Cap^m. xii.

Hoc qui dogma vetus sanctorum claudit in antro

Cordis, et intendit ordinis acta prius,

Scit bene quod mundus est in claustro fugiendus,

Quo tamen ad presens vendicat ipse locum.

O bone claustralis, mundum qui linquis, eidem

Non redeas iterum, que docet immo fuge:

Quo caro nutritur, ne queras molle cubile,

Sit claustrum cultus, et liber ille iocus.

Cor doleat, sit larga manus, ieiunia crebra,

Non incastus amor sit neque vanus honor: 500

Sit tibi potus aqua, cibus aridus, aspera vestis,

Dorso virga, breuis sompnus, acuta quies:

Flecte genu, tunde pectus, nudus caput ora,

Quere deum, mundum sperne, relinque malum:

Hereat os terre, mens celo, lingua loquatur

De plano corde, planaque verba sonet.

Litus arat sterile deuoto qui sine corde

Verba serit precibus, sunt sine namque lucris:

Non vox set votum, non musica cordula set cor,

Non clamans set amans, cantat in aure dei. 510

Mens humilis, simplex oculus, caro munda, pium cor,

Recta fides, firma spes tibi prestet iter:

Si gustare velis modulamina dulcia celi,

Est tibi mundana mirra bibenda prius:

Ex humilique tuo te subdas corde Priori,

Ordine pacificus murmuris absque nota.

Summa quidem virtus monachi parere Priori,

Ferre iugum norme seque negare sibi:

Non vilis vestis, non te locus vltimus angat,

Sepe tui stultos ordinis ista mouent. 520

Qui sibi vilescit et se putat esse minorem,

Et timet et mundi labilis alta fugit,

Hic est et sapiens et celo proximus iste,

Non sine re monachi nomen inane gerit.

Sit tibi lex domini requies, caro victima, mundus

Exilium, celum patria, vita deus:

Iussa molesta data fer, fac et suscipe grata,

Sic eris in domino religiosus homo:

Que tibi prepositus quamuis vilissima suadet,

Dum tamen hec licita sint, pacienter age; 530

Nec tibi turpe putes, et si ~sit~ turpe placebit,

Cum tuus in Cristo spiritus albus erit.

Vt subeunt iuuenes veteris mandata Prioris,

Et nichil econtra pondere iuris agunt,

Sic Prior in licitis iuuenes tractare modeste

Debet, et ex humili vincere corde malum.

Aspicis vt pressos ledunt iuga prima iuuencos,

Et noua velocem cingula ledit equm;

Sic importunus iuuenum rector grauat, et dat

Causam, quo solita murmura pectus agit. 540

Hec tibi scripta tene mentis per claustra, que caste

Mortuus a mundo viue, professe, deo:

Paruo perpetuam mercare labore quietem,

Et reuoca fletu gaudia longa breui:

Nam si nulla tibi fuerit nunc sarcina carnis,

Tunc sine fine quies paxque perhennis erit.

=Hic loquitur vlterius de mulieribus, que in habitu moniali sub sacre

religionis velo professionem suscipientes ordinis sui continenciam non

obseruant.=

Cap^m. xiii.

Errantis Monachi culpas scribendo reliqui,

Et tibi velatam religione canam.

Conuenit ordo viris, dum conuersantur honeste,

Quo procul a mundo celica regna petant; 550

Conueniens eciam castis mulieribus extat

Soluere sub velo vota pudica deo:

Sic ligat ordo sacer monachos, ligat et moniales,

Vnde deo meritis fulget vterque suis.

Si tamen in claustris fragiles errent mulieres,

Non condigna viris culpa repugnat eis;

Nam pes femineus nequit vt pes stare virilis,

Gressus nec firmos consolidare suos;

Nec scola nec sensus, constancia, nullaque virtus,

Sicut habent homines, in muliere vigent: 560

Set tam materia fragili quam condicione

Femineos mores sepe mouere vides.

Quas magis ordo putat sapientes, sepius ipsas

Cernimus ex fatuis actibus esse graues;

Et que scripta sciunt, magis omnibus hee laicali

Ex indiscreto crimine sepe cadunt.

