Cap^m. ix.

Cum deus ex nichilo produxit ad esse creata,

Ipse deus solus et sine teste fuit.

Vt solus facere voluit, sic scire volebat

Solus, et hoc nulli participauit opus. 440

Materies nulla, subtilis forma, perhennis

Compago nostre nil racionis habet.

Subde tuam fidei mentem, quia mortis ymago

Iudicis eterni mistica scire nequit:

Letitiam luctus, mors vitam, gaudia fletus,

Non norunt, nec que sunt deitatis homo:

Non tenebre solem capiunt, non lumina cecus,

Infima mens hominis nec capit alta dei.

Nempe sacri flatus archanum nobile nunquam

Scrutari debes, quod penetrare nequis. 450

Cum non sit nostrum vel mundi tempora nosse,[332]

Vnde creaturas nosse laborat homo?

Nos sentire fidem nostra racione probatam,

Non foret humanis viribus illud opus.

Humanum non est opus vt transcendat ad astra,

Quod mortalis homo non racione capit:

Ingenium tante transit virtutis in altum,

Transcurrit superos, in deitate manet.

Qui sapienter agit, sapiat moderanter in istis,

Postulet vt rectam possit habere fidem. 460

Ingenium mala sepe mouent; non nosse virorum[333]

Est quid in excelsis construit ipse deus:

Multa viros nescire iuuat; pars maxima rerum

Offendit sensus; sobrius ergo sciat:

Committat fidei quod non poterit racioni,

Quod non dat racio det sibi firma fides.

Adde fidem, nam vera fides, quod non videt, audit,

Credit, sperat, et hec est via, vita, salus.

Argumenta fides dat rerum que neque sciri

Nec possunt mente nec racione capi: 470

Vera fides quicquid petit impetrat, omne meretur,

Quicquid possibile creditur ipsa potest.

Lingua silet, non os loquitur, mens deficit, auris

Non audit, nichil est hic nisi sola fides.

Vna quid ad solem sintilla valet, vel ad equor

Gutta, vel ad celum quid cinis esse potest?

Vult tamen a modicis inmensus, summus ab ymis,

Vult deus a nobis mentis amore coli.

Hunc in amando modus discedat, terminus absit;

Nam velut est dignus, nullus amauit eum. 480

Ille docet quodcumque decet, set et aspera planat,

Curat fracta, fugat noxia, lapsa leuat:

Nam crux et roseo perfusi sanguine claui,

Expulso Sathana, nostra fuere salus.

Quisque Ihesum meditans intendere debet vt actus

Deponat veteres et meliora colat.

Vita per hoc nomen datur omnibus, et benedicti

Absque Ihesu solo nomine nemo potest.

Non est sanctus vt hic dominus, qui solus ab omni

Labe fuit mundus, sanctificansque reos. 490

Et nisi tu non est alius, quia ~sunt~ nichil omnes

Hii quos mentitur aurea forma deos.

Sic beat ecclesia nos per te larga bonorum,

Et Sinagoga suis est viduata bonis.

=Hic tractat quod in re sculptili vel conflatili non est confidendum,

nec eciam talia adorari debent; set quod ex illis in ecclesia visis

mens remorsa ad solum deum contemplandum cicius commoueatur.=

Cap^m. x.

O maledicta deo gens perfida, nempe pagani,

Quos incredulitas non sinit esse sacros;

Recta fides Cristi quos horret, nam sine recto

Iure creatoris ligna creata colunt.

Incuruatur homo, sese prosternit, adorat

Ligna, creatoris inmemor ipse sui.[334] 500

Ligna sibi, lapides, que cernit ymagine sculpta,

Quodlibet ipse suum iactitat esse deum.

Quem deus erexit, pronus iacet ante fauillam,

Et sculptam statuam stipitis orat homo;

Orat opem, petit auxilium, nec muta refantur,

Postulat et manibus quos creat ipsa manus.

Quam vacui sensus est et racionis egeni,

Quod dominus rerum res facit esse deos!

O perturbate mentis reminiscere pensa,

Cuius erat primo condicionis homo: 510

Ad mentem reuoca titulum, quo te deus olim

Insignem fecit, cum dedit esse tibi.

