Vt bona multa bonum fratrem quocumque sequntur,
Sic mala multa malum constat vbique sequi.
Sunt etenim domini tres, quorum quilibet vni
Seruit homo, per quem se petit ipse regi:
Est deus, est mundus, est demon apostata, cuius
Ordine transgressus fert sibi frater onus. 1020
Regula namque dei non nouit eum, neque mundi
Dat sibi milicies libera nulla statum:
Non habet ipse deum, nec habere valet sibi mundum,
Demonis vt proprium sic subit ipse iugum:
Omnis enim vicii viciosus apostata motor
Aut fautor nutrit quod videt esse malum.
Testis erit Salomon, vir talis invtilis extat,
Et peiora sue crimina mentis agit:
Arte vel ingenio, quo talis in orbe frequentat,
Ducit in effectum plura timenda satis. 1030
Non obstat paries illi, non clausa resistunt,
Invia consistunt peruia queque sibi:
Per mare, per terras, per totum circuit orbem;
Vt sibi plus placeat, cernere cuncta potest.
Nititur in fraudes, componit verba dolosa,
Auget et accumulat multiplicatque dolos;
Proponit lites, rixas accendit in iram,
Liuores nutrit invidiamque fouet;
Vincula disrumpit pacis, socialis amoris
Federa perturbat, dissociatque fidem; 1040
Suggerit incestum, suadet violare pudorem,
Soluere coniugium, commaculare thorum;
Vsurpando fidem vultum mentitur honestum,
Caucius vt fraudem palleat ipse suam.
In dampnis dandis promissor vbique fidelis,
Comoda si dederit, disce subesse dolum:
Sub grossa lana linum subtile tenetur,
Simplicitas vultus corda dolosa tegit;
Lingua venenato dum verba subornat in ore,
Mellificat virus melque venena facit. 1050
Vt sub virtutum specie lateat viciorum
Actus, et vt turpis Simea fiat homo;
Ipse tumens humilem mentitur sepe professum,
Quem fugit occulto spiritus ille dei.
Ordinis ipse sacri quicquid Franciscus honeste
Virtutis statuit, hic viciare studet:
Cuncta colore tamen operit, facieque decora
Fallit, dumque latent viscera plena dolo.
Invenies scriptum quod pennas strucio gestat
Herodii pennis ancipitrisque pares; 1060
Set non tam celeri viget eius penna volatu,
Ypocritamque notat, qui similando volat.
Aurea facta foras similans ypocrita fingit,
Set mala mens intus plumbea vota gerit:
Sunt etenim multi tales qui verba colorant,
Qui pascunt aures, aurea verba sonant,
Verbis frondescunt, set non est fructus in actu,
Simplicium mentes dulce loquendo mouent:
Set templum domini tales excludit, abhorret
Verborum phaleras, verba polita fugit. 1070
Scripta poetarum, que sermo pictus inaurat,
Aurea dicuntur lingua, set illa caue:[449]
Est simplex verbum fidei bonus vnde meretur,
Set duplex animo predicat absque deo.
Despicit eloquia deus omnia, quando polita
Tecta sub eloquii melle venena fouent:
Qui bona verba serit, agit et male, turpiter errat,
Nam post verba solet accio sancta sequi.
Quos magis alta scola colit, hii sermone polito
Scandala subtili picta colore serunt. 1080
Sepius aut lucrum vel honoris adepcio vani[450]
Fratrum sermones dat magis esse reos:
Sub tritici specie zizannia sepe refundunt,
Dum doctrina tumens laudis amore studet:
Sepe suis meritis ascribere facta, mouere
Scisma, peritorum mens studiosa solet.
Phiton siue Magus est scismaticus, quia turbat
Verum quod credis et dubitanda mouet;
Set contra voces incantantis sapienter
Aures obtura, ne cor adheret eis. 1090
Non sunt hii fratres recti nec amore fideles
Ecclesie Cristi, sicut habetur ibi;
Inperfecta magis Sinagoga notabit eorum
Doctrinam, plene que neque vera docet:
Multociens igitur aliis nocet illa superba
Copia librorum quos Sinagoga tenet.