Simpliciter textum dum sepe legunt, neque glosam

Concernunt, vt agant scripta licere putant:

Leccio scripture docet illas cuncta probare,

Sic, quia cuncta legunt, cuncta probare volunt. 570

Crescere nature sunt iura que multiplicare,

Que deus in primo scripsit ab ore suo;

Hecque dei scripta seruare volunt, quoque iura

Nature solita reddere mente pia.

Nititur in vetitum mulier, set quod licet ipsa

Hoc sine mentali murmure raro facit;

Set magis hiis scriptis perfecte sunt moniales,

Et pacienter agunt que sibi scripta iubent.

Scribitur, hec grana que non capiet bona terra,

Nil sibi fructificant, set peritura iacent: 580

Que tamen et qualis sit terra patet monialis,

Est ibi nam decies multiplicata Ceres:

Et quia sic teneres subeunt pondus mulieres,

Ocia quandoque de racione petunt.

Accidit in Veneris quod sumunt ergo diebus

Carnes pro stomachi debilitate sui:

[Sidenote: Nota quod Genius secundum poetas Sacerdos Dee

Veneris nuncupatus est.[439]]

Nam Venus ingenuis Genio committit alumpnis

Fercula quod nimphis preparet ipse sui.

Set gula sepe grauat nimiumque repleta tumescit,

Dum dolet oppressa de grauitate cibi. 590

Est nimis offa grauis, ventrem que tincta veneno

Toxicat, et ~dubium mortis~ inesse dabit:

Esca set occulto que sumitur, est vbi nulla[440]

Lux, nocet et morbos sepe dat esse graues.

=Hic loquitur qualiter ordinarii ex sua visitacione, qua mulieres

religione velatas se dicunt corrigere, ipsas multociens efficiunt

deteriores.=

Cap^m. xiiii.

Quas Venus et Genius cellas modo rite gubernant,

Carnis non claustri iura tenere docent:

Conuentus custos Genius confessor et extat,

Et quandoque locum presulis ipse tenet:

Sub specie iuris in claustro visitat ipsas,

Quas veniens thalamis, iure negante, regit. 600

Sit licet in capa furrata, dura docet ipse,

Nuda tamen valde iura ministrat eis:

Iudicio Genii pro culpis sunt lapidate,

Set neque mortalis aggrauat ictus eas.

O virtus cleri cum sit custos animarum,

Quanta sacerdotis gesta beata patent!

Alter vt ipse deus, quas percutit, ipse medetur,

Ne foris a cella sermo volare queat.

Si pater est sanctus, sic mater sancta, set infans

Sanccior, ex claustro fit quia natus homo. 610

Hoc genus incesti dampnabile grande putarem,

Sit nisi quod mulier de leuitate cadit.

Non temptabis eas igitur, scis namque quod vnam

Rem poterit fragilem frangere causa leuis;

Femina nam iuuenis nisi preseruata frequenter

Extat eo fragilis quod genus esse docet:

Dum nouus in viridi iuuenescit cortice ramus,

Concuciens tenerum quelibet aura ruet.

In quibus est claustris sapiens discrecio custos,

Clauditur ex altis sepibus ista seges. 620

Facta fuit fragilis de limo carnis origo,

Sedibus e superis spiritus ille venit:

Spiritus est promptus, infirma caro; magis ergo

Noli cum sola solus habere locum:

Non debet sola cum solo virgo manere,

Famaque, non tacto corpore, crimen habet.

Sicut et est claustris, ita sit custodia campis,

Ludus erit licitus et labor aptus eis:

Hiis sine labe iocis liceat monialibus vti,

Que pudor et leges et sua iura sinunt. 630

Velatas ideo fragilis ne subruat error,

Sub moderante manu frena pudica iuuant.

Quid michi, si fallat vxor de fraude maritum,

Qui nichil vxoris scit neque facta videt?

Set de fraude sua miror que decipit ipsum,[441]

Cuius in aspectu secula cuncta patent.

Si sacra sint hominum, quid plus sponsalia Cristi

Debent more sacro casta manere deo.

Vestibus in nigris prius est induta puella,

Crinibus abscisis, cum monialis erit; 640

Deformat corpus foris, vt sit spiritus intus

Pulcher, et albescat plenus amore dei.

