Sperne malos, cole prudentes, compesce rebelles,
Da miseris, sontes respue, parce reis.
Quicquid agas, vicio numquam mergatur honestum;
Fama lucro, rebus preficiatur opus.
Nil tibi, rex, fingas pro mundo, quo reputeris
Iustus apud proceres et reus ante deum:
Ecclesiam studeas multa pietate fouere,
Cuius enim precibus vult diadema geri. 740
Pauperis et vidue dum cernis adesse querelas,
Iudicium miseris cum pietate geras.
Expedit interdum sanccita remittere legum,[543]
Ne periat pietas de feritate tua:
Indulgere tuis tua sic dignetur honestas,
Nam puto sepe deum viuere velle reum.
Par quoque portet onus sic nobilis atque colonus,
Et nichil archanum polluat ante manum.
Ardua si causa tibi sit, videas, quia certe
Tarda solet magnis rebus inesse fides. 750
Rebus in ambiguis tu certum ponere noli,
Fallitur augurio spes bona sepe suo:
Est magis humani generis iactura dolori,
Nescit principium quid sibi finis aget.
Dum tibi suadet opus tractare negocia regni,
Consilium regat hoc cum seniore senex.
Ibit in occasum quicquid dicemus ad ortum,
Lingua loquax habitum nesciat ergo tuum.
Consilium prauum regalem turbat honorem,
Prouocat inque scelus que bona pacis erant. 760
Iura dabit populo senior, discretaque iustis
Legibus est etas vnde petatur honor.
Est satis ille senex, cuius sapiencia sensum
Firmat in etate, sit licet ipse minor.
Non stabiles animos veteres fatuam ve iuuentam[544]
Comprobo, non etas sic sua iura dedit:
In sene multociens stat condicio iuuenilis,
Dum iuuenis mores obtinet ipse senis.
Caucius ergo statum videas, pie rex, ad vtrumque;
Vnde legas homines, tu prius acta proba. 770
Qui tibi seruicium prebet nec invtilis aurum
Appetit, hic seruus debeat esse tuus:
Dulcius est mercede labor qui regis honorem
Spectat, et in tali spem tibi ferre potes.
Est qui pacificus, est vir qui iuris amicus,
Liber auaricie, largus ad omne bonum,
Vtere consilio tali, pie rex, vt habundet
Cronica perpetue laudis in orbe tue.
Fama volans gratis, nullo soluente cathenas,[545]
Proclamat meritis ista vel illa tuis: 780
Nomen, crede, bonum gasas precellit, honorem
Conseruat, remouet scandala, laude viget:
Tange bonum florem, dulcem prestabit odorem,
Sic virtusque viri fragrat vbique boni.
Consule doctores legis, discede malorum
A conventiculis, concomitare bonos:
Vt granum de messe tibi, de fonte salubri
Pocula, de docto dogmata mente legas.
=Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum nullatenus decet
incidere seruitutem, set sicut coram populo alios excellit potencia,
ita coram deo pre ceteris ampliori virtutum clarescat habundancia.=
Cap^m. xi.
Gloria nulla, precor, te, rex, extollat inanis,
Tedia nam populis vita superba parit. 790
Musca nocet modica, modicis sis prouidus ergo,[546]
Non faciunt tutos regia ceptra suos:[547]
Exiguus magnum vicit Dauid ille Goliam,
Nam virtus humilis corda superba domat.
Cristus amans humiles leuat, et de corde superbos
Obruit, ergo pie, rex, tua regna rege.
Sit tibi credibilis sermo consultaque verba,
Quo, quibus et quando, sicut oportet agi:
Vt scriptura fidem tuus addat sermo per aures,
Verba minus certi ficta timoris habent. 800
Mocio, rex, in te subito non irruat ire;
Causas iusticie set moderanter age:
Ira mouens animum tollit sibi vim racionis,
Et discreta sue mentis agenda negat.
Mors et vita tuis manibus de lege feruntur,
Prouidus in causis te decet esse magis:
Nulla cupido tuam valeat corrumpere famam,
Immo tuis donis gaudeat omnis humus.