Non sunt ecclesie recti ciues, Agar immo
Parturit ancilla, perfida mater, eos:
Ergo recedat Agar, pariat quoque Sarra fidelem
Ecclesie clerum, det Sinagoga locum. 1100
Plantauit pietas et amor primordia fratrum,
Quos furor ad presens ambiciosus agit:
Frater adest Odium, qui federa pacis abhorret,
Cuius ab inferno cepit origo viam;
Ille professus enim claustralia iura resoluit,
Nec fore concordes quos sinit ipse pares.
Qui tamen in culpa frater se sentit, et illam
Non delet, tali talia verba loquor:
‘Culpa mali laudem non debet tollere iusto,
Nam lux in tenebris fulget honore magis: 1110
Quisque suum portabit onus, culpetur iniqus,
Laudeturque suis actibus ipse bonus.’
=Hic loquitur qualiter isti fratres mendicantes mundum circuiendo
amplioresque querendo delicias de loco in locum cum ocio se
transferunt: loquitur eciam de superfluis eorum edificiis, que quasi ab
huius seculi potencioribus vltra modum delicate construuntur.=
Cap^m. xxiii.
Iudeos spersos fratrum dispersio signat,
Quos modo per mundum deuius error agit;
Iste nec ille loco stabilis manet, immo vicissim
Se mouet, et varia mutat vbique loca.
Sic in circuitu nunc ambulat impius orbis,
Nec domus est in qua non petit ipse locum;
Pauperis in specie sibi sic elemosina predas
Prebet, et ora lupi vellere laruat ouis: 1120
Absque labore suo bona nemo meretur, et ergo
Omne solum lustrant, idque piamen habent.
Nescio si supera sibi clauserit ostia celum;
Dat mare, dant ampnes, totaque terra viam.
Hoc lego, quod raro crescit que sepe mouetur
Planta, set ex sterili sorte frequenter eget:
Non tamen est aliqua quin regula fallit in orbe,
Mocio nam fratris crescere causat eum;
Nam quocumque suos mouet ille per arida gressus,
Mundus eum sequitur et famulatur ei. 1130
Vt pila facta pilis solito dum voluitur ipsis
Crescit, et ex modico magnificatur opus,
Sic, vbi se voluit frater, sibi mundus habundat,
Quicquid et ipse manu tangit adheret ei:
Federa cum mundo sua frater apostata stringit,
Sic vt in occulto sint quasi semper idem.
Multis set quedam virtutes esse videntur,
Qui nil virtutis nec bonitatis habent;
Ista dabunt vocem, set erunt deformia mente,
Multaque dum fiunt absque salute placent. 1140
Ad decus ecclesie deuocio seruit eorum,
Et veluti quedam signa salutis habent:
Eminet ecclesia constructa sibi super omnes,
Edificant petras sculptaque ligna fouent;
Porticibus valuas operosis, atria, quales
Quotque putas thalamos hic laberintus habet:
Ostia multa quidem, varie sunt mille fenestre,
Mille columpnarum marmore fulta domus.
Fabrica lata domus erit, alta decoraque muris,
Picturis variis splendet et omne decus; 1150
Omnis enim cella, manet in qua frater inanis,
Sculpture vario compta decore nitet:
Postibus insculpunt longum mansura per euum
Signa, quibus populi corda ligare putant.
Fingentes Cristum mundum querunt, et in eius
Conspirant laudem clamque sequntur eum:
Talis sub facie deuocio sancta figure
Fingitur, et testis fit magis inde domus:
Qui tamen omne videt, rimatur et intima cordis,
Scit quia pro mundo tale paratur opus. 1160
Set docet exemplis historia Parisiensis,
Quod contentus homo sit breuiore domo.
Non sibi de propriis habet vlla potencia regis
Illorum thalamis tecta polita magis:
Non ita fit vestis fratrum nota simplicitatis,
Quin magis in domibus pompa notabit eos.
