Anulus et baculus sunt ius papale sequentes,
Quos velut in signum spirituale tenet;
Cesaris et ceptrum mundi sibi signat honorem,[383]
Quo quasi mundane res famulantur ei. 580
Papa colens animas has dampnat viuificatque,
Corpora set Cesar subdita iure regit.
Non licet vt Cesar animas torquere valebit,
Nec de posse suo res tenet illa sibi;
Nec decet ex guerris hominum quod papa fatiget
Corpora, namque sibi non tenet illud opus:
Quisque suum faciat factum, pro quo venit ille,
Saltem qui pondus tam capitale gerit.
Qui tenet hic animas sub cura, celsior extat,
Et gradus anterior glorificabit eum. 590
Quicquid agit papa, licet, vt status ille fatetur,
Errat persona, non status ille tamen:
Nam sacer ille status mundum transcendit, et eius
Celorum claues dextera palma gerit.
Hinc aperitque polum, tetram quoque claudit abissum,[384]
Que super aut subtus sunt, sua iura colunt;
Quod ligat est firmum, quod soluit eritque solutum,
Posse suum nostris sic animabus habet.
Cesaris hec que sunt, lex vt reddantur eidem
Vult, et vt illa dei sint tribuenda deo. 600
Cesaris est vt ei caput inclines, animamque
Pape, sic proprium reddis vtrique suum:
Cesar habere statum pape nequit, aut sibi papa
Cesaris imperium non propriare potest.
Cesaris hoc non est vt spiritualia temptet,
Nec decet vt papa Cesaris arma gerat:
Papa suum teneat Cesarque suum, quod vtrique
Iura coequata stent racione rata.
Si sibi presumat Cesar papalia iura,
Hoc non papa sinit, immo resistit ei: 610
Ergo quid est bellum pape quod Cesaris extat?
Nam deus ecclesie pacis amator erat.
Set quia papa suis mundum scrutatur in armis,
Inueniet similem quem petit inde modum:
Opponis mundo, mundus respondet, et illam
Quam sibi preponis rem dabit ipse tibi.
Quos prius ecclesia fundauerat ipsa fideles,[385]
Nunc magis impaciens dura per arma necat.
Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubie nauita puppis amat: 620
Cristus amat pacem, pax vendicat et sibi clerum,
Clerus et ergo suos debet habere pios.
Turpe referre pedem nec passu stare tenaci,
Turpe laborantem deseruisse ratem;
Turpius est Cristi pro mundo iura fugare,
Qui statuunt bellum pacis adesse loco.
Omnia regna quasi, Cristi que nomen invndat,
Bella gerunt reprobis horridiora Gethis.
Sufficeret tamen hoc, quod bella forent laicorum,
Si non quod proprio clerus in ense ferat: 630
Quicquid agant laici, minus excusare valebo
Clerum, quem Cristi regula pacis habet.
Set bona que mundi fugitiua sunt velut vmbra,[386]
Postposito Cristo, bella nephanda mouent.
Quicquid in humanis sit spiritualiter actum,
Clerus in officio clamat habere suo:
Est et mundanis que maior gloria rebus,
Vendicat hoc gladii proprietate sui.
Sic modo fert clerus geminas quibus euolat alas,
Illa tamen mundi plus placet ala sibi. 640
Sic piper vrtice mordacis semina miscent,[387]
Dum clerus mundi sponsus adheret ei;
Dumque tumens mundo clerus se miscet auaro,
Quo doleat populus, fit magis egra salus.
Non satis est illis populum vexare quietum,
Set magnum bello sollicitare deum.
Est ‘Non occides’ scriptum, set in orbe manentem
Preualet hoc certum nullus habere locum.
Est vbi dic ergo ius nostrum, nonne caducis
Talibus in rebus quas retinere nequis? 650
Linea natalis matris de iure fatetur
Heredem Cristum, qua fuit ortus, humi:
Si quid in hoc mundo nobis proprium magis esset,
Pars foret hoc Cristi que titulatur ei:
Hanc tenet intrusor modo set paganus, ab illa
Thesauris nostris nulla tributa feret.