Seruus auaricie non debet nobilis esse
Rex, set erit regis liber vbique status. 810
Larga tuis meritis inopes elemosina curet,
Qua poteris regem pacificare deum:
Fac bona queque potes modico dum tempore viuis;
Multa metes, si nunc semina pauca seris.
Da tua non parce, cui des tamen aspice caute;
Crede, satis res est ingeniosa dare:
Non perit hec probitas que dona rependit honeste,
Namque piam laudem res data dantis habet.
Sepe iuuat, nec eo minor est substancia ponti,
Qui modicam pleno flumine sumit aquam: 820
Sic tua rite iuuet miseros elemosina sumpta,
Nec erit argenti sic tua summa minor.
Si quis amore dei miseris sua dona ministrat,
Munera tempus habent, fama perhennis erit.
Scindantur vestes, gemme frangantur et aurum,
Porrige pauperibus que dedit ante deus.
Est ancilla dei simplex elemosina, mortis
Antitodum, venie porta, salutis iter:
Disputat aduersus dantis peccata, perorat
Auctori, redimit probra, precatur opem. 830
Peccatum mors est anime, mors debita pena
Peccato, set in hoc mens pia delet eam.
Absit culpa gule tibi, rex, nam regis honestas
Omnis mundicie debet honore frui:
Illud enim vicium primeuum labe parentem
Dampnauit, fragilis quo cadit ipse reus:
Hostis in hoc vicio Cristum temptauit, et ipse,
Qui rex est verus, respuit illud opus:
Ecce Saül pugnare volens ieiunia cunctis
Imposuit, donec hostica tela domet. 840
Rex, tibi pigriciem pellas et motibus obsta
Carnis, et ad mores arripe fortis iter:
Regius vtque status plebem supereminet omnem,
Nobilis in gestu sic magis ille foret.
O tener annorum, dolus in quo nullus habetur,
Simplex nobilitas, perfida tela caue:
Etas namque doli non te sinit esse capacem,
Non te vultque tuum degenerare genus.
Sunt tibi forma, genus, honor, ordo, decus que potestas;[548]
Contulit hec ortus libera dona tuus: 850
Teque sequantur ita laus, virtus, gracia morum,
Et sic plenus homo, rex pie, viue deo.
=Hic loquitur qualiter rex a sue carnis voluptate illicebra[549]
specialiter se debet abstinere, et sub sacre legis constitucione
propter diuinam offensam sue coniugis tantum licito fruatur consorcio.=
Cap^m. xii.
O super omne fuge, pie rex, ne ceca voluptas
Carnis ad illicebra prouocet acta tua;
Sponsus set propria de legibus vtere sponsa,
Nec spolies sacrum laudis honore thorum.
Nulla vetus scriptura docet regum quod ab euo
Stant Venus et regnum pacificata simul:
Intendat Veneri quod homo simul et racioni,
Numquam possibile creditur illud opus. 860
Pluribus exemplis tibi luxus erit fugiendus;
Biblia que docuit, respice facta Dauid:
Involuit regem processu temporis error,
Eius dum rapuit cor mulieris amor:
Quis dolor inde fuit, seu que vindicta secuta,
Terret adhuc animum qui legit illa viri.
Sit tibi culpa Dauid speculum, speculeris in illo,
Casus vt alterius te super alta leuet:
Felix quem faciunt aliena pericula cautum,
Precauet vnde vias quas videt ante manum. 870
Respice, dum populum fraus nulla valebat Hebreum
Vincere, femineus vicit amore dolus.
Exemplis Balaam docearis, quomodo regem[550]
Ipse Balak docuit, qualiter ecce fuit.
Consilium dedit ipse Balak, qua turbet Hebreos
Arte, quibus frangat hostica bella dolis.
‘Accipe, rex,’ inquit, ‘quo consilio potes vti:
Non vincit populus viribus ille suis;
Immo colendo deum corpusque gerendo pudicum,
Vincere semper habet ille per ista duo. 880
Vt superes illum non Marte set arte, puellas
Elige, quas ornat vestis et oris honor;
Que manibus plaudant, pede ludant, noctibus ignem
Spirant, plectra gerant, astra decore premant:
Non rigor armorum set lusus pugnet amorum,
Non acuum ferrum, set muliebre forum:
Sic species vincat acies, sic arma virorum
Forma puellarum sub pede victa terat.