In fabrice studio vigilat conuentus eorum
Ecclesie, prompti corpore, mente pigri:
Sic patet exterius fratrum deuocio sancta,
Vana set interius cordis ymago latet: 1170
Sunt similes vlno tales, qui sunt sine fructu,
In quibus impietas plurima, pauca fides.
Dic, tibi quid, frater, confert, tantas quod honestas
Cum feda mente construis ipse domos?
Esto domus domini, quam sacris moribus orna,
Virtutem cultor religionis ama.
Omnia fine patent, tibi fingere nil valet extra,
Per quod ab interius premia nulla feres:
Si tibi laus mundi maneat furtiua diebus,
Cum celum perdis, laus erit illa pudor. 1180
Ordinis es, norma tibi sit, nec ab ordine cedas,
Est aliter cassum quicquid ab inde geris.
=Hic loquitur qualiter, non solum in ordine fratrum mendicancium set
eciam in singulis cleri gradibus, ea que virtutis esse solebant a
viciis quasi generaliter subuertuntur: dicit tamen quod secundum
quasdam Burnelli constituciones istis precipue diebus modus et regula
specialius[451] obseruantur.=
Cap^m. xxiiii.
Diuersat fratres tantummodo vestis eorum,
Hii tamen existunt condicione pares:
Regula nulla manet, fuerat que facta per ante,
Set nouus ordo nouum iam facit omne forum.
Sicut enim fratrum nunc ordo resoluitur, ecce
Ecclesie norma fit quasi tota noua;
Set sacer ordo tamen remanet, quem sanxerat olim
Frater Burnellus, crescit et ille magis. 1190
Hec decreta modo, Burnellus que statuebat,
Omnia non resero nec reserare volo;
Set duo iam tantum que iussit in ordine dicam,
Et sunt presenti tempore iura quasi.
Mandatum primum tibi contulit, omne iocosum,
Quicquid in orbe placet, illud habere licet:
Si vis mercari, sis mercenarius, autem[452]
Si vis mechari, dat tibi, mechus eris:[453]
Que magis vlla caro desiderat, illa beato
Sunt fratri nostro debita iura modo. 1200
Precipiens vltra statuit de lege secunda,
Quod nocuum carni sit procul omne tibi:
Omne quod est anime reputatur in ordine vile,
Et caro delicias debet habere suas:
Cor dissolue tuum, te nullus namque ligabit,
Quo vis vade tuas liber vbique vias.
Mollibus ornatus sic dignior ordo nouellus
Restat Burnelli, vult quia velle viri.
Nil michi Bernardus, nichil ammodo seu Benedictus[454]
Sint, set Burnellus sit Prior ipse meus; 1210
Quo viget en carnis requies, quo lingua precantis
A prece torpescens fit quasi tota silens:[455]
Ordoque sic precibus dum vult succurrere nobis,
Linquo choax ranis et nichil inde magis:[456]
Si veniantque michi mala tempora, credo quod isti[457]
De clero causam dant nimis inde grauem;
Quis poterit namque nobis bona tempora ferre,
Ordine claustrali dum perit ordo dei,
Et fugit a reliquo deuocio celica clero?
Sic fugit a nobis vndique nostra salus. 1220
Nam quia sic medii fallunt discorditer ipsi,
Ignaui populi stamus in orbe vagi.
Quid sibi corpus habet in eo, nisi spiritus extet,
Quid nisi nos clerus suplet in orbe pius?
A planta capiti set qui discernere cleri
Vult genus aut speciem, vix sciet inde bonum.
Sic vbi lux, tenebre, sic mors, vbi normula vite
Instrueret sanam gentibus ire viam.
Vt dicunt alii de clero, sic ego dixi,
Quo creuit reliquis error in orbe magis: 1230
Nam sine pastore grex est dispersus, et ecce
Pascua peccati querit vbique noui.
* * * * *
1221-1232. _Text_ STH₂ _As follows in_ CEHGDL,
Nunc quia sic Cleri sors errat ab ordine Cristi,
Vsurpat mundus que negat ipse deus.
Dum tua, Burnelle, scola sit communis in orbe,
A planta capiti fallitur omnis ibi:
Sed cum Gregorii scola fulsit in orbe beati,[458]
Vera fides viguit, cunctaque pace tulit.