Nos neque personas neque res repetendo mouemus
Bella viris istis, lex ibi nostra silet:
Non ibi bulla monet, ibi nec sentencia lata
Aggrauat, aut gladius prelia noster agit: 660
Que sua sunt Cristus ibi, si vult, vendicet ipse,
Proque sua bellum proprietate ferat.
Nos ita longinquis non frangimus ocia guerris,
It neque pro Cristi dote legatus ibi;
Set magis in fratres, signat quos vnda renatos,
Pro mundi rebus publica bella damus.
Mandatum Cristi clerus quod predicet extat,
Et sibi sic lucrum spirituale gerat;
Non lego quod mundi pro lucro clerus ad arma
Procedat, set ibi parcat amore dei. 670
Sermo tamen cleri paganos nescit, vt illos
Conuertat, nec eo se iuuat ipse lucro:
Castra sibi que domos pocius lucratur et vrbes,
Pro quibus, vt vincat, forcius arma mouet.
Est sibi quod proprium, sic spirituale recusat,
Torpet et improprie quo foret ipse vigil;
Que tamen impropria Cristus sibi dixerat, ~illa~
Mundi terrena propriat ipse sua:
Sic magis impropria propriat, propriisque repugnans
Dispropriat clerus, que dedit acta deus. 680
Venit enim princeps huius mundi, famulatum
Optinet et nostrum, fert quia grande lucrum.
Cristi pauperiem mens nostra perhorret auara,
Ocia ne nostri corporis ipsa premat;
Nec sua cor mulcet humilis paciencia nostrum,[388]
Hoc etenim nostra pompa superba negat:
Nullus nos cinget nisi libera nostra voluntas,
Cuius habet tenera ducere frena caro.
Conditor est iuris qui spernere iura videtur,
Nec tenet ipse vias, quas docet esse suas; 690
Crimina condempnat qui crimine primus habetur,
Corripiens alios deteriora facit.
Ipse suas maculas, qui noscere vult aliorum,
Noscat, et emendet que sua culpa parat:
Qui claues Petri gestaret vt ostia celi
Panderet, illa viris claudit in orbe prius.
Cum magis hoc penso, magis obstupefactus in illo
Sum, nam lux quicquid predicat vmbra fugat:
Vnius gustus infecit milia multa,
Commaculantur eo cuncta sapore malo. 700
Sublimo residens dux prima superbia curru,
Multa minans vultu, lumine, voce, manu:
Subsequitur liuor, turba comitatus acerba,
Pallida res, atra pestis, amara lues;
Que solet et pietas peccata remittere vindex,
Extat auaricia lucra caduca petens.
Quam grauis est pestis, quam triste superbia nomen,
Radix peccati, fons et origo mali!
Fons fuit hec sceleris, tocius causa doloris,
Virtutum morbus, saltus ad yma cadens, 710
Hospes auaricie, paupertas prodiga, fraudis
Principium, fallax sensus, iniqus amor,
Irrequies mentis, lis proxima, mortis amica,
Perfida mens, racio deuia, vanus honor.
Hec quasi de proprio sunt apropriata superbo,
Heres et baratri primus habetur ibi:
Hoc capitale malum quo regnat egens caput omne
Conficit, et caude par facit esse sue.
Hoc caput est rerum viciis seruire coactum,
Liber homo didicit hoc graue ferre iugum; 720
Non illud domini, quod dicitur esse suaue,
Immo quod imposuit invidus hostis ei;
Non quo libertas perquiritur illa salutis,
Set quod seruili condicione premit.
Fabrica prima, decus primum, primatis honore
Preditus, est prime perdicionis opus.
Prodolor, heu! tante dic que sit causa ruine:
Elate mentis motus origo fuit.
O mens elata, presumpcio dira, superni
Regis habere locum, iudicis esse parem, 730
Equarique suo factori, non imitari,
Equiperare deum nec bonitate sequi!
Expedit exemplis vt talibus euacuetur
Fastus, et ex humili corde paretur opus.
Incertum dimitte, tene certum, quia Cristi
Actus erat pacis, bella nec vlla mouet.