Celestis sic ira dei consurget in illos,
Sic victor populi leta trophea feres.’[551] 890
Rex hoc consilium credens dedit esse, puellas
Preparat insignes sidereasque genas:
Prelia mira parat, arcu non arcet Hebreos,
Non ferit hos ferro nec feriendo fugat:[552]
Pugnat non equitum loricis, set nec equorum
Loris, immo liris femineisque choris.
Hec canit, hec ludit, hec adiuuat arte decorem,
Vt gemino vultu fallat in ore decor;
Per faciem iacit ista facem, vomit hec per ocellos[553]
Sintillas, profert illa per ora fauos: 900
Hee species animos predantur plebis Hebree;
Peccant, peccantes opprimit ira dei.
Rex tibi sume notam, quam te docet experimentum,
Et vetus exemplum det tibi scire modum.
Rex, et in exemplis regis concerne Saülis,
Femina dum superest, qualia mira potest:
Demonis arte potens Maga suscitat illa prophetam,
Regis et ad nutum stare coegit eum.
Corpora que poterat sibi subdere mortua, viuos
Arte magis facili subderet illa viros. 910
Qui premunitur non fallitur, ergo cauendum
Est tibi, rex, corpus vt sine labe regas.
Rex es, regina satis est tibi sufficit vna;
Hanc tibi consocies, sic docet alma fides:
Rex, ita si fugias viciorum pondera, mores
Et teneas, poteris quicquid habere velis.
=Hic loquitur et ponit magnifico iam regi nostro Iuueni nuper
Serenissimi Principis patris sui exempla, dicens quod, vbi et quando
necessitatis illud exigit facultas, rex contra suos hostes armorum
probitates audacter exerceat,[554] et quod ille nulla aduersitate
constanciam sui vultus videntibus aliis amittat.=
Cap^m. xiii.
Est tibi, rex, aliud, quod sis defensor in armis
Plebis; et vt iura de probitate tegas,
Huius in exemplum reminiscere facta paterna,
Cuius adhuc vigilans laus vbicumque sonat. 920
Numquam de terra nomen delebitur eius,
Precellunt armis Hectoris arma sua;
Inque suam laudem que tuam mea scripta reuoluo,
Vt probitate memor sit tibi patris honor.
Iustus erat iustos, probus vnde probos sibi legit,
Nec sinit vrticas commaculare rosam:
Confluit in donis non parce dona merenti,
De largo corde fit sibi larga manus:
Extera depredat loca, set sua propria seruat,
Et sibi commisse prospera plebis agit. 930
Eius enim laudes si nos cantabimus omnes,
Omnia sunt meritis ora minora suis:
Nulla suum meritum poterit complectere fama,
Vox minor est omnis laude ferenda sua.
Vt breuitate loquar, tantus princeps fuit ille,
Laudantum poterit quantus ab ore cani.
Francia sentit eum, recolens Hispannia vires,
Vnde subegit eam de probitate, timet.
Turbans hostiles turmas mediosque per hostes
Irruit, et rumpit more leonis iter: 940
Vt lupus ipse fame strictus dispergit ouile,
Hos premit, hos perimit, hos secat hosque necat.
Sobrius in gestis semper fuit ille, set hostis
Sanguine sepe suus ebrius ensis erat:
Pugnat et impugnat expugnans acriter hostes,[555]
Vaginam siccus mucro subire negat:
Fit satur hostilis hostili sanguine mucro,
Armorum pascit sanguinis vnda sitim
Intra vaginam mucro torpere recusat,
Euomitur gladius eius ab ore foras. 950
Sicut aper querulis siluis latratibus actus
Letifero celeres conterit ore canes,
Sic magis audaces prope se quos attigit hostes,
Fulmineo gladii triuit in ore sui.