Dum foris est nigra, fieret si nigrior intra,

Non vt amica dei, feda reiecta foret;

Set dum casta manet, omnis nigredo perextra[442]

Mentem candoris signat habere magis.

=Hic loquitur de castitatis commendacione, que maxime in religione

mulieribus conuenit professis.=

Cap^m. xv.

O quam virginitas prior omni laude refulget,

Agnum que sequitur cuncta per arua poli;

Splendet et in terris deitati nupta, relinquens

Corporis humani que genus acta docet. 650

Fetet vt incasta, fragrat sine labe pudica,

Ista deum retinet, illa cadauer habet.

Centeno trina fructu cumulata perornant

Virginis ante deum florida serta caput:

Angelicas turmas transcendit virginis ordo,

Quam magis in celo trina corona colit.

Iura sequens aquile mens virginis alta cupiscens

Celsius ante deum, teste Iohanne, volat.

Vt rosa de spinis oriens supereminet illas,

Sic superat reliquos virginis ille status; 660

Vt margarita placet alba magis preciosa,

Sic placet in claustro virgo professa deo.[443]

Talis enim claustris monialis dignior extat

Sanccior et meritis, dum sua vota tenet.

Set quecumque tamen sub velo claustra requirit,

Regula quam seruat sanctificabit eam:

Si fuerit mulier bona, reddit eam meliorem,

Moribus et mores addit vbique magis;

Si polluta prius sit quam velata, que caste

Ammodo viuat, erit preuia culpa nichil. 670

Non licet ergo viris monachas violare sacratas,

Velum namque sacrum signa pudica gerit.

Alterius sponsam presumens deuiolare,

Quam graue iudiciis perpetrat ipse scelus!

Crede tamen grauius peccat, qui claustra resoluens

Presumit sponsam deuiolare dei.

=Postquam tractauit de illis qui in religione possessoria sui ordinis

professionem offendunt, dicendum est iam de hiis qui errant in ordine

fratrum mendicancium; et primo dicet de illis qui sub ficte paupertatis

vmbra terrena lucra conspirantes, quasi tocius mundi dominium

subiugarunt.=

Cap^m. xvi.

Dum fuit in terris, non omnes quos sibi legit

Cristus, erant fidi, lege nouante dei:

Non tamen est equm, quod crimen preuaricantis

Ledat eos rectam qui coluere fidem. 680

Sic sterilis locus est nullus, quod non sit in illo

Mixta reprobatis vtilis herba malis;

Nec fecundus ita locus est, quo non reprobata

Mixta sit vtilibus herba nociua bonis:

Tam neque iustorum stat concio lata virorum,

Est quibus iniusti mixtio nulla viri.

Sic excusandos, quos sanctos approbat ordo,

Fratres consimili iure fatetur opus:

Non volo pro paucis diffundere crimen in omnes,

Spectetur meritis quilibet immo suis; 690

Quos tamen error agit, veniens ego nuncius illis,

Que michi vox tribuit verba loquenda fero.

Sicut pastor oues, sic segregat istud ab edis

Quos opus a reprobis senserit ordo probos:

Que magis huius habet vocis sentencia scribam

Hiis quos transgressos plus notat ordo reos.

Crimina que Iudas commisit ponere Petro

Nolo, ferat proprium pondus vterque suum.

Ordinis officia fateor primi fore sancta,

Eius et auctores primitus esse pios; 700

Hos qui consequitur frater manet ille beatus,

Qui mundum renuens querit habere deum,

Qui sibi pauperiem claustralis adoptat, et vltro

Hanc gerit, et paciens ordinis acta subit:

Talis enim meritis extat laudabilis altis,

Eius nam precibus viuificatur humus.

Set sine materia qui laruat in ordine formam,

Predicat exterius, spirat et intus opes,

Talibus iste liber profert sua verba modernis,

Vt sibi vox populi contulit illa loqui. 710

Ordine mendico supervndat concio fratrum,

De quibus exvndans regula prima fugit:

Molles deveniunt tales, qui dura solebant

Ordinis ex voto ferre placenda deo.

