Gratum obsequium dicit et se commendatum facit. Si nunquam ea, que rara
sunt et per auditum miranda, tum ex cronicis tum aliis antiquitatum
libris lectitassem, duceret forsitan me egra mens mea, ut non nihil
fidei preberem hiis, qui asserunt, quoniam res fatate sunt, ideo
aventuras necessarium, presertim hoc tempore, cum rei, que longe
ante fatata est, plurimum astipuletur veritas. Scimus vulgo dictum
et latere neminem annos, qui post sexagesimum numerantur, iacture
cleri deputandos esse, quod et Sibillam et alios quam (?) complures,
quorum per vos scripta lecta sunt, a longi temporis evo commeminisse
ferunt. Quantum nunc ea recte eveniant, in operis patet evidencia.
Fluctuat cleros in orbi toto, in omni gente nec est provinciola vel
minima quidem, que clerum sineret inconfusum. Ordiamur a capite. Quis
iam apostolicum ut (!) eos, qui penes ipsum sunt, fratres curat? Cui
accepta sunt eius mandata? Quis non fastidiat censuras ecclesie? Nil de
vobis meque loquor, qui privati sumus. Videamus primores populi, quorum
acta, ut brevior sim, partim ex hiis, que transmisi, scriptis, partim
ex auditis vobis nota coniectandum est. Adeo iacet Romana curia, ut vix
paucis familiaribus surroget victum, ut referunt, quibus ex orbe (!)
est iter. Set parum est, ut sic dixerim, si cleri iacturam ex hiis,
qui in Italia sunt, clericis comprobari (!) velim, cum ibidem terni
episcopi cum familia tota vix numerum senarium reddant. Alemannia est,
que clerum hucusque fovit, in qua et nunc eum subsidere necesse est,
cum tot simultates, tot odia, tot bella adversa sint. Omitto Franciam
et eas, que externe sunt, partes. Metensis episcopus cum Burgundionum
duce, qui fratrem spurium presulem vult esse, bella gerit; fortis in
fortem conatur; non est tuta eorum audacia (!). Rem quidem perniciosam
ecclesie agunt. Non alia res Maguncie agitur. Ei, qui per papam
datus est, auxilio sunt Trevirensis et Coloniensis episcopi, comites
plures ex Reno cum provinciola, quam. Rincaw vocant, muitissima.
Fertur eciam principem Wilhelmum[70] ea, que ad victum conducunt,
undequaque coemere, exercitum parare eaque mente esse, ut electo per
Romanum principem (!) ferat auxilium. Set non minus potens est per
capitulum electus. Castra, civitates et forcias firmiores optinet,
Palatino comite ut fratre utitur et ex Rheno potenciorum comitum habet
assistenciam. Quid in his speratur malis, nisi Maguntine ecclesie,
que pre diviciis, pre dignitate, pre fama cunctis in Theutonia
ecclesiis prelata est, subversio atque destruccio? Mar. Alb.[71] ille
tirannus uno episcopo iam lacero in altero grassatur; nulli penitus
(?), set neque sanctorum sanctis (!) parcens villas exurit, cimiteria
ac ecclesias, que in his partibus munite sunt, expugnat, spoliat,
incendit. Nil inactum (!) relinquit, omnia dissipat effrenis eius
furor. Ea sunt, fautorum optime, que me unum ex vulgo pene facerent, ut
crederem, que predicta sunt, eventura necessario, nisi ex cronicis et
antiquorum gestis legissem ea et prius et sepius evenisse, presertim
tempore quo Heinricus cognomento quartus sua tyrannide exercuit
imperium; qua tempestate adeo diversus dispersusque fuit clerus, ut
vix duo mutuo consentirent. Non est contenta iactura ista in locis,
que (?) magnus (!) et clerus insignis dominatur; fervet ut credo
ubique terrarum. Increbescit (!) Erfordie, ubi magistri, quorum nomen
quondam erat venerabile, nunc vinculis mancipantur, dum liberiore in
laicos utuntur li(n)gua. Neque est minus odium in nostra civitate, qua
tucior quisque foret in Bohemorum silva. Fuit quidem nec adhuc plene
mitigatus est furor ac inmortalis simultas, cum nulli ad domum vicini
secerum (!) datur accedere, cum nec famuli, quorum est opus, potagia
ferre vel clara luce tuti sunt, quin pocius ledantur, spoliantur (!)
mutilenturque. Hec res quomodo exordium sumpserit scribam. Accidit in
transactis nundinis, quas autumnales vocant, cum quidam studens ex
sutoribus quendam gladio necavit; quo in fugam recepto universitas,
quod potuit, fecit, exclusit eumque de nostro numero deletum esse
voluit. Affecit dolor iste quosdam de mechanicis, quia impunitus
evaserit, qui cum liberi essent ab uxoribus, se nocte quadam colligunt
et quos studentes reperriunt, sternunt, angulos quosque perlustrant et
eum, quem solum reperiunt, vulnerant, ledunt, potus vel epotant vel
effundunt, pecunias capiunt, urnas confringunt cantarosque observant
(!). Ita res paulatim succrevit, ut minus minusque foret tutum; omnis
cum (?) sermo de sutoribus erat culpaque omnis eis imputabatur. Erat
iam in transactis civitatibus communis cervisia mechanicis, qua plus
soliti (!) poti sese in vicos diversos recipiunt utque potum meliorem
potent, famulos nostros expectant. Hos dum invadunt, oritur clamor,
assunt domini resque cultris et gladiis agitur. Eorum, qui circa
frena operantur et seras, duo gravissime lesi sunt, ut de unius vita,
alterius defidant (!) sanitate. In parte alia pelliparii quosdam e
domibus vocant, a quibus post proba (!) ad gladios arcusque tensas
ventum. Utrumque (!) igitur mortes commisse essent, nisi beneficio
cuiusdam femine et nobilis cuiusdam fortuitu res incepta fuisset.
Colligunt se de nostris complurimi (!) perque plateas cursitant quidque
reperiunt, aut in fugam vertunt, aut bene quassatos noctis vigilibus
tradunt. Erant enim hii, qui vigilias vigilant, cum eis timore forsitan
ducti. Sic quoque vario turbine prima pars noctis acta est; in ceteris
mirum est habitum silencium. Die sequenti querele varie et a civibus et
a nostris facte sunt. Res apud maiores nostros agitatur est (!), ubi
concorditer placuit, principem adeundum fore, qui nisi nos pace debita
fovere voluerit, suspendi lecciones debere eaque et omnia omittere, ut
universitas desoletur. Qui ad principem missi sunt, iam primum venere;
quid novitatis afferant, sciemus. Valete et me, qui, cum longe vobis
cordi fuerim, ut modo sim, precor, efficite.