Singula perdomuit fera prelia more leonis;
Depopulans populos forcia castra ruit:
Vt predas raperet, audax descendit in hostes,
Hostica sunt eius colla subacta manu:
Colla superborum premit eius dextra per orbem;
Sic leopardus eo dicitur esse leo. 960
Terra quieta fuit sub tali principe magno,
Non terret gladius quos tegit illa manus:
Sub ficu, sub vite sua, sub fronde, sub vmbra,
Quisque manet tutus nobilis ense ducis:
Sic robusta sua virtus plus surgit in altum,
Plus viget hoste suo, plus probitatis habet.
O rex, facta tui retine tibi patris, vt illa
Laus, quam promeruit, sit tribuenda tibi.
Audaces fortuna iuuans consummat in actum
Que sibi vult animus, et pociora dabit. 970
Pax super omne bonum scandit, set quando probata
Bellum iura petunt, illud oportet agi:
Est tempus belli, sic sunt et tempora pacis,
Actibus in cunctis tu moderamen habe.
Hector, Alexander, fuerant dum nobiliores,
Sistere disparibus non potuere rotis:
Acta patris vince, maiorque vocaberis illo,
Totaque vox clamet laudis honore tue.
Rebus in aduersis ne laxes frena timori,[556]
Si dolor in mente sit, sine teste dole: 980
Si dolor incurrat animum, similacio vultum
Erigat, et facies contegat inde metum:
Vultus iocundus timor hostibus est et amicis
Gloria, nam facies nuncia mentis erit.
=Hic loquitur, quod absque iusticie experta causa rex bellare non
debet. Dicit insuper quod regie congruit dignitati, discreto tamen
prouiso regimine, magis amore quam austeritatis rigore suos subditos
tractare.=
Cap^m. xiiii.
Alta petens aquila volat alite celsius omni,
Et regem mundum corde figurat ea.
Vt sacra testantur citharistea scripta prophete,[557]
In celum tales cor posuere suum.
Pennatum Griphes animal pedibusque quaternis
Invitos homines carpit et horret equos: 990
Designatur in hoc facinus crudele potentum,
Qui mortes hominum cum feritate vorant.
Est igitur melius aquile tibi sumere formam,[558]
Rex, vt amore pio regna quieta regas,
Griphis quam specie populum terrere pauore,
Semper enim superat acta timoris amor.
Non omnis qui timet amat, set amans timet omnis;
Plebs in amore manens plectit vtrumque simul.
Omnia vincit amor, amor est defensio regis,
Gloria plebis amor, laus et in orbe deo: 1000
Plebs est regis ager, rex cultor qui colit agrum;[559]
Si male, fert tribulos, si bene, grana parit.
Qui bene regis agit regimen, rex est, set inique
Qui regit in viciis, ipse tirannus erit.
Si rex de predis viuat, malediccio plebis
Murmurat, et regi mota fit ira dei.
Lucratur populum que deum rex iustus vtrumque,
Statque per hoc regni firma corona sui.
Tange tuum pectus, pie rex, quo sumere possis
Regis ad imperium que meliora parant: 1010
Si te nobilitas generosaque nomina tangunt,
In genus exemplum fer magis ipse tuum:
Nomine perspicuo cum sis generosus auorum,
Equipares stirpis moribus acta tuis.
Hoc in honore dei communi voce precamur,
Vt gemines animi nobilitate genus.
Pars sit in aspectu tibi quem deus equiparauit
Natura, precio, condicione pari:
Disceque cunctorum quod sit communis origo,
Ortus et occasus vnus, et vna caro. 1020
Nobilis est mentis quisquis virtute refulget,
Degener est solus cui mala vita placet;
Mores namque bonos veneratur curia celi,
Et celum iustus, non generosus, habet.
Esto memor, quod fratris amor tibi cuncta ministrat,
Datque tibi solus omnia fratris amor:
Fratris amor transit terrena, superna resumptis
Viribus ascendit, astra polumque petit:
Noticiamque dei dum querit, ad astra volare
Non timet, vt videat quis deus ipse Syon, 1030
Quis rex inmensus et que sit visio pacis,
Quis ve locus celi, gloria quanta dei.
Ista decent regem meditari, sit quod in illis
Apcior vt reddat debita iura deo.
Noscere te studeas et amare deum, duo namque
Hec sunt, que tibi, rex, scire necesse iubet.