Nonne fuit primo totus tibi conditus orbis,

Subiecteque tuis nutibus eius opes?

Non fuit ad cultum, factus fuit orbis ad vsum,

Esse tuus seruus, non deus esse tuus.

Que iubet ergo tibi racio, quod vel faber igne

Conflat vel ligno leuigat, esse deum?

O miser, vnde deos tibi dices ydola vana,

Tuque deo similis ad simulacra iaces? 520

Omnibus, heu! viciis hec est insania maior,

Numina muta coli, dum nichil ipsa sciunt.

Que nec habent gressum, tactum, gustum neque visum,

Numquid ymaginibus sit reputanda salus?

Ad racionale quid brutum, quid minus illud

Ad vitale genus, quod neque viuit, erit?

Arboris est vna pars sulcus, pars et ymago,

Pars pulmenta coquit, arbor et vna fuit:

Ecce duas partes calco, set tercia sculpta

Nescio deberet qua racione coli. 530

‘Fiat eis similis ea qui componit, et ille

Qui confidit eis’: sic iubet ipse deus.

Dignior est sculptor sculpto: concluditur ergo

Quod nimis est fatuus qui colit actor opus.

Nos set ymaginibus aliter fruimur, puto, sculptis,

Non ad culturam ius minuendo dei;[335]

Nos set habemus eas, memores quibus amplius esse

Possumus, vt sanctis intima vota demus.

Credimus esse deum, non esse deos, neque ritus

Nos gentilis habet: absit ab orbe procul! 540

Set cum causa lucri statuas componit et illas

Ornat, vt ex plebe carpere dona putet,

Qui sic fingit opus saltem deuotus ad aurum,

Nescio quid meriti fabrica talis habet.

Cumque deus Moysi fuerat de monte locutus,

Visa dei populo nulla figura fuit;

Nam si quam speciem populus vidisset, eadem

Forma fecisset sculptile forsan opus.

Set deus ex tali sculpto qui spernit honorem,

Noluit effigiem quamque notare suam; 550

Est set ymago dei, puto, iuncta caro racioni,

Ex qua culturam vendicat ipse suam.

Vndique signa crucis in honore Ihesu crucifixi

Mentibus impressa sunt adoranda satis.

Vis crucis infernum vicit, veterisque ruine,

Demone deiecto, crux reparauit opus:

Crux est vera salus, crux est venerabile lignum,[336]

Mors mortis, vite porta, perhenne decus:

Pectora purificat, mentemque rubigine mundat,[337]

Clarificat corda, corpora casta facit; 560

Dat sensus, auget vires, tollitque timorem[338]

Mortis, et ad martem corda parata facit.

In cruce libertas redit, et perit illa potestas,

Hoste triumphato, que dedit ante mori:

In cruce religio, ritus cultusque venuste

Gentis concludunt omnia sacra simul:

In cruce porta patet paradisi, flammeus ensis

Custos secreti desiit esse loci:

Ecce vides quantis prefulgeat illa figuris,

Pagina quam pulcre predicet omnis eam. 570

Mira quidem crucis est virtus, qua tractus ab alto

Vnicus est patris, vt pateretur homo.

Vi crucis infernum Cristus spoliauit, et illam,

Perdita que fuerat, inde reuexit ouem:

Vi crucis in celum conscendit, et astra paterni

Luminis ingrediens ad sua regna redit:

Glorificata caro, que sustulit in cruce penas,

Presidet in celo sede locata dei.

Sic virtute pie crucis et celestis amoris

Surgit in ecclesia gracia lege noua. 580

=Hic dicit quod, exquo solus deus omnia creauit, solus est a creaturis

adorandus, et est eciam magne racionis vt ipse omnia gubernet et

secundum merita et demerita hominum in sua voluntate solus iudicet.=

Cap^m. xi.

Semper id est quod erat et erit, trinus deus vnus;

Nec sibi principium, nec sibi finis adest:

Principium tamen et finem dedit omnibus esse,

Omnia per quem sunt, et sine quo nichil est.