Acephalum nomen si~bi dant~ primo statuendum,

Seque vocant inopes fert quibus omnis opem:

Cristi discipulos affirmant se fore fratres,

Eius et exempli singula iura sequi:

Hoc mentita fides dicit, tamen hoc satis illis

Conuenit, vt dicunt qui sacra scripta sciunt. 720

Sunt quasi nunc gentes nil proprietatis habentes,

Et tamen in forma pauperis omne tenent.

Gracia si fuerit aut fatum fratribus istis

Nescio, set mundus totus habundat eis.

In manibus retinent papam, qui dura relaxat

Ordinis et statuit plura licere modo;

Et si quas causas pape negat ipsa potestas,

Clam faciet licitas ordo sinister eas.

Nec rex nec princeps nec magnas talis in orbe est,

Qui sua secreta non fateatur eis. 730

Et sic mendici dominos superant, et ab orbe

Vsurpant tacite quod negat ordo palam.

Non hos discipulos, magis immo deos fore dicam,

Mors quibus et vita dedita lucra ferunt:

Mortua namque sibi, quibus hic confessor adhesit,

Corpora, si fuerint digna, sepulta petit;

Set si corpus inops fuerit, nil vendicat ipse,

Nam sua nil pietas, sint nisi lucra, sapit.

Baptizare fidem nolunt, quia res sine lucro

Non erit in manibus culta vel acta suis. 740

Vt sibi mercator emit omne genus specierum,

Lucra quod ex multis multa tenere queat;

Sic omnes mundi causas amplectit auarus

Frater, vt in variis gaudeat ipse lucris.

Hii sunt quos retinens mundus non horruit, immo

Diligit, hiisque statum tradidit ipse suum:

Istos conuersos set peruersos magis esse

Constat, vt ex factis nomina vera trahant.

Transtulit a vite se palmes sic pharisea,

Eius et in gustu fructus acerbus olet. 750

=Hic loquitur de fratribus illis, qui per ypocrisim predicando populi

peccata publice redarguentes, blandiciis tamen et voluptatibus clanculo

deseruiunt.=

Cap^m. xvii.

Seminat ypocrisis sermones dedita fratris,

Messis vt inde sui crescat in orbe lucri.

Horrida verba tonat, dum publica per loca dampnat

Vsum peccandi seruus vt ipse dei;

Seruus et vt Sathane, priuatis cum residere

Venerit in thalamis, glosa remittit eis;

Et quos alta prius stimulabat vox reboantis,

Postera blandicies vnget in aure leuis:

Et sic peccator aliis peccata ministrat,

Namque fouens vicium percipit inde lucrum. 760

Hoc bene scit frater, peccatum cum moriatur,

Tunc moritur lucrum tempus in omne suum.

Dic vbi ter veniet frater, nisi lucra reportet,

Est vbi sors vacua, non redit ipse via.

De fundamentis fratrum si crimina tollas,

Sic domus alta diu corruet absque manu.

O quam prophete iam verificantur Osee

Sermones, qui sic vera locutus ait:

‘In terris quedam gens surget, que populorum

Peccatum comedet et mala multa sciet.’ 770

Hancque propheciam nostris venisse diebus

Cernimus, atque notam fratribus inde damus,

Ad quorum victum, fuerit quod~cumque necesse~,

Sors de peccatis omne ministrat eis.

Delicie tales non sunt, que fratribus escam,

Si confessores sint, aliquando negant.

Aspicis vt veniunt ad candida tecta columbe,

Nec capiet tales sordida turris aues:

Sic nisi magnatum dat curia nulla modernis

Fratribus hospicium quo remanere volunt. 780

Horrea formice tendunt ad inania numquam,

Nec vagus amissas frater adibit opes:

Immemores florum gestaminis anterioris,

Contempnunt spinam cum cecidere rose;

Sic et amicicie fratres benefacta prioris

Diuitis aspernunt, cum dare plura nequit.

Nomine sunt plures, pauci tamen ordine fratres;

Vt dicunt aliqui, Pseudo prophetat ibi.