Hec est condicio sub qua tibi contulit esse
Viuendique modum conditor ipse tuus.
=Hic loquitur secundum Salomonis experienciam, quod ceteris virtutibus
ad regni gubernaculum preualet sapiencia, que deo et hominibus regem
magis reddit acceptabilem.=
Cap^m. xv.
O pie rex iuuenis, iuuenili quid Salomoni
Contigit intende, sis memor vnde tui: 1040
Hic bis sex puer annorum cum sacra dedisset
Dona deo, meruit nocte videre deum:
Quem deus alloquitur, ‘Pete quod vis munus,’ et inquit
Ille, ‘Peto sensum, quo mea regna regam.’
Regia diuino placuerunt verba fauori,
Responsumque deus reddidit istud ei:
‘Non plures annos nec opes nec ab hoste triumphos
Quesisti, dentur que petis ergo tibi:
Non solum sapiens, set diues eris super omnes,
Quos habuit mundus, quos vel habere potest.’ 1050
O bene si speculo, rex, te speculeris in isto,
Quid magis expediens sit tibi scire potes.
Hiis tamen exemplis patet vt sapiencia regis
Ad regimen plebis est adhibenda prius.
Annus et annus abit, semper sapiencia stabit;
Stans super hanc petram non cadet vlla domus.
Res est grata senem iuueniliter esse iocosum,
Gracior est iuuenem moribus esse senem.
Qui gressu morum sequitur quo vult deus, illum
Precedit que suas firmat vbique vias. 1060
Mane precare deum, quod leta dies tibi plaudat,
Vespere, quod tutus tempora noctis agas:
Nam rex qui summo se vult submittere regi,
Optinet in regno cuncta petita suo.
In manibus regum regalia ceptra tenentur,
Vt quasi per virgam cuncta nociua fugat.
O rex, ergo tue tua legi debita solue,
Corporis ac anime quod sit honoris age:
Sume bonos, depelle malos, sis iuris amator,
Sis pius et populum dirige lege tuum: 1070
Set lex vt prosit, accedat gracia legi
Per Cristum, sine quo lex bona nulla datur:
Sit tibi iuris honor, timor excicii, pudor almus,[560]
Simplicitas animi, proximitatis amor.
Rex, ita si sapiens sapias sapienter ad omnes,
Tunc sapis in Cristo regna sapore bono.
=Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et dominus
dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus est et super
omnia metuendus.=
Cap^m. xvi.
O rex, quicquid habes dedit hoc deus, et nichil a te
Est quod habes proprium, vel quod habere potes:
Esse creaturam te nosce dei, nec ab eius
Tu discede viis, si bene stare velis. 1080
Nobile corpus habes et singula membra decora,
Sit virtus animi sic magis illa tibi:
Vt foris est forma tibi splendida, splendeat intra
Mens tua, quod tibi, rex, sit decor ille duplex.
Labile forma bonum, species inimica pudoris
Vtile virtutum sepe retardat iter:
Forma dei munus, forma pars multa superbit,
Non tamen in sanctis stat viciata viris:
Non tibi forma deum set mens sincera meretur,
Iusticie soli vita beata datur. 1090
Non decet in rege quod mens contraria forme
Sit, set ab interius exteriora regas.
Qui tibi regna tulit, alii quo te venerantur,
Rex, in honore dei da tua vota deo.
Qui pius est Cristo, regi nichil ingruit hostis,
Subdita fortune sors magis immo fauet.
Si cupis vt timeant hostes tua ceptra, superni
Ceptra dei timeas, tuque timendus eris:
Sit tibi celsithronus metuendus ab arce polorum,
Cuius ad imperium flectitur omne genu. 1100
Hic ruit, exaltat, infirmat, firmat et orbem,
Singula fertque sua regia corda manu:
Hic est rex in quo regnant per secula reges,
Hic est rex sine quo regna subacta cadunt,
Hic est rex per quem mors fine suo rapit omnes
Reges, reddit eos actibus atque suis.
Magnus erat Cesar totoque potencior orbe,
Nunc quem nec mundus ceperat, vrna capit.