Que vult illa potest vt sufficiens in idipsum;

Iussit, et illico sunt que iubet ipse fore:

Cuius ad imperium famulantur cuncta creata,

Hunc volo, credo meum celitus esse deum.

Dum sit aperta dei manus omnia replet habunde,

Auertenteque se, vertitur omne retro. 590

Singula iudicio sapiens sic diuidit equo,

Fallere seu falli quod nequit ipse deus.

Res est equa nimis, deus exquo cuncta creauit,

Sint vt in arbitrio subdita cuncta suo.

Cum solo causante deo sint cuncta creata,

Num fortuna dei soluere possit opus?

Que nil principiis valuit, nec fine valebit,

Estimo quod mediis nil valet ipsa suis.

Quis terre molem celique volubile culmen,

Quis ve mouere dedit sidera? Nonne deus? 600

Quis ve saporauit in dulcia flumina fontes,

Vel quis amara dedit equora? Nonne deus?

Conditor orbis ad hoc quod condidit esse volebat,

Vt deseruiret fabrica tota deo.

Terram vestiuit herbis et floribus herbas,

Flores in fructus multiplicare dedit:

Invigilat summo studio ditescere terram,

Et fecundare fertilitate sua:

Nec satis est mundus quod flumine, fontibus, ortis,

Floribus et tanto germine diues erat; 610

Res animare nouas, varias formare figuras,

Et speciebus eas diuaricare parat.

Diuersi generis animancia terra recepit,

Ingemuitque nouo pondere pressa suo;[339]

Distribuitque locos ad eorum proprietates,

Iuxta quod proprium cuilibet esse dedit,

Montibus hiis, illis convallibus, hiis nemorosis,

Pluribus in planis dans habitare locis:

Aera sumpsit auis, piscis sibi vendicat vndas,

Planiciem pecudes, deuia queque fere. 620

Ars operi dictat formas, opifexque figurat,

Artificis sequitur fabrica tota manum.

Fortune nichil attribuit, set solus vt ipse

Cuncta creat, solus cuncta creata regit:

Est nichil infelix, nichil aut de sorte beatum,

Immo viri meritis dat sua dona deus.

Quicquid adest igitur, sapiens qui scripta reuoluit

Dicet fortunam non habuisse ream:

Hoc fateor vere, quicquid contingit in orbe,

Nos sumus in causa, sint bona siue mala. 630

FOOTNOTES:

[308] _Heading_ L _resumes here_

[309] 1 vocem] visionem DH₂

[310] 2 accep_er_at _et_ ex plebis voce co_mmun_i concepit L

[311] Incipit prologus &c. _om._ L

[312] 20 Sic EDL Set T

[313] 29 Sunt C

[314] 51 Symon excetraq_ue_ L si non excecraq_ue_ D

[315] Cap. i. 8 pugna CEDL pu_n_gna S pungna H

[316] 9 obstat ED

[317] 56 spargis CED

[318] 65 Desuper EDLT

[319] 152 Crescit decrescit/crescit D

[320] 153 Crescit, decrescit] Decrescit subito D

[321] 168 cunta C

[322] 174 tegit CE

[323] 239 _No paragr. here_ CE

[324] 266 dracho C

[325] 279 Attamen econtra si iustus D

[326] 294 obstat CGDL

[327] 300 anime CEHGDL animi S

[328] 303 _Paragraph here_ HDL

[329] 311 illis CE

[330] 377 Hic SCEHG Hec DLH₂

[331] 408 resurexit SHT resurrexit CEDL

[332] 451 f. nosce CE

[333] 461 nosce CE

[334] 500, 501 Lingua H

[335] 536 muniendo (?) C

[336] 557 signu_m_ D

[337] 559 mentesq_ue_ CEH

[338] 561 f. _two lines om._ T

[339] 614 Ingenuitq_ue_ DL

=Hic dicit quod, exquo[340] non a fortuna, set meritis et demeritis,

ea que nos in mundo prospera et aduersa vocamus digno dei iudicio

hominibus contingunt, intendit consequenter scribere de statu hominum,

qualiter se ad presens habent, secundum hoc quod per sompnium superius

dictum vidit et audiuit.=

=Incipit prologus libri tercii.=

Cum bona siue mala sit nobis sors tribuenda

Ex propriis meritis, hiis magis hiisque minus,

Fit mundique status in tres diuisio partes,

Omnibus vnde viris stat quasi sortis opus,

Et modo per vicia quia sors magis astat iniqua,

Ponderet in causis quilibet acta suis:

In quocumque gradu sit homo, videatur in orbe

Que sibi sunt facta, sors cadit vnde rea.

