainture, il paiera

d’amende au Roy pour chascun drap... un marc d’argent. _Item_ aucun

d’ores en avant ne pourra vendre ne exposer en vente en la dicte ville

de Paris draps tains en moulée pure, pour ce que c’est une tainture

corrosive, mauvaise et ardant de soy plus hault de 12 s. l’aulne et

au dessoubz, et qui fera le contraire sera puni d’amende arbitraire

à la discrecion du prevost de Paris... non comprins toutesvoies en

ceste presente ordonnance les fins draps ainsi tains en moulée qui...

seront apportéz à Paris d’estranges parties, lesquelz toutesvoies ne

pourront estre venduz... par les drappiers et autres vendans draps

en la ville de Paris qu’ilz ne soient essorilliéz, c’est assavoir la

lisiere ostée tout au long, sur peinne de perdre le drap ou la valeur,

de quelque moison que il soit, et supposé que partie en ait esté

vendue, sur les quelz fins draps encore le prevost de Paris et ses

successeurs, appelléz avec lui les diz juréz et autres expers en fait

de drapperie mettront prix raisonnable. _Item_ et aussi ne pourra aucun

vendre doresenavant..... en nostre dicte ville de Paris autres draps

esquelz aura tainture de moulée mistionnée avecques autre tainture,

se n’est que la mesleure ou mistionnement soit fait selon la teneur

du registre sur ce autrefois fait contenu es ordonnances faictes sur

le mestier des tisserans de la ville de Paris cy dessoubz incorporée,

de quelque pays, priz ou valeur que yceulz draps soient, que ilz ne

soient essorilliéz d’une lisiere, la quele sera ostée tout au long

d’icelluy drap, et quiconques sera trouvé d’oresenavant faisant le

contraire, il perdra icelluy drap ou la valeur d’icelluy, de quelque

moison ou grandeur que il aist esté ou soit, supposé encores que partie

d’icelui drap ait esté vendue, et y mettra le prevost de Paris priz en

la maniere que dit est en l’article precedent.--Cy s’ensuit la teneur

dudict registre des tixerrans, c’est assavoir que doresenavant aucun

ne mettra ne fera mettre es villes de Paris, de S. Marcel ne es autres

fauxbours d’icelles villes ne ailleurs en la banlieue de Paris, noir

de chaudiere que l’on appelle à present moulée, fors en la maniere qui

s’ensuit, c’est assavoir sur chaisnes de 16 à 1800 en lainne plate, sur

lesqueles sera mise titure de lainne blanche et noire neisve avecques

partie de violet ta[i]nt en guede et en garence qui ne monte point

plus du tiers qui vouldra, se ilz n’y vuellent point mettre de violet,

fere le pourront, et aussi en et sur chaines à trois piéz de 1500 en

lainne roonde dont l’en fait petiz draps et gros appelléz gacheiz, sur

quoy se mettra titure de lainne blanche et noire neisve sanz aucune

couleur. _Item_ que nulz drappiers ou autres vendans draps en la ville

de P. ne vendent... doresenavant draps qui soient casséz de chardon ou

de poulie, que iceuls draps ne soient essorilliéz à l’endroit où lad.

casseure sera, c’est assavoir que la lisiere soit ostée et laissiée

toute pendant en icelluy drap en autelle longueur comme lad. casseure

se comportera sur peinne de demy marc d’argent à appliquer au Roy n.

s. et de rendre l’argent qu’ilz en auront reçeu à l’acheteur et de

reprendre le drap. _Item_ que aucun drappier ne autres vendans draps en

la ville de P. ne vendent... en icelle ville doresenavant draps plains

qui aient rayes traversaines en eulz, se ainsi n’est que, avant qu’ilz

soient exposéz en vente, ilz soient couppéz ou tranchiéz et mis en

deux pieces en tant de lieux comme il y aura de royes traversaines ou

la lisiere ostée à l’endroit d’icelle roye sur peinne de perdre iceulz

draps ou la valeur d’iceulz. _Item_ que aucun ne vende... à Paris draps

plains et d’une couleur qui aient rayes d’estranges filz au long d’eulz

sur peinne de forfaire iceulz draps au Roy n. s. _Item_ et combien

que pieça par ordonnance sur ce faicte les draps se doient aulner

pardevers le feste, pour obvier aus fraudes qui sur ce adviennent...,

il est ordonné que doresenavant sera en l’eleccion et voulenté de ceulz

qui acheteront draps à Paris de faire aulner le drap par eulz acheté

pardevers la lisiere ou par le feste du drap. _Item_ et demeurent

toutes les ordonnances autrefoiz faictes sur la marchandise de la

drapperie en leur vigueur ausqueles par ces presentes ordonnances n’est

expressement derogué. Et est assavoir que encores demeurent aucuns

poins ausquelz le procureur du Roy a requis estre pourveu sur les quelz

il sera pourveu par le prevost de Paris.

Pronunciatum XIX{a} die februarii anno nonagesimo quinto.

(Reg. du Parlement, X{1a} 43, fº 107-111.)

Études sur l'industrie et la classe industrielle à Paris au XIIIe et au XIVe siècle · 第 127 / 199 题