Si caput ecclesie delinquat ab ordine sacro,
Ecce nephas capitis membra nephanda parat.
Ordo sacerdotum pro Cristi nomine guerras
Non dedit, immo pati cum pietate solet. 740
Fustibus hii torti quemquam torquere recusant,
Cunctaque sic vincunt, dum pacienter agunt;
Inque bono vicere malum, quia Cristus eorum
Dux fuit, et iustis iusta petita dabat.
Quesiuit precibus bona spiritualia Petrus,
Vicit et egregie sic sua bella prece:
Hec fuit excelsi dextre victoria, cuius
Viribus efficitur quicquid adesse cupit.
Omnia namque pie moderatur, et omnia iusto
Pondere perpendit, dum sua vota dedit: 750
Sic qui prospiceret Cristi meditans pietatem,
Non tumidus fieret nec leuitate fluens.
Non fuit argentum sibi dixit Petrus et aurum,
Set preciosa magis dat sibi dona deus:
Dixerat hic claudo quod surgat, surgit et ille,
Ambulet et vadat, vadit et ipse statim.
Nunc quid erit nobis? nam si vir postulet omnis
Vt sic curemus, absque salute sumus.
Non habet elatus animus, quo digna precetur,
Molle cor; ad timidas dat deus immo preces. 760
Qui fuerat dulcis salibus viciatur amaris,
Floriger et veris floribus extat inops.
Auro magnifici sumus et virtutis egeni,
Nam que sunt auri duximus illa sequi:
Aurum si quis habet, satis ipsum constat habere,
Est et in hoc mundo sic benedictus homo.
Influit in cleri totus quasi mundus hiatum,
Inque suas fauces aurea queque vorat:
Vt tamen inde iuuet inopes, non paruula gutta
Refluit, immo tenax propriat omne sibi. 770
Se dedit in precium Cristus pro munere plebi,
Nos tamen ingrati nostra negamus ei.
O caput ecclesie, reminiscere tempora Cristi,
Si dedit exemplis talia sicut agis.
Ipse redemit oues, a morteque viuificauit,
Quas pietatis inops tu cruciando necas.
Precipit ipse, vices per septem septuagenas
Dimittat Petrus, parcat et ipse reis;
Tu tamen ad primam gladio cum vindice culpam
Percutis, et nullo parcis amore viro. 780
Ecce Rachel plorat nec habet solamina tristis,
Dum genus ex proprio ventre reliquit eam.
O genus electum, gens sancta, quid est quod auara
Scandala iudiciis ponis in orbe tuis?
Prodolor! ecclesie bona, que debentur egenis,
Dissipat in bellis qui dominatur eis.
Prodolor! a clero, pietatis iure remoto,
Cauda fit ecclesie qui solet esse caput;
Fitque salus morbus, fit vitaque mors, releuamen
Lapsus, lex error, hostis et ipse pater. 790
=Hic querit quod, exquo prelati scribunt et docent ea que sunt pacis,
quomodo in contrarium[389] ea que sunt belli procurant et operantur. Ad
quam tamen questionem ipse subsequenter respondet.=
Cap^m. x.
In libris cleri Rome sic scribere vidi:
‘Vt melius viuas, hec mea scripta legas.
Vis seruire deo, vis noscere qualia querit?
Hec lege, tuncque scies qualiter illud erit.
Dilige mente deum, pete, crede, stude reuereri:’
Teste libro cleri, sic iubet ipse geri.
‘Est quia vita breuis, fuge luxus corporis omnes,
Preponens anime celica dona tue:
Iusticiam serua, tua sit lex omnibus equa;
Hoc facias alii, quod cupis ipse tibi: 800
Ex toto corde dominum tu dilige, tota
Ex animaque simul sit tibi fratris amor:
Gignit nempe dei dileccio fratris amorem,
Et diuinus amor fratris amore viget.
Munera fer miseris, que Cristo ferre teneris,
Arma quibus noceas, bella nec vlla geras:
Sis pius et paciens, tua sitque modestia cunctis
Exemplum pacis, duret vt illa magis.’
Hec ita cum legi, confestim me stupor vrget,
Qualiter in clero bella videre queo: 810
Querere sic volui de clero, quis foret ille;
Qui michi responsum de racione daret.