Non ego personas culpabo, set increpo culpas,[341]

Quas in personis cernimus esse reas. 10

A me non ipso loquor hec, set que michi plebis

Vox dedit, et sortem plangit vbique malam:

Vt loquitur vulgus loquor, et scribendo loquelam[342]

Plango, quod est sanctus nullus vt ante status.

Quisque suum tangat pectus videatque sequenter

Si sit in hoc talis vnde quietus erit.[343]

Nescio quis purum se dicet, plebs quia tota

Clamat iam lesum quemlibet esse statum.

Culpa quidem lata, non culpa leuis, maculauit

Tempora cum causis, nos quoque nostra loca: 20

Nil generale tamen concludam sub speciali,

Nec gero propositum ledere quemque statum.

Nouimus esse status tres, sub quibus omnis in orbe

More suo viuit atque ministrat eis.

Non status in culpa reus est, set transgredientes

A virtute status, culpa repugnat eis.

Quod dicunt alii scribam, quia nolo quod vlli

Sumant istud opus de nouitate mea.

Qui culpat vicia virtutes laudat, vt inde

Stet magis ipse bonus in bonitate sua: 30

Vt patet oppositum nigris manifestius album,

Sic bona cum viciis sunt patefacta magis:

Ne grauet ergo bonos, tangat si scriptor iniquos,

Ponderet hoc cordis lanx pacientis onus:

Vera negant pingi, quia vera relacio scribi

Debet, non blandi falsa loquela doli.

Si qua michi sintilla foret sensus, precor illam

Ad cumulum fructus augeat ille deus:

Si qua boni scriptura tenet, hoc fons bonitatis

Stillet detque deus que bona scribat homo: 40

Fructificet deus in famulo que scripta iuuabunt,

Digna ministret homo semina, grana deus.

Mole rei victus fateor succumbo, set ipsam

Spes michi promittit claudere fine bono:

Quod spes promittit, amor amplexatur, vtrique

Auxiliumque fides consiliumque facit;[344]

Suggerit, instigat, suadet, fructumque laboris

Spondet, et exclamat, ‘Incipe, fiet opus.’

Quo minor est sensus meus, adde tuum, deus, et da,

Oro, pios vultus ad mea vota tuos: 50

Vt nichil abrupte ~sibi pre~sumat stilus iste,

Da veniam cepto, te, deus, oro, meo.

Non ego sidereas affecto tangere sedes,

Scribere nec summi mistica quero poli;

Set magis, humana que vox communis ad extra

Plangit in hac terra, scribo moderna mala:

Vtilis aduerso quia confert tempore sermo,

Promere tendo mala iam bona verba die.[345]

Nulla Susurro queat imponere scandala, per que

Auris in auditu negligat ora libri: 60

Non malus interpres aliquam michi concitet iram,

Quid nisi transgressis dum loquar ipse reis.

Erigat, oro, pia tenuem manus ergo carectam,

Vt mea sincero currat in axe rota:

Scribentem iuuet ipse fauor minuatque laborem,

Cum magis in pauido pectore ~per~stat opus:

Omnia peruersas poterunt corrumpere mentes,

Stant tamen illa suis singula tuta locis:

Vt magis ipse queam, reliqui poterintque valere,[346]

Scit deus, ista mei vota laboris erunt. 70

Aspice, quique leges ex ipsis concipe verbis,

Hoc michi non odium scribere suadet opus.

Si liber iste suis mordebitur ex inimicis,

Hoc peto ne possint hunc lacerare tamen:

Vade, liber, seruos sub eo qui liberat omnes,

Nec mala possit iter rumpere lingua tuum;

Si, liber, ora queas transire per inuida liber,

Imponent alii scandala nulla tibi.