Est facies tunice pauper, stat cistaque diues,

Sub verbis sanctis turpia facta latent: 790

Sic sine pauperie pauper, sanctus sine Cristo,

Eminet ille bonus, qui bonitate caret.

Ore deum clamant isti, venerantur et aurum

Corde, viam cuius vndique scire volunt.

Omnia sub pedibus demon subiecit eorum,

Ficta set ypocrisis nil retinere docet:

Sic mundana tenet qui spernit in ordine mundum,

Dum tegit hostilem vestis ouina lupum;

Et sic ficticiis plebs incantata putabit[444]

Sanctos exterius, quos dolus intus habet. 800

Vix est alterius fraudem qui corripit vnus,

Set magis vt fallant auget vterque dolos:

Sic magis infecti morbo iactantur eodem,

Inficiuntque suis fraudibus omne solum.

Comprimat hos dominus saltem, quos nouit in isto

Tempore primeuam preuaricare fidem.

Non peto quod periant, set fracti consolidentur,[445]

Et subeant primum quem dedit ordo statum.

=Hic loquitur de fratribus illis, qui propter huius mundi famam, et

vt ipsi eciam, quasi ab ordinis sui iugo exempti, ad confessiones

audiendum digniores efficiantur, summas in studio scole cathedras

affectant.=

Cap^m. xviii.

Est qui precessor fiat velut ipse minister,

Cuius in exemplum Cristus agebat idem: 810

Set qui discipulum Cristi se dicit, ad altum[446]

Cum venit ipse statum, non tenet inde modum.

Quamuis signa tenet mendici pauperis, ecce

Frater honore suum spirat habere locum:

Appetit ipse scolis nomen sibi ferre magistri,

Quem post exemptum regula nulla ligat:

Solus habet cameram, propriat commune, que nullum

Tunc sibi claustralem computat esse parem.

Vt latriam statuis claustrales ferre magistris

Debent et pedibus flectere colla suis: 820

Sic tumor et pompa latitant sub theologia,

Ducere nec duci dum fauet ordo sibi.

Tunc thalamos penetrat sublimes, curia nulla

Est cuius porta clauditur ante virum.

Aspiciens varias species variatur et ipse

Camelion, et tot signa coloris habet:

Frater ei similis, perpendens velle virorum,

Vult in consimili par sit vt ipse pari;

Et quia sic similem sibi sentit curia fratrem,

Eius in aduentu presulis acta vacant. 830

Circuit exterius, explorat et interiora,

Non opus occultum nec locus extat ei:

Nunc medicus, nunc confessor, nunc est mediator,

Et super et subtus mittit ad omne manum.

Spiritus vt domini, sic frater spirat vbique,

Et venit ad lectum quando maritus abest:

Sic absente viro temerarius intrat adulter

Frater, et alterius propriat acta sibi:

Sic venit ad strati capitata cubicula lecti,

Sepius et prima sorte futurus erit. 840

Sic genitus Salomon est hac que nupsit Vrie,

Dum pius intrusor occupat inde locum:

Sponsi defectus suplet deuocio fratris,

Et genus amplificans atria plena facit.

Verberat iste vepres, volucrem capit alter; et iste

Seminat in fundum, set metet alter agrum:

In stadio currunt ambo, brauium tamen vnus

Accipit iniuste longius ipse retro:

Sic intrat sponsus aliorum sepe labores,

Ac vbi non soluit in lucra, vana tamen. 850

Credit et exultat prolem genuisse maritus,

Vngula nec prolis pertinet vna sibi.

Predicat ypocrita cum sponso carmina sancta,

Vt deus ex verbo staret in ore suo:

Cum sponsa Veneris laudes decantat, et eius

Officium summe suplet honore dee:

Sic opus in basso tenementum construit altum,

Cuius egens nocte fabrica poscit opem.

O pietas fratris, que circuit et iuuat omnes,

Et gerit alterius sic pacienter onus: 860

O qui non animas tantum, set corpora nostra,

In sudore suo sanctificare venit.

Hic est confessor domini non, set dominarum,[447]

Qui magis est blandus quam Titiuillus eis:

Hic est confessor quasi fur quem furca fatetur,

Sic quia ius nostrum de muliere rapit.