Nunc tamen est Arius nouus, est quasi Iouinianus,
Doctor in ecclesiis scisma mouendo scolis.
Sic vbi lux, tenebre, sic mors, vbi regula vite
Instrueret rectam gentibus ire viam. 1230*
Quilibet ergo bonus, sit miles siue Colonus,
Orans pro Clero det sua vota deo.
FOOTNOTES:
[424] 14 subtrahet CE
[425] 52 erat ... vrbe DL
[426] 72 esse SG ipse CEHDL
[427] 79 du_m_ CE
[428] 103 _No paragr._ S
[429] 177 oculis T oculus SCEHGDLH₂
[430] 216 rara CE
[431] 273 vt (ut) CEHGDLT et S
[432] 295 sibi _om._ S (_p. m._) vir _inserted later_ bona qui sibi D
[433] Cap. vi. _Heading_ 2 f. religionis sibi CE
[434] 315 _No paragr._ S
[435] 336 iam CEHGDLTH₂ non S
[436] 404 ghemendo SH gemendo CEDL
[437] 489 fomes est res C fomes res e_st_ L
[438] _Heading_ 1 quasi _om._ D
[439] 587 _Marginal note ins._ SCG _om._ EHDLH₂ Nota quod Genius
secundum Ouidium dicitur sacerdos Veneris G
[440] 593 ibi SE
[441] 635 qui CE
[442] 645 p_er_extra SHGTL p_er_ extra CED
[443] 662 placet CEH patet SGDL
[444] 799 putabit CEHD putabat SGL
[445] 807 pereant CEL
[446] 811 ad CEHGDL et S
[447] 863 sed non D
[448] 1012 _margin_ No_ta_ C
[449] 1072 lingua SH₂ verba CEHGDLT
[450] 1081 adepcio CEHGDL adopcio S
[451] _Heading_ 5 specialiter S
[452] 1197 autem STH₂ et si CEHGDL
[453] 1198 _Text_ STH₂ Mechari cupias dat tibi GDL Mechari cupias
ordine CEH
[454] 1209 seu] u_e_l C
[455] 1212 _Text_ STH₂ Auribus alma sonat menteque vana petit CEHGDL
[456] 1214 _Text_ STH₂ Folia non fructus percipit inde deus CEHGDL
[457] 1215 _Text_ STH₂ Si veniant mundi CEHGDL
[458] 1225* fulscit HG
=Postquam dictum est de illis qui in statu cleri regere spiritualia
deberent, dicendum est iam de hiis qui in statu milicie temporalia
defendere et supportare tenentur.=
=Incipit liber Quintus.=
Cap^m. i.
Quid sit de clero dixi, dicamque secundo
Quomodo Militibus competit ordo vetus.
Primo milicia magno fit honore parata;
Est tribus ex causis ipsa statuta prius.
Ecclesie prima debet defendere iura,
Et commune bonum causa secunda fouet;
Tercia pupilli ius supportabit egeni,
Et causam vidue consolidabit ope:
Istis namque modis lex vult quod miles in armis
Sit semper bellum promptus adire suum. 10
Sic etenim miles dudum superauerat hostes,
Vnde sibi fama viuit in orbe noua:
Non propter famam miles tamen arma gerebat,
Set pro iusticia protulit acta sua.
Ordinis ipse modum miles qui seruat eundem,
Debet ob hoc laudes dignus habere suas;
Set si pro laude miles debellet inani,
Est laus iniusta, si tribuatur ita.[459]
Dic michi nunc aliud: quid honoris victor habebit,
Si mulieris amor vincere possit eum? 20
Nescio quid mundus michi respondebit ad istud;
Hoc scio, quod Cristi nil sibi laudis erit.
Si quis honore frui cupiat, sibi causet honorem,
Gestet et illud opus, quod sibi suadet onus:
Nil nisi stulticiam pariet sibi finis habendam,
Cui Venus inceptam ducit ad arma viam.