Non erit in dubio ~mea vox~ clamans, erit omnis

Namque fides huius maxima vocis homo. 80

Si michi tam sepe liquet excusacio facta,

Ignoscas, timeo naufragus omne fretum.

O sapiens, sine quo nichil est sapiencia mundi,

Cuius in obsequium me mea vota ferunt,

Te precor instanti da tempore, Criste, misertus,

Vt metra que pecii prompta parare queam;

Turgida deuitet, falsum mea penna recuset

Scribere, set scribat que modo vera videt.

In primis caueat ne fluctuet, immo decenter

Quod primo po~nit~ carmine seruet opus:[347] 90

Hic nichil offendat lectorem, sit nisi verum

Aut veri simile, quod mea scripta dabunt.

In te qui es verus mea sit sentencia vera,

Non ibi figmentum cernere possit homo:

Conueniatque rei verbum sensumque ministret,

Dulce sit et quicquam commoditatis habens:

Absit adulari, nec sit michi fabula blesa,

Nec michi laus meriti sit sine laude tua.

Da loquar vt vicium minuatur et ammodo virtus

Crescat, vt in mundo mundior extet homo: 100

Tu gressus dispone meos, tu pectus adauge,

Tu sensus aperi, tu plue verba michi;

Et quia sub trino mundi status ordine fertur,

Sub trina serie tu mea scripta foue.

Hiis tibi libatis nouus intro nauta profundum,

Sacrum pneuma rogans vt mea vela regas.

=Hic tractat qualiter status et ordo mundi in tribus consistit

gradibus, sunt enim, vt dicit, Clerus, Milicies, et Agricultores, de

quorum errore mundi infortunia nobis contingunt. Vnde primo videndum

est de errore cleri precipue in ordine prelatorum, qui potenciores

aliis existunt; et primo dicet de prelatis illis qui Cristi scolam

dogmatizant et eius contrarium operantur.=

=Incipit liber tercius.=[348]

Cap^m. i.

Sunt Clerus, Miles, Cultor, tres trina gerentes,

~Set de prelatis scribere tendo prius.~

~Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape,~

~Vnus scismaticus, alter et ille bonus:~

~Francia scismaticum colit et statuit venerandum,~

~Anglia set rectam seruat vbique fidem.~

~Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis~

~Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis.~

~Inter prelatos dum Cristi quero sequaces,~

~Regula nulla manet, que prius esse solet.~ 10

~Cristus erat~ pauper, ~illi~ cumulantur in auro;

Hic pacem dederat, hii ~modo~ bella ~mouent~:

~Cristus erat~ largus, hii sunt velut archa tenaces;

Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies:

~Cristus erat~ mitis, hii sunt ~tamen impetuosi~;

Hic humilis subiit, hii superesse volunt:

~Cristus erat miserans~, hii vindictamque sequntur;

Sustulit hic penas, hos timor inde fugat:

~Cristus erat~ virgo, ~sunt illi raro pudici~;

Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant: 20

~Cristus erat~ verax, hii blandaque verba requirunt;

~Cristus erat~ iustus, hii nisi velle vident:

~Cristus erat~ constans, hii vento mobiliores;

Obstitit ipse malis, hii magis ~illa~ sinunt:

Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi;

~Cristus aquam~ peciit, hii bona vina bibunt:

* * * * *

_As follows in_ CHGEDL,

*Cap^m. i.

Sunt Clerus, Miles, Cultor, tres trina gerentes;

Hic docet, hic pugnat, alter et arua colit.

Quid sibi sit Clerus primo videamus, et ecce

Eius in exemplis iam stupet omnis humus.[349]

Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape,

Vnus scismaticus, alter et ille bonus:

Francia scismaticum colit et statuit venerandum,

Anglia sed rectam seruat vbique fidem.

Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis

Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis. 10*

Delicias mundi negat omnis regula Cristi,

Sed modo prelati preuaricantur ibi.

