1669, 20 julii in Senatu.
_Ad Persarum Regem._
Pietatis impulsu digne excitatus venerabilis archiepiscopus Arachielis
armenus prolixo plane despecto itinere Romam adiit, ubi
humanitate ac virtute emicans vir habuit consequi apud Maiestatem
Vestram officiosas ac enixas summi Pontificis commendatitias, ut
generose ac perlibenter ipsi eadem largiatur facultatem construendi
ecclesiam in civitatem de Erivan in cultum erga Deum et in Christi
fidelium solatium qui illic incolunt. Eundem ergo huc perventum
comiter excipimus cura suavitatis et honesti gratia ingenii causa, tum
honoris, quo ipsum idem summus Pontifex suarum litterarum commenta
prosecutus est, et ipsi Archiepiscopo nostrarum ibidem commendationum
cupiditate flagranti, grato animo condescendimus, eas perlibenter
concedendo, presertim ob sic nobis oblatam opportunitatem
in Majestatis Vestrae memoriam redigendi veterem nostram
observantiam. His igitur enixe rogamus, ut benigne de erectione
eiusdem templi sua regia voluntas assentiatur, quam ipse Archiepiscopus
suppliciter implorabit