Non decet vt rutili plumbum miscebitur auro,
Nec Venus vt validi mili~tis~ acta sciat.
Quem laqueat mulier non laxat abire frequenter,
Immo magis fatuo voluit amore suo: 30
Qui prius est liber, facit et se sponte subactum,
Stulcior est stulto sic reputandus homo.
Bella quibus miles fieret captiuus, ab illis
Expedit vt fugiat, vincere quando nequit.
Non vada quo mergi liquet est sapientis vt intret,
Set magis a visa morte refrenet iter.
=Hic loquitur qualiter miles, qui in mulieris amorem[460] exardescens
ex concupiscencia armorum se implicat exercicio, vere laudis honorem
ob hoc nullatenus meretur. Describit eciam infirmitates amoris illius,
cuius passiones variis adinuicem motibus maxime contrariantur.=
Cap^m. ii.
O si mutatas miles pensaret amoris
Tam subito formas, non pateretur eas.
Non amor vnicolor est set contrarius in se,
Qui sine temperie temperat esse vices;[461] 40
Detegit atque tegit, disiungit amor que reiungit,
Letaque corda suo sepe dolore furit.
Est amor iniustus iudex, aduersa maritans
Rerum naturas degenerare facit:
Consonat Architesis in amore, sciencia nescit,[462]
Ira iocatur, honor sordet, habundat egens;
Leta dolent, reprobat laus, desperacio sperat,
Spes metuit, prosunt noxia, lucra nocent;
Anxietas in amore sapit, dulcescit amarum,
Vernat yemps, sudant frigora, morbus alit. 50
Sic magis vt caueas, miles, tibi visa pericla,
Has lege quas formas morbus amoris habet.
Est amor egra salus, vexata quies, pius error,
Bellica pax, vulnus dulce, suaue malum,
Anxia leticia, via deuia, lux tenebrosa,
Asperitas mollis, plumbea massa leuis,
Florescens et yemps et ver sine floribus arens,
Vrticata rosa, lex sine iure vaga,
Flens risus, ridens fletus, modus inmoderatus,
Hostilis socius, hostis et ipse pius, 60
Instabilis constancia, velle sibique repugnans,
Spes sibi desperans et dubitata fides,
Albedo nigra, nigredo splendida, melque
Acre, que fel sapidum, carcer amena ferens,
Irracionalis racio, discrecio stulta,
Ambiguus iudex, inscius omne putans,
Numquam digestus cibus et semper sitibundus
Potus, mentalis insaciata fames,
Mors viuens, vita moriens, discordia concors,
Garrula mens, mutus sermo, secreta febris, 70
Prosperitas pauper, paupertas prospera, princeps
Seruus, regina subdita, rex et egens,
Ebrea sobrietas, demens clemencia, portus[463]
Cille, pestifera cura, salutis iter:
Mulcebris anguis amor est, agna ferox, leo mitis,
Ancipiter pauidus atque columba rapax,
Infatuata scola reddens magis infatuatum
Discipulum, cuius mens studet inde magis.
=Hic describit formam mulieris speciose, ex cuius concupiscencia
illaqueata militum corda racionis iudicio sepissime destituuntur.=
Cap^m. iii.
Cum pauidus miratur amans candore repletam,
In cuius facie stat rubor ille rose, 80
Aurigeros crines, aures patulas mediocres,
Planiciem frontis, que nitet alba satis,
Impubesque genas, oculos qui solis ad instar
Lucent, et stabilis vultus honestat eos,
Nasum directum naresque decenter apertas,
Labraque melliflua, fragrat et oris odor,
Equales lacte sibi dentes candidiores,
Et formam menti conuenientis ei;
Splendor et a facie dat eburnea colla nitere,
Gutture cristalli concomitante sibi, 90
Et niue candidior nitet eius pectore candor,
Candida poma cui sunt duo fixa quasi.