Cristus erat pauper, illi cumulantur in auro;

Hic humilis subiit, hii superesse volunt:

Cristus erat mitis, hos pompa superbit inanis;

Hic pacem dederat, hii modo bella ferunt:

Cristus erat miserans, hii vindictamque sequntur;

Mulcet eum pietas, hos mouet ira frequens:[350]

Cristus erat verax, hii blandaque verba requirunt;

Cristus erat iustus, hii nisi velle vident: 20*

Cristus erat constans, hii vento mobiliores;

Obstitit ille malis, hii mala stare sinunt:[351]

Cristus erat virgo, sunt illi raro pudici;

Hic bonus est pastor, hii sed ouile vorant:

Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi;

Mollibus induti, nudus et ipse pedes:

Et que plus poterunt sibi fercula lauta parari,[352]

Ad festum Bachi dant holocausta quasi. 28*

Esca placens ventri, &c. _as_ 29 ff.

* * * * *

_As follows in_ TH₂,

**Cap^m. i.

Sunt clerus, miles, cultor, tres trina gerentes;[353]

Hic docet, hic pugnat, alter et arua colit.

Quid sibi sit clerus primo videamus, et ecce

De reliquis fugiens mundus adheret eis.[354]

Primo prelatos constat preferre sequendos,

Nam via doctorum tucior illa foret.

Morigeris verbis modo sunt quam plura docentes,

Facta tamen dictis dissona cerno suis.

Ipse Ihesus facere bene cepit, postque docere,

Set modo prelatis non manet ille modus. 10**

Ille fuit pauper, isti cumulantur in auro;

Hic pacem dederat, hii quoque bella ferunt:

Ille fuit largus, hii sunt velut archa tenaces;

Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies:

Ille fuit mitis, hii sunt magis igne furentes;

Hic humilis subiit, hii superesse volunt:

Ille misertus erat, hii vindictamque sequntur;

Sustulit hic penas, hos timor inde fugat:

Ille fuit virgo, vix vnus castus eorum;

Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant: 20**

Ille fuit verax, hii blandaque verba requirunt;

Ille fuit iustus, hii nisi velle vident:

Ille fuit constans, hii vento mobiliores;

Obstitit ipse malis, hii magis ipsa sinunt:[355]

Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi;

Hic limpham peciit, hii bona vina bibunt: 26**

Et quotquot poterit &c., _as_ 27 ff.

* * * * *

Et quotquot poterit mens escas premeditari

Lautas, pro stomacho dant renouare suo.

Esca placens ventri, sic est et venter ad escas,

Vt Venus a latere stet bene pasta gule. 30

Respuit in monte sibi Cristus singula regna,

Hiis nisi mundana gloria sola placet.

Moribus assuetus olim simplex fuit, et nunc

Presul opes mores deputat esse suos.

Creuerunt set opes et opum furiosa cupido,

Et cum possideant plurima, plura petunt.

Sunt in lege dei nuper magis hii meditati,

Numen eis vultum prestitit vnde suum:

Nunc magis intrauit animos suspectus honorum,

Fit precium dignis, sunt neque cuncta satis. 40

In precio precium nunc est, dat census honores,

Omneque pauperies subdita crimen habet.

Cum loquitur diues, omnis tunc audiet auris,

Pauperis ore tamen nulla loquela valet:

Si careat censu, sensus nichil est sapienti,

Census in orbe modo sensibus ora premit.

Pauper erit stultus, loquitur licet ore Catonis;

Diues erit sapiens, nil licet ipse sciat:

Est in conspectu paupertas vilis eorum

Cuiuscumque viri, sit licet ipse bonus; 50

Sit licet et diues peruerse condicionis,

Horum iudiciis non erit ipse malus.

Nil artes, nil pacta fides, nil gracia lingue,

Nil fons ingenii, nil probitas, sine re:

Nullus inops sapiens; vbi res, ibi copia sensus;

Si sapiat pauper, nil nisi pauper erit.

Quem mundus reprobat, en nos reprobamus eundem,

Vtque perit pereat perdicionis opus;[356]

Nos set eum laude nostra dignum reputamus,

Copia quem mundi duxit ad orbis opes: 60

Et sic prelatis mundus prefertur ab intus,

Hiis tamen exterius fingitur ipse deus.

