[3] _Hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum; et ipse se infinitis
miscuerit quæstionibus_. Eccles. VII, 30. _Deus constituit ab initio
hominem, et reliquit illum in manu consilii sui... Ante hominem vita et
mors, bonum et malum, quod placuerit ei dabitur_. Eccli. XV, 14-18.
[4] _Longe clarissima urbium Orientis, non Judeæ modo_. PLINIO, _Naturæ
hist._, v. 14.
[5] Il soprannaturale trascende la natura, non però vi ripugna,
altrimenti sarebbe falso. Il dire che Dio può fare che una cosa sia e
non sia nel tempo stesso, sarebbe una repugnanza alla natura; il dire
che tre Dei sono un Dio solo, sarebbe l'assurdo.
[6] _Quam fidem ab Ecclesia perceptam custodimus, et quæ semper a
Spiritu Dei quasi in vase bono eximium quoddam depositum juvenescens et
juvenescere faciens ipsum vas in quo est. Hoc enim Ecclesiæ Dei creditum
est munus, quemadmodum ad inspirationem plasmationi, ad hoc ut omnia
membra Ecclesiæ vivificentur... Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei;
et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia: Spiritus autem
veritas. Quapropter qui non participant eum, neque a mammillis matris
nutriuntur in vitam, nequaquam percipiunt de corpore Christi procedentem
nitidissimum fontem, sed effodiunt sibi lacus detritos de fossis
terrenis, etc_. IRENEO, III, 24.
[7] _Unum caput est, et origo una, et una mater fæcunditatis successibus
gloriosa. Illius fœtu nascimur, illius lacte nutrimur, illius spiritu
animamur... Hæc nos Deo servat, hæc filios regno quos generavit
assignat... Habere jam non potest Deum patrem qui Ecclesiam non habet
matrem_. CIPRIANO, _De Unit. Eccles._
[8] _Cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce Spiritus
Sancti, in nos quoque spectat persecutionis obeundæ disciplina, ut in
hæreditarios discipulos et apostolici seminis frutices_. TERTULLIANO,
_Scorpiace_, cap. 9.
[9] LUCA X, 16.
[10] MATT. XXVII, 20.
[11] LUCA, _ib._, MATT. XVIII, 17.
[12] _Ut unitatem manifestaret, unitatis ejusdem originem ab uno
incipientem sua auctoritate (Christus) disposuit_. CIPRIAN., _De Unit.
Eccles._
[13] _Epist. I ad Chorint._, cap. XL.
[14] _Quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem
potestatem tribuat, et dicat. Sicut misit me Pater et ego mitto vos;
accipite Spiritum Sanctum; si cujus remiseritis peccata remittentur
illi, si cujus teneritis, tenebuntur; tamen, ut unitatem manifestarent,
unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit.
Hoc erant utique et cæteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio
præditi et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur,
et primatus Petro datur ut una Christi ecclesia, et cathedra una
monstretur_. CIPR. _ib._
[15] _Ad hanc enim ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse
est omnem convenire ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles, in
qua semper ab his qui sunt undique conservata est ea quæ ab Apostolis
est traditio_. IRENEO, III, 43, 2.
[16] _Ad Ephes._, IV, 4.
[17] Sopra la letteratura cristiana ci siamo diffusi nella nostra
_Storia Universale_, libro V, cap. 32, 33. Qui diamo solo ciò che verrà
in uso nel procedere di quest'opera. Così non intendiamo far una piena
esposizione della fede nè de' traviamenti, ma accennar solamente i
punti, sui quali cadranno le dissensioni che verremo a raccontare.