Brachia longa videt pauce crassata rotundo,
Amplexus quorum celica regna putat,
Et videt ornatos splendere manus digitosque,
Lanaque nec mollis mollior astat eis;
Cernit et insolitos humeros ad onus pueriles,
Nec patet os in eis, sic stupet inde magis:
Per latus et gracilem videt elongare staturam,
Linea nec recta reccior astat ea; 100
Eius et incessus cernit peditare choreis,
Passus mensuram denotat atque suam;
Nil sibi Sirenes equantur voce canentes,
Nec vox angelica vix sonat vtque sua.
Et caput amplecti cernit gemmisque nitere,
Ac vestis pompam que magis aptat eam:
Compta venit nimium, que vult formosa videri,
Vnde stupore magis sit semiraptus amans.
Omnia membra sibi reputantur in ordine tali,
Vt deus in superis fecerat illud opus; 110
Discrimen capitis, frons libera, lactea colla,
Ora, labella, rubor, lumina clara placent;
Vertex, frons, oculi, nasus, dens, os, gena, mentum,
Colla, manus, pectus, pes sine labe nitent,
Vnam nec maculam solam natura reliquit,
Ad caput a planta transuolat iste decor:
Humanam speciem transcendit forma puelle,
Excedens hominem numinis instar habet;
Pre cunctis aliis, quas ornat gracia forme,
Felix et fenix ista fit absque pare. 120
Splendida vestis erit, precinctum flore caputque,
Flaua verecundus cingit et ora rubor;
Forma placet niueusque color flauique capilli,
Estque micans nulla factus ab arte decor:
Vix erit aspiciens qui non capietur ab illa,
Pronus vt in terram vir sua vota ferat;
Ipsa suo vultu si quem concernat amantem,
Heret in opposita lumina fixus homo.
Qui cum tam dulcem videt ornatam que decoram
Femineam speciem, set magis angelicam, 130
Hanc putat esse deam, manibus sub cuius adeptam
Dat vite sortem mortis et esse suam:
Dum tam mirificam voluit sibi mente figuram,
Ipse volutus ea non reuolutus abit;
Non capit exterius quid preter eam sibi visus,
Corque per interius pungit amoris acus.
Vt sibi stat saxum non mobile, sic stat et ipse,
Nec mouet a visu, qui velut extasis est;
Sic oculus cordis carnis caligine cecus
Languet, et in dampnum decidit ipse suum. 140
Quod videt, hoc nescit, set quod videt, vritur illo;
Sic furit a ceco cecus amore suo:
Frigidior glacie, feruencior igne cremante,
Sic et in igne gelat, vritur inque gelu:
Sicut auis visco volutans se voluitur illo,
Sic se defendens ardet amore magis.
Sic amor omne domat, quicquid natura creauit,
Et tamen indomitus ipse per omne manet;
Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit,
Subdit et omne sibi, liber et omnibus est; 150
Naturam stringit, mulcet, minuit que reformat,
Plangit et hoc per eum, nec sine gaudet eo:
Militat in cunctis, nullum vix excipit eius
Regula, nam sanctos sepe dat esse reos;
Legibus aque suis non est transire quietus
Qui valet, ipse tamen cuncta quieta gerit.
Nam quem non poterit probitas, prudencia fallit,
Nec stat vitalis tutus vt obstet eis:
Non amor in penis est par pene Talionis;
Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet: 160
Sic quia vulnifico fixurus pectora telo
Vibrat amor, caute longius inde fuge.
Est nichil armorum quod prelia vincit amoris,
Nec sua quis firme federa pacis habet.
Credula res amor est subito collapsa dolore,
Nec sciet inceptor quis sibi finis erit.
Non sine stat bello miles qui dicit ad infra,
‘O quam me tacitum conscius vrit amor!’
Artibus innumeris mens exagitatur amantis,
Vt lapis equoreis vndique pressus aquis; 170
Nobilitas sub amore iacet, que sepe resurgit,
Sepius et nescit nobile quid sit iter:
Semper in incerta varians sub ymagine mentis,
Nunc leuat interius cordaque versat amor:
Cecus amor fatuos cecos sic ducit amantes,
Quod sibi quid deceat non videt vllus amans.
Impetus in furia, dic, quid non audet amoris?