Hic est confessor in peius qui male vertit,

Sordida namque lauans sordidiora facit:

Pellem pro pelle, quod habet sibi frater et omne

Pro nostri sponsa, se dabit atque sua. 870

O condigna viro tali quis premia reddet,

Aut deus aut demon? vltima verba ligant.

Peccati finis fert namque stipendia mortis,

Est dum culpa vetus plena pudore nouo:

Horum, viuentes qui tot miracula prestant,

In libro mortis nomina scripta manent.

Inter apes statuit natura quod esse notandum

Sencio, quo poterit frater habere notam.

Nam si pungat apis, pungenti culpa repugnat,

Amplius vt stimulum non habet ipse suum; 880

Postque domi latebras tenet et non euolat vltra,

Floribus vt campi mellificare queat.

O deus, in simili forma si frater adulter

Perderet inflatum, dum stimularet, acum,

Amplius vt flores non colligat in muliere,

Nec vagus a domibus pergat in orbe suis!

Causa cessante quia tunc cessaret ab ipsis

Effectus, quo nunc plura pericla latent.

=Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad ecclesie

Cristi regimen non sunt aliqualiter necessarii.=

Cap^m. xix.

Vna michi mira res est, quam mente reuoluens

Nescio finali qua racione foret. 890

Quam prius ordo fuit fratrum, quoscumque necesse

Congruit ecclesie fertur inesse gradus.

Papa fuit princeps, alios qui substituebat,

Vt plebem regerent singula iura dedit:

Ius sibi presul habet, sub eo curatus, et ille

Admittens curas pondera plebis agit:

Proprietarius est presul qui proprietatem

Curato tribuit, qua sua iura regat:

Presulis inde loco curatus iurat, vt ipse

Tempore iudicii que tulit acta dabit. 900

Est igitur racio que vel tibi causa videtur,

Alterius proprium quod sibi frater habet?

Inter aues albas vetitur consistere coruum,

Quem notat ingratum quodlibet esse pecus;

Inter et ecclesie ciues consistere fratrem,

Qui negat eius onus, omnia iura vetant.

Caucius in rebus dubiis est semper agendum,

Causa nec est mundi talis vt ipsa dei:

Si tamen vsurpet mundi quis iura, refrenant

Legis eum vires nec variare sinunt. 910

Que mea sunt propria mundo si tolleret alter,

Taliter iniustum lex reputabit eum:

In preiudicium partis lex non sinit equa,

Possit vt alterius alter habere locum:

Que bona corporea sunt alterius, nequit alter

Tollere, ni legum condita iura neget:

Set que sunt anime frater rapiens aliena,

Nescio qua lege iustificabit opus.

Si di~cat~, ‘Papa dispensat,’ tunc videamus,

Est sibi suggestum, sponte vel illud agit. 920

Papa mero motu scimus quod talia numquam

Concessit, set ea supplicat ordo frequens:

Papa potest falli, set qui videt interiora,

Est hoc pro lucri scit vel amore dei.

Lingua petit curas anime, mens postulat aurum,

Bina sicque manu propria nostra rapit:

Defraudans animas, talis rapit inde salutem,

Et super hoc nostras tollere temptat opes.

Non ita Franciscus peciit, set singula linquens

Mundi pauperiem simplicitate tulit. 930

Gignit humus tribulos, vbi torpet cultor in agris,

Quo minus ad messes fert sua lucra Ceres:

Pungitur ecclesia, fratrum quos sentit abortos

Inuidie stimulis lesa per omne latus.

Quilibet ergo bonus tribulos extirpet arator,

Ne pharisea sacrum polluat herba locum.

=Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad commune

bonum vtiles aliqualiter non existunt.=

Cap^m. xx.

Fratribus vt redimant celum non est labor Ade,

Quo sibi vel reliquis vina vel arua colunt;

Corporis immo quies, quam querunt forcius, illos

Iam fouet, et mundi tedia nulla grauant: 940

Hiis neque perspicuus armorum pertinet actus,

Publica quo seruant iura vigore suo:

Sic neque milicies neque terre cultus adornat

Hos, set in orbe vagos linquit vterque status.