Questio mota fuit, qua sumpta clericus vnus
Astat et oppositis prompserat ista meis;
Supponens primis quod ei sit culmen honoris
Pontificis summi, talia dixit ibi.
‘Diuidit imperium terrena potencia mecum,
Iureque celicolo subdita regna colo;
Set quia terra prope nos est celumque remotum,
Que magis est nobis terra propinqua placet. 820
Aula michi grandis, sublimis et arte decora,
Nobilis est thalamus, mollis et ipse thorus:
Vt placeant ori que postulo, de meliori
Fercula lauta cibo sunt michi, vina bibo:
Ex auium genere, de piscibus omne salubre,
Vt magis est placitum, dant michi ferre cibum:
Singula que genera vini dat potibus vua
Optineo, quod in hiis sit michi nulla sitis.
Sunt michi carmina consona, timpana, letaque musa,
Histrio dat variis cantica plena iocis: 830
Que mare, terra parit, meliora vel aera format,
Sunt michi prompta foro, sicut habere volo.
Est michi vinea, sunt viridaria fonte reclusa,
Que peto de mundo cuncta tenere queo:
Est michi fecundus dotalibus ortus in agris,
Pompaque castrorum, summus et vrbis honor:
Silua feras, volucres aer suscepit habendas,
Et mare quam vario pisce repleuit aquas.
Set loca non tantum nobis, nec et illa creata
Sufficiunt, auri sint nisi dona ~lucri~.[390] 840
‘Ecce fores large, quas seruat ianitor arte,
Sic vt in has pauper nullus habebit iter:
Curia quos reprobat isto sermone repellit,
“State foras, vacui, flebitis ante fores.”
Que non dona manum presentat ianitor illam
Excludat, nostras nec sciat ipsa vias:
Qui tamen occulto cupit vt sit noster amicus,
Aurum det, sine quo victima nulla placet:
Que manus est plena, magis inuitabitur illa,
Stet foris et vacua, nec veneretur ita. 850
Omnia soluo, ligo, summo diademate regno,
Orbis ego dominus: quid michi velle magis?
Me dominum clamat, me viuens omnis adorat,
Omne solum calco sic deus alter ego.
Est thronus excelsus, quo possumus omnibus vna
Et benedicta manu, sic maledicta dare:
Sicque potestate nostra reuerenter vbique
Magnus in ecclesia, maior in orbe sumus.
‘Dicimus, et facta iam sunt, mandamus, et ecce
Accrescunt subiti dona creata lucri. 860
Que Cristus renuit suscepimus omnia regna
Mundi, que dominans gloria vana dedit:
Sic exaltati de terra traximus ad nos
Omnia deliciis amplificata magis.
Sic status assumptus quales sumus approbat, vt nos
Ocia plectentes qui cruciamus humum.
Suaue iugum, leue Cristus onus nobis dedit, et nos
Pondera que mundi sunt grauiora damus:
Iura damus populis, set nos non lege tenemur,
Que michi lex placuit iuris habebit onus. 870
Iudiciis hominum non stat quod pecco per orbem,
Sic michi cuncta licent, que magis acta placent;
Et si mundus in hiis fiat michi forte rebellis,
Est mea de guerris forcior ecce manus.
Hiis quoque de causis respondeo papa, quod omnes
Per mea terrigenos bella retrudo viros.
‘Inter discipulos fuerat discordia facta,
Norma set infantis pacificauit opus:
Nos tamen ad veram nullo moderamine pacem
Flectere quis poterit, hoc neque pompa sinit. 880
In cruce confixus patitur sua funera Cristus,
Et fuit illa viris passio vera salus:
Omnibus exemplum fuit hec paciencia Cristi,
Alterutrum socii simus vt inde pii.
Nos tamen in signum vindicte ponimus illam,
Plebis et in mortem ferre iubemus eam:
Sicque pium signum diuertimus a pietate,
Que fuit et vita, nunc noua pestis erit.