Sic et Alexander fortissimus ille Macedo
Clauditur angusto, puluis et ossa, loco: 1110
Maior erat magno mundo, modo nobile corpus
Exulis et victi vilis arena tegit.
Ecce diu res nulla manet mortalibus, ecce
Nullus honor prohibet, gloria nulla mori:
Non prosunt quicquam preconia vana sepultis,
Torquent famosos tartara sepe reos.
O de preteritis, pie rex, memorare futura,
Et reputa firmum quod sit in orbe nichil:
Cumque tibi spacium vite conceditur huius,
Semper ad omne bonum viue paratus opus. 1120
Subditus esto deo, si tu vis vincere mundum:
Qui Cristo seruit, optima regna regit.
=Hic loquitur qualiter rex in[561] caritate dei et proximi viuens,
contra superuenientem mortem, que nulli parcit regi, omni se debet
diligencia prouidere.=
Cap^m. xvii.
Omnes de morte statuit natura timere,
Sub cuius lege terminat omne genus:
Doctus et indoctus, pauper que potens moriuntur,
Omnes fine pari mors facit esse pares.
Vnccio nil valet hic, nichil hic insignia rerum
Regia, non sanant nec medicamen habent:
Gloria nulla potest in mundi rebus haberi,
Nec quo se mundus tunc tueatur habet. 1130
Disce quod omnis honor oneri coniunctus adheret,
Est onus in fine maius honore tamen:
Cum magis excelsus fueris, magis adde timorem,
Ardua nam preceps gloria vadit iter.
Est hominis vita quasi milicies reputata,
Bella super terram nam tria semper agit:
Rex qui per medium belli transibit inermis,
Sepius incaute stulcior ipse cadit.
O rex, ergo tibi bene prouideas, quod iturus
Es, set vbi nescis, alta vel yma petens. 1140
Omnia leta vale tibi sunt dictura memento,
Pauperis et regis exitus vnus erit;[562]
Nam nemo per se subsistere, nemo supremum
Securo poterit claudere fine diem.
Vt te de mundo moueas, bonus esse viator
Incipias, Cristi te sacra scripta monent:
Vt fugias hiemem scelerum, te floribus orna
Morum, virtutum luce choruscus eas.[563]
Motus ab Egipto veluti tentoria tendis,
Ad patriam vite dum properare studes. 1150
Esto memor quod sis factus factoris ymago:
Cur? vt ei similis iure sequaris eum.
Expedit ergo tibi, totis vt viribus illum,
Qui te formauit teque redemit, ames.
Tanti regis opem, rex, ora, quod tibi vitam
Supleat et mortem muniat ipse tuam.[564]
Fac ea que tibi vis, bona vel mala, sic et habebis,
Te tamen in melius dirigat oro deus.
=~Hic in fine regis epistolam breuiter concludit, dicens quod, sicut
rex ex sue libertatis priuilegio sublimari et inde coram populo
dominari magnificus affectabit, ita ad onus sui regiminis cum omni
iusticia supportandum coram deo iustum et humilem se presentabit. Non
aliter stabit regnum quod rex variabit.~=
Cap^m. xviii.