Nec sunt de clero fratres, quamuis sibi temptent

Vsurpare statum, quem sinit vmbra scole:

Non onus admittunt fratres cleri set honorem,

In cathedra primi quo residere petunt.

Non curant animas populi neque corpora pascunt:

Ad commune bonum quid magis ergo valent? 950

Vt neque ramosa numerabis in ilice glandes,

Tu fratrum numerum dinumerare nequis:

Immo, velut torrens vndis pluuialibus auctus,

Aut niue, que zephiro victa tepente fluit,

Ordo supercreuit habitu, set ab ordine virtus

Cessit, et in primis desinit ire viis.

Si racio fieret, famulorum poscit egestas

Tales quod sulcus posset habere suos.

Hos Dauid affirmat hominum nec inesse labore,

Nec posite legis vlla flagella pati. 960

Regia ~iura nichil~ aut presulis acta valebunt,

Excessus fratrum quo moderare queant.

Que sua sunt mundus ea diligit, fratribus ergo

Attulit vt caris prospera queque suis:

Non sulcant neque nent, falcant nec in horrea ponunt;

Pascit eos mundus non tamen inde minus.

Pectora sic gaudent, nec sunt attrita dolore,

Anterior celo dum reputatur humus:

Cordis in affectum sic transit frater, et illum

Quem querit cursum complet in orbe suum. 970

Dic quid honoris habet, si filius Hectoris arma

Deserit et vecors predicat acta patris?

Aut quid et ipse valet, si frater Apostata sanctum

Clamat Franciscum, quem negat ipse sequi?

Fictis set verbis mundi sine lumine sensum

Obfuscant, que sua sic maledicta tegunt:

Sic vbi non ordo, manet error in ordinis vmbra,

Et quasi laruatus stat sacer ordo nouus.

Hiis qui Francisci seruant tamen ordine iusto

Debita mandata, debitus extat honor. 980

=Hic loquitur de fratribus illis, qui incautos pueros etatis

discrecionem non habentes in sui ordinis professionem attractando

colloquiis blandis multipliciter illaqueant.=

Cap^m. xxi.

Est michi suspectum de fratribus hoc, quod eorum

Reddere se primo nullus adultus adest:

Non sic Franciscum puerilis traxerat etas

Ordinis ad votum, quando recepit eum:

Sic nec eum pueri primo coluere sequaces,

Nec blande lingue fabula traxit eos.

Estimo maturos Franciscus sumpserat annos,

Dum per discreta viscera cepit opus;

Et puto quod similes sua dogmata sponte sequentes

Nec prece nec precio reddidit ordo deo. 990

Set vetus vsus abest, nam circumvencio facta

Nunc trahit infantes, qui nichil inde sciunt;

Et sic de teneri tener ordo mollia querit,

Vmbraque sola manet atque nouerca quasi.

Vt vocat ad laqueos volucrem dum fistulat auceps,

Sic trahit infantes fratris ab ore sonus:

Vt laqueatur auis laqueorum nescia fraudis,

Sic puer in fratrem fraude latente cadit:

Et cum sic poterit puerum vetus illaqueare,

Debet ob hoc frater nomen habere patris. 1000

Sic generata dolis patrem sequitur sua proles,

Addit et ad patrios facta dolosa dolos;

Solaque sic radix centenos inficit ex se

Ramos, qui fructus fraudis in orbe ferunt.

Nam puer a veteri deceptus fratre per illud

Decipit exemplum, quando senecta venit:

Sic post decipiunt qui primo decipiuntur,

Et fraus de fraude multiplicata viget:

Sic crescit numerus fratrum, fit et ordo minutus,

Dum miser in miseris gaudet habere pares. 1010

‘Ve, qui proselitum vobis faciatis vt vnum,

Mundum circuitis,’ dixerat ipse deus:[448]

Illud erat dictum phariseis, et modo possum

Fratribus hec verba dicere lege noua.

=Hic loquitur de apostazia fratrum ordinis mendicancium, precipue de

hiis qui sub ficta ypocrisis simplicitate quasi vniuersorum curias

magnatum subuertunt, et inestimabiles suis ficticiis sepissime causant

errores.=

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 21 / 41 段