Dum sitit amplexus, scit nichil vnde timet;
Non frondem siluis nec aperto gramina campo
Mollia, nec pleno flumine cernit aquas;[464] 180
Immo quasi cecus sic commoda, sic sibi dampna,
Impetus vt mentem cogit amare, facit.
Non polus aut tellus, Acheron, mare, sydus et ether,
Possunt vi ceptis rebus obesse suis;
Sepe ferens ymbrem celesti nube solutum
Frigidus in nuda sepe iacebit humo:
Nox et yemps longeque vie seuique dolores
Sunt ea que fatuis premia prestat amor.
Murmura quot seruis, tot sunt in amore dolores,
Sunt furor et pietas eius in orbe pares; 190
Sentit amans dampna, feruens tamen astat in illis,
Materiam pene prosequiturque sue.
O, quia per nullas amor est medicabilis herbas,
Nec vis nec sensus effugit eius onus;
Nullus ab innato valet hoc evadere morbo,
Sit nisi quod sola gracia curet eum.
O natura viri quam sit grauis, unde coactum
Eius ad interitum cogit amare virum!
O natura viri, poterit quam tollere nemo,
Nec tamen excusat quod facit ipsa malum! 200
O natura viri, duo que contraria mixta
Continet, amborum nec licet acta sequi!
Bella pudicicie carnis mouet illa voluptas;
Que sibi vult corpus, spiritus illa vetat.
O natura viri, que naturatur eodem,
Quod vitare nequit, nec licet illud agi!
O natura viri, fragilis que vim racionis
Dirimit, et bruti crimen ad instar habet!
Nil prosunt artes, furit inmedicabile vulnus;
Sit cum plus sapiens, vir furit inde magis; 210
Sique suam vellet flammam compescere quisquam,
Artem prevideat quam prius ipse cadat.
Dum freta mitescunt et amor dum temporat vsum,[465]
Tunc inter medium sit cuperanda salus.
Vinces si fugias, vinceris sique resistas;
Ne leo vincaris, tu lepus ergo fuge.
Femina nec flammas nec seuos effugit arcus;
Quo magis est fragilis, acrior ignis erit:
Vtque viros mulier fallit, sic vir mulieres,
Dum vulpinus amor verba lupina canit. 220
Fallere credentem non est laudanda puellam
Gloria, set false condicionis opus.
Est ars nulla viri Veneris subtilior arte,
Qua sua iura petat arte perhennat amor.
=Hic loquitur quod, vbi in milite mulierum dominatur amoris voluptas,
omnem in eo vere probitatis miliciam extinguit.=
Cap^m. iiii.
Non sibi vulnus habet miles probitate timere
Corporis, vt mundi laus sit habenda sibi,
Vulnera sed mentis timeat, quam ceca voluptas
Tela per ignita non medicanda ferit.
Vulnera corporea sanantur, set quis amore
Languet, eum sanum non Galienus aget: 230
Femineos mores teneat si miles, abibit
Orphanus a stirpe nobilitatis honor.
Dum sapiens miles quasi stultus et infatuatus
Incidit in speciem, fama relinquit eum:
Dum carnalis amor animum tenet illaqueatum,
Sensati racio fit racionis egens:
Dum iubar humani sensus fuscatur in umbra
Carnis, et in carnem mens racionis abit,
Stans hominis racio calcata per omnia carni
Seruit, et ancille vix tenet ipsa locum. 240
Set tamen in lance non ponderat omnibus eque,
~Nec~ dat condigna premia cecus amor:
Pellit ab officio sine causa sepe fideles,
Infidosque suo sepe dat esse loco:
Denegat ipse michi donum quandoque merenti,
Absque nota meriti quod dabit ipse tibi:
Sicut habes varios sine lumine scire colores,
Sic amor vt cecus dat sua iura viris.
Nunc tamen omnis ei miles quasi seruit, et eius
Ad portas sortem spectat habere suam. 250
=Hic loquitur de militibus illis, quorum vnus propter mulieris amorem,
alter propter inanem mundi famam, armorum labores exercet; finis tamen
vtriusque absque diuine laudis merito vacuus pertransit.=