~Regia maiestas veneracior est super omnes,~
~Dum probus in regno rex regit acta suo.~ 1160
~Ipse deum primo placat, populique secundo~
~Corda trahit, mundum sic habet ipse bonum:~
~In terra pacem scrutatur et inuenit illam,~
~Quo celi regnum possidet ante deum:~
~Sic magnus mundo viuus, set maior olimpo~
~Mortuus, in Cristo regnat vtroque loco.~
~Ista bono regi bona de bonitate superni~
~Adueniunt; aliter non ita stabit iter.~
~Si rex sit vanus, sit auarus, sitque superbus,~
~Quo regnum torquet, terra subacta dolet.~ 1170
~Omne quod est regi placitum non expedit illi,~
~Que sibi iura volunt, absque rigore licent:~
~Mira potest regis pro tempore ferre potestas,~
~Vana tamen finis comprobat acta satis.~
~Si positum lance sit onus cum regis honore,~
~Non honor est tantus sicut habetur onus.~
~Rex sibi commissas regni componere leges~
~Debet, et a nullo tollere iura viro:~
~Nunc tamen in plebe vox est, quod deficiente~
~Lege dolus iura vendicat esse sua:~ 1180
~Sic bona iusticie fraus compta subintrat, et inde~
~Inficit occultam lex hodierna fidem.~
~Quo lex decessit, error sibi regna repressit,~
~Vnde decet regem ponere iuris opem.~
~O rex, ergo tui detergas crimina regni,~
~Et rege discretus que tibi suadet opus:~
~Perdita restaures communia iura, que leges~
~Ad regnum reuoca, crimen et omne fuga.~
~Si tibi subiectum cupias conuertere regnum,~[565]
~Te prius in Cristo fac revenire deo:~[566] 1190
~Postque tuum populum stabilem tibi pacificatum~
~Non vice terroris fac set amore magis.~
~Corda tue plebis ita dum pacienter habebis,~
~Nobilis in regno stabis vbique tuo:~
~Dumque tuas leges mixtas pietate gubernes,~
~Cuncta tue laudi gesta feruntur ibi.~
~Si tamen econtra rigidus tua verteris acta,~
~Vertet se populus qui solet esse tuus.~
~Hec tibi, rex, scribo pro tempore nunc que futuro;~
~Semper in ambiguo sors variatur humo.~ 1200
* * * * *
_The chapter stands as above in_ SCEHG (_over erasure in all except_
E): _the original form is given by_ DTH₂, _and both forms_ (_the
original first_) _by_ LL₂.
=Hic loquitur in fine istius Epistole, vbi pro statu Regis devocius
exorat, vt deus ipsius etatem iam floridam in omni prosperitate
conseruet, et ad laudem dei suique et sibi commisse plebis vtilitatem
feliciter perducat in euum.=
Cap^m. xviii*.
Rex celi deus et dominus, qui tempora solus
Condidit, et solus condita cuncta regit; 1160*
Qui rerum causas ex se produxit, et vnum
In se principium rebus inesse dedit;
Qui dedit vt stabili motu consisteret orbis
Fixus ineternum mobilitate sua;
Quique potens verbi produxit ad esse creata,[567]
Quique sue mentis lege ligauit ea;
Ipse meum Iuuenem conseruet supplico Regem,
Quem videant sanum prospera Regna senem;
Ipse iuuentutem regat et producat in euum,
Semper et in melius dirigat acta deus. 1170*
Consilium nullum te tangere possit iniquum,[568]
Rex nec in hac terra proditor esse tua;
Omne malum cedat, ne ledere possit, et omne
Est quod in orbe bonum, det deus esse tuum.
O tibi, Rex, euo detur, fortissime, nostro
Semper honorata ceptra tenere manu;
Assit et illa dies, qua tu, pulcherrime Regum,
Quatuor in niueis aureus ibis equis.[569]
Qualis et Augusti nuper preconia Rome
Extiterant laudis sint renouanda tibi.[570] 1180*
Augeat imperium nostri ducis, augeat annos,
Protegat et nostras aucta corona fores:[571]
Stes magis, o pie Rex, domito sublimis in orbe,
Cunctaque sint humeris inferiora tuis.
Que magis eterne sunt laudis summus ab alto
Aurea det dextre fulgida ceptra tue:
Qui tibi prima dedit, confirmet Regna futuri,
Vt poteris magno magnus honore frui.
Sic tua processus habeat fortuna perhennes,[572]
Vt recolant laudes secula cuncta tuas. 1190*
Ad decus imperii, Rex, ista tui metra scripsi
Seruus ego Regni promptus honore tibi.
Hec tibi que, pie Rex, humili de corde paraui,
Scripta tue laudi suscipe dona dei:
Non est ista mea tantum doctrina, sed eius
Qui docet, et dociles solus ab ore creat.
O iuuenile decus, laus Regia, flos puerorum,
Vt valor est in te, sic tibi dico vale.
* * * * *
=~Quia, prout de communi voce audistis, modernorum condiciones
per vniuersum orbem erroribus vbique mutantur, nunc de illorum
condicionibus qui nos precesserunt, precipue in ecclesia, que
iam diuisa est, diuersitatem sub exemplis figuratam consequenter
videamus.~=[573]