Laudamus veteres, nostris tamen vtimur annis,

Nec vetus in nobis regula seruat iter:

Non tunc iusticiam facinus mortale fugarat,

Que nunc ad superos rapta reliquit humum.

Felices anime mundum renuere, set intus

Cura domos superas scandere tota fuit;

Non venus aut vinum sublimia pectora fregit,

Que magis interius concupiere deum. 70

Plura videre potes modo set nouitatis ad instans,

Que procul a Cristi laude superba gerunt:

Nunc magis illesa seruant sua corpora leta,

Set non sunt ista gaudia nata fide:

Sufficit hiis sola ficte pietatis in vmbra,

Dicant pomposi, quam pius ordo dei.

Pro fidei meritis prelati tot paciuntur,

Vnde viros sanctos nos reputamus eos.

=Hic loquitur de prelatis illis qui carnalia appetentes vltra modum

delicate viuunt.=

Cap^m. ii.

Permanet ecce status Thome, cessit tamen actus,

Normaque Martini deperit alma quasi; 80

Sic qui pastor erat, nunc Mercenarius extat,[357]

Quo fugiente lupus spergit vbique gregem.

Non caput in gladio iam vincit, nec valet arto

Vincere cilicio deliciosa caro:

Ollarum carnes preponit fercula, porros,

Gebas pro manna presul habere petit.[358]

Prodolor! en tales sinus ecclesie modo nutrit,

Qui pro diuinis terrea vana petunt.

Ollarum carnes carnalia facta figurant,

Que velut in cleri carne libido coquit. 90

Est carni cognata venus, iactancia, fastus,

Ambicio, liuor, crapula, rixa, dolus.

Ventre saginato veneris suspirat ad vsum

Carnis amica caro, carnea membra petens:

Et sic non poterunt virtutum tangere culmen,

Dum dominatur eis ventris iniqus amor.

Subuertunt Sodomam tumor, ocia, copia panis,

Impietasque tenax: presul, ad ista caue.

Set modo prelati dicant michi quicquid ad aures,

Lex tamen ex proprio velle gubernat eos: 100

Si mundo placeant carnique placencia reddant,

Ex anima virtus raro placebit eis.

Bachus adest festo patulo diffusus in auro,

Precellit calices maior honore ciphus;

Glorificans mensam non aurea vasa recondit,

Quo poterit vano vanus honore frui.

Aula patet cunctis oneratque cibaria mensas,

Indulgetque nimis potibus atque cibis:

Vestibus et facie longus nitet ordo clientum,

Ad domini nutus turba parata leues: 110

Sic modico ventri vastus vix sufficit orbis,

Atque ministrorum vocibus aula fremit.

Tantum diuitibus, aliis non festa parantur,

Nec valet in festo pauper habere locum;

Vanaque sic pietas stat victa cupidine ventris;

Dum sit honor nobis, nil reputatur onus.

Sicque famem Cristi presul laudare gulosus

Presumit, simile nec sibi quicquid agit;

Quicquid et ad vicium mare nutrit, terra vel aer,

Querit habetque sibi luxuriosa fames: 120

Esuriens anima maceratur, et ipsa voluptas

Carnis ad excessum crassat in ore gulam.

Sic epulis largis est pleno ventre beatus

Luce, set in scortis gaudia noctis habet;

Cumque genas bibulas Bachus rubefecerit ambas,

Erigit ex stimulis cornua ceca Venus:

Sic preclara viri virtus, sic vita beata

Deliciis pastus cum meretrice cubat.

Frigida nulla timet Acherontis, quem calefactum

Confouet incesti lectus amore sui; 130

Sicque voluptatum varia dulcedine gaudet,

Et desideriis seruit vbique suis;

Sicque ioco, venere, vino sompnoque beatus,

Expendit vite tempora vana sue.

Nescit perpetuo quod torrem nutriat igni

Corpus, quod tantis nutrit alitque modis.

=Hic loquitur de prelatis illis qui lucris terrenis inhiant, honore

prelacie gaudent, et non vt prosint set vt presint, episcopatum

desiderant.=

The complete works of John Gower, volume 4 · 第 15 / 41 段