Sic modo sunt mortis nuper vexilla salutis,
Que tulit et pacem crux modo bella gerit: 890
Sicque crucem domini baiulamus, mente set vlla
Non sequimur dominum, qua tulit ipse crucem.
Quod nequit hoc virtus, supplebunt ammodo vires,
Non mos set mortis pugna parabit iter:
Nostra sinistra teret quicquid fundauerat olim
Dextra, que sic humilis non parit oua fides.
Quam collegerunt alii dispergere messem
Tendimus, et feritas nostra vorabit humum:
Vinea sic domini nostros inculta labores
Non habet, estque magis bellica facta manus: 900
Sic magis, extrahere quem de pietate tenemur,
Sternimus in puteum de feritate bouem.
‘Quod tulerat Petrus lucrum Iudea fatetur,
Quas tulit et Paulus gens manifestat opes:
Nos neque cum vacuis manibus veniemus in auro,
Quod tamen est lucrum spirituale nichil.
Postera quicquid agat etas, iam nulla veremur
Crimina, dum mundus noster amicus erit:
Vt sit enim nomen nostrum nomen super omne,
Est vbi rarus honor, pugna iuuabit opus. 910
Ense peribit homo iuxta leges Machometi,
Eius qui nomen spernit habere sacrum:
Nos ita decretum iam ponimus ense volutum,
Nomen vt hinc nostrum presit in omne solum.
Cesaris imperio qui contradicit, amicus
Eius in hoc mundo non reputatur homo:
Sic homo, qui nomen nostrum non preficit altum,
Filius est mortis, ensis in ore reus.
‘Mittere sic gladium non pacem venimus orbi,
Et noua iam facimus omnia, dampna tamen. 920
Sic caput in membra iam seuit, et aggrauat illos,
Quos minus officio lederet ipse suo:
Sic pater in natos nunc fit magis ipse Saturnus,
Quos sua deberet lexque fouere, necat:
Sic et pastor oues, quas pascere iure tenetur
Iam vorat, et proprium predat ouile suum:
Sic ferus vt iudex agitamus secla per ignem,
Purgatique magis eris habemus opes.
Vendat enim tunicam sibi clerus et hinc emat ensem,
Cesset et a sacris quilibet ordo suis: 930
Nomen et in terris sic nostrum magnificemus,
Vt timeant alii bella futura sibi.
Iam pastoralis baculus vertetur in hastam,
Mitra fit in galeam, pax ruit inque necem:[391]
Qui prodesse velit prosit, nam nos super omnes
Preferri volumus, gestet et alter onus.
‘Sic nos, qui summi portamus nomina cleri,
Corde magis ceci duximus arma sequi:
Quicquid agant anime, nos subdere corpora mundi
Tendimus, et nobis lex positiua fauet; 940
Nam licet ex glosa gladium quod sumat vtrumque,
Quo ferat extenta bellica, nostra manus.
Ergo magis paueant omnes dedicere nobis,
In quorum bellis os ferit atque manus.
Attamen ad pacem nostram suscepimus omnes
Barbaricas gentes, ne cruciemur eis:
Contra Cristicolas pretendimus arma mouere,
Qui modo sunt ausi vix sua iura loqui.
Auriculam Petrus abscidit, vulnus et illud
Sanum restituit Cristus vt ante fuit; 950
Nostra set ira caput aufert, quo vulnere nullum
Nouimus in sanum post reuenire statum.
Est igitur Petri maior sentencia nostra,
Et gladius noster forcior ense suo.’
Sic differt Clemens nunc a clemente vocatus,
Errat et Acephalo nomine nomen habens.
=Hic loquitur de prelatis illis, qui nomen sanctum sibi presumunt,
appropriant tamen sibi terrena, nec aliis inde participando ex caritate
subueniunt.=
Cap^m. xi.
Angelus, vt legitur, sancto quandoque Iohanni
Dixit, cumque cadens alter adorat eum,
‘Tu michi, serue dei, videas ne feceris illud,
Immo deum toto cordis honore cole.’ 960
‘Quem tamen in terris celestis ciuis honorem
Respuit, hunc repetit curia nostra sibi;
Flectitur inde genu, que pedes post oscula nostros
Mulcent, vt Cristi pes foret alter ibi.’
Precipit hoc Cristus, eius quod discipulorum
Nemo patris nomen querat habere sibi:
In celo sancti proclamant ‘Sanctus’ vt illi
Qui sedet in solio dignus honore suo.
‘Nos tamen in gente nomen portamus vtrumque,
“O pater, o sancte,” quisque salutat, “aue!” 970
Extitit a Cristo data nobis magna potestas,
Vndique quam mundus amplificare studet.
Hoc sit vt esse potest: celum quicumque ligabit,
Scimus nos mundum posse ligare satis:
Nam modo lex posita bellorum ponit auara
Quod valet ecclesia vi reuocare sua.
Set quicquid clerus rapit et tenet ex alienis,
Hoc valet a clero tollere nullus homo.’
Quicquid habet clerus proprios hoc vertit in vsus,
De laicis partem vult set habere suam. 980
Hic bona cuncta sua fore dicit sanctificata,
Nec licet vt laicus mittat ad illa manus;
Partem sed laici petit ipse per omnia lucri,
Nec vult cum dampno participare suo.
Si communis amor fuerit, commune sit omne,
Quod liquet alterutrum posse iuuare virum:
Set quia iam clerus non est communis amoris,
Quicquid habet soli vult retinere sibi.
Ex veteri lege raptum sit quicquid ab hoste,[392]
Non valet illud homo sanctificare deo; 990
Nostra set ecclesia clerus vicinia rapta
Predat, et hec propria dicit habere sacra.
Sic multat laicum clerus, multare set ipsum
Nemo potest, et ita stant modo iura noua:
Sic non pastor oues pascit, set pastus ab ipsis
Lac vorat et vellus, alter vt ipse lupus:
Sic libras siciens libros non appetit, immo
Marcam pro Marco construit ipse libro:
Summas non summa memoratur, et optima vina
Plusquam diuina computat esse sacra: 1000
Virtutis morem non, set mulieris amorem
Querit, et hoc solo temptat arare solo.
Sic honor ex onere non est, nam fulget honore
Corpore, set corpus non digitabit onus.
=Hic loquitur de Simonia prelatorum, et qualiter hii delicati, dicentes
se esse ecclesiam, aliis grauiora imponunt, et vlterius de censura
horribili laicos pro modico impetuose infestant.=
Cap^m. xii.
Ecce, deo teste, vir qui non intrat ouile
Per portam, latro furque notatur eo.
Sic et in ecclesiam promotus per Simoniam
Clerus, furtiuo se gerit inde modo;
Nec bona de furto conferre placencia Cristo
Quis valet, immo deus pellit ab inde manus. 1010
Ergo valet fiscus que non vult carpere Cristus;
Sunt quia mundana, mundus habebit ea:
Namque suo iure dum clerus abutitur, inde
Priuari dignum iura fatentur eum.
Se vocat ecclesiam clerus, quasi diceret, illam
Non tanget laicus, est honor immo suus:
Sic fastus cleri communi iustificari
Non vult iusticia, set latitante via.
Se leuat et reliquos subdit predatque subactos
Legis composite de nouitate sue: 1020
Sic modo sub specie diuina cerno latere
Has pompas mundi, stant neque iura dei.
Sancta quid ecclesia est hominum nisi turma fidelis?
Sic patet vt laicus, quem colit ipsa fides,
Est pars ecclesie, melior nec clericus ipse,
Ni melius viuat. Quis michi tale negat?
Vna fides, vnum baptisma, deus manet vnus,
Sic nos ecclesia iungit et vna tenet;
Et veluti multa tegit vna cortice grana,
Sic populos plures colligit vna fides. 1030
Ecclesie sancte cur tunc sibi nomen habere
Vult tantum clerus, alter vt ipse deus?
Appendit legis pondus collis alienis,
Set non vult humeris quid graue ferre suis
Omnia dat licita sibimet, michi set prohibenda;
Ille quiescit, ego sudo labore meo.
Sic iter ex factis viciis prebet faciendis,
Verba set econtra dicet in aure tua:
Hinc plebs attonita dubitat, si credere dictis,
An cleri factis debeat ipsa prius. 1040
Set prohibens michi rem, dum sit culpandus eadem,
Vix credo verba, sunt quia facta rea:
Tollere sicque nouos de clero cerno superbos,
Per veteres humiles quod ~dedit~ ipsa fides.
Precipiunt isti maxillam percucienti
Subdere, sic vt eo stet pacienter homo:
Intuleris set eis si quid graue, mox tibi mortis
Censuris anime dant maledicta tue.
Qui necat hic animam sub pena mortis, eadem,
Si posset, corpus perderet ipse prius. 1050
Sic magis ipse lupo fert pastor dampna maligno
In iugulando suas, quas medicaret, oues.
Hii gestant celi claues, intrant nec et ipsi,
Nos nec inire sinunt, quos sine lege regunt:
Nec populi mentes doctrine vomere sulcant,
Nec faciunt operis id quod oportet opus.
Ad dextram Cristi vellent residere beati,
Set nollent calicem sumere, Criste, tuam.
Hii piscatores laxant sua recia lucris,
Vt capiant mundum, non animabus opem. 1060
Sic male viuentes laicis exempla ministrant,
Qui velut instructi more sequntur eos:
Sic ouis ex maculis pastoris fit maculosa,
Et cadit in foueam cecus vterque simul.
=Hic loquitur qualiter prelatus non solum doctrina set eciam bonis
actibus populo sibi commisso lucere deberet.=
Cap^m. xiii.
In tenebris pergens nescit quo vadat, vt ille
Qui non discernit que sit habenda via;
Cumque caret populus doctrina, nec videt ipsum
Qui suus est presul iura tenere dei,
Cum neque scripta docet, neque facta facit pietatis,
Immo sui vicii dedita culpa patet, 1070
Cum de nocte sua pereat sine luce lucerna,
Et virtutis habent presulis acta nichil,
Tunc errare facit plebem, sine luceque cecus
Cecum consequitur, vnde ruina venit.
Ergo suas luces accendant clarius illi
Qui sunt ductores, vt videamus iter.
Igne lucerna micans tria dat, splendet, calet, vrit;
Hec tria presul habet sub racione trium:
Vita splendorem demon~strat, amore~ calorem,
Et quia peccantes arguit, vrit eos. 1080
Cum populum sibi corde ligat, precibusque beatis
Seruat et auget oues, tunc placet ipse deo.
Vt sit sollicitus quicumque pauore tenetur,
Ne lupus ille Sathan intret ouile suum:
Pascat oues presul exemplaque sancta ministret,
Vt sapiant dulces mellis in ore fauos.
Sepius assueuit Tubicen prodesse, suosque
Dux bene pugnantes concitat ore viros:
Te magis, o presul, qui dux es spiritualis,
Promere lege dei consona verba decet. 1090
Solue tuam vocem sicut tuba ductilis altam,
Osque tuum verbis instruat acta gregis:
Clama, ne cesses, populo dic crimen eorum,
Preuius exemplis tu tamen esto bonus.
Dum sapor assidua remanens sit dulcis in vnda,
Gracius ex ipso fonte bibuntur aque:
Cum magis in Cristo sit cleri vita beata,
Quem docet ille magis, sermo beatus erit.
Sermo dei numquam vacuus redit, immo lucrata
Conferet emissus dupla talenta lucri: 1100
Sermo dei purus, mens quem sincera ministrat,
Claustra poli penetrans dona reportat humo.
Curatos anima tales que possidet egra,
Inueniet, si vult, sana salutis iter.
Qui nil terrenum sapiunt, set celica querunt,
Et solum siciunt esuriuntque deum;
Quos non librarum pascit nitor, immo librorum,
Non facies auri, set cibat ara dei;
Hii, cum sint propria digni mercede laboris,
Permansura serunt que sine fine metunt. 1110
Sic qui recta docet, facit et super hoc quod oportet,
Expedit vt facias quod tibi dictat opus:
Tunc bene fortis equs reserato carcere currit,
Cum quos pretereat quosque sequetur habet.
Legis enim veteris scripture sunt memorande,
Quo bonus exemplum pastor habere queat.
Commemoranda satis fuit hec sapiencia, quando
Ante gregem virgas ordinat ille Iacob:
Partim nudat eas ablato cortice, partim
Corticis indutas veste relinquit eas. 1120
In virgis splendet sublato cortice candor,
Cum de scripturis splendida verba trahit;
Cortex saluatur, cum litera sola tenetur,
Et pastor sensu simplice pascit oues.[393]
Set quid pastores dicent exempla negantes?
Vt sibi proficiant ista nec illa tenent.
Cuius nec vita bona seu doctrina iuuabit,
Instruat vt populum, nil reputamus eum.
Indiscreta tamen sunt qui documenta parantes
Scismatis in plebem magna pericla mouent. 1130
Indocti causa doctoris sepe scolares
Virtutis capiunt commoda nulla scole:
Sic importuni prelati, quamuis habundent
Dogmata, si desint acta, vigore carent.
Quidam corripiunt magis ignibus impetuosi,
Et velut vrsus oues de feritate premunt;
Talis enim doctor, cum durius increpat vllum,
Ledit eum cuius debuit esse salus;
Vulnerat ipse reos, set vulnera nulla medetur;
Prouocat in peius quod fuit ante malum: 1140
Sic nos prelati nequit os curare superbi,
Cum viciosus homo moribus auctor erit.
Est et prelatus, qui corripiens quasi blando
De sermone fauet, nec reus inde cauet:
Corripiebat Hely pueros dulcedine patris,
Non vice pastoris, non grauitate soni;
Pro quorum culpa dampnatur Hely, quia valde
Impius in pueris per pia verba fuit.
Sic pastor qui subiectos non corripit, iram[394]
Summi patris emens carcere dignus erit. 1150
Ista solent scribi, ‘Medium tenuere beati,
Non nimis alta petas, nec nimis yma geras.’
Non nimis ex duro presul nos iure fatiget,
Nec nimis ex molli simplicitate sinat.
Si non leua manus equitis moderacior extet,
Oppositis frenis sepe repugnat equs.
Eripit interdum, modo dat medicina salutem,
Nil prodest quod non ledere possit idem.
Set qui frena tenet, prouiso tempore, presul,
Quo magis est sanum ducet honestus iter: 1160
Sepius ex dulci peccans sermone reviuit,
Qui magis impaciens verba per acra foret.
Expedit interdum tamen absque fauore rebelles
Equa quod inuitos presulis ira premat:
Sepe ferus morbus herbis mitescit amaris,
Namque feret molles aspera spina rosas:
Dura vides quod humus stimulantibus obruta sulcis
Sepius ad placitum molle cacumen habet.
Vnctus erit presul oleo, quod plura figurat,
Precipueque sibi conuenit illa sequi: 1170
Quatuor ista facit, penetrat, lucet, cibat, vngit,
Que sibi mitratus debet habere bonus.
Nil penetrare potest nisi cum virtute vigoris,
Ista tamen virtus in penetrando iuuat;
Nam cum mollicies fuerit coniuncta vigori,
Mitis et austerus presulis actus erit.
Fermento careat, oleo spergatur, vt absit
Culpa nocens, et eum sanctus inungat amor:
Vox ita doctoris, quanto sublimius intus
Corda ferit, tanto forcius illa mouet: 1180
Sic olei virtus virtutes ponderat eque,
Forcia dum penetrat, micius acta regit.
Lux cecis, cibus est ieiunis, vnccio morbis;
Hiis iubar infundit, hos cibat, hosque fouet:
Lux est exemplo, cibus est dum pascit egenos,
Vnccio dum populis dulcia verba serit.
Hoc oleo, testante Dauid, Cristus fuit vnctus,
Vnguine leticie cum pater vnxit eum:
Non vnguntur eo qui culpam Simonis equant,
Qui vendunt vel emunt, nec sacra gratis habent: 1190
Exulat hic de plebe dei qui peccat in istis,
Tales nam pellit Cristus ab ede sua.
=Hic loquitur qualiter signa Anticristi in Curia Romana precipue ex
auaricia secundum quosdam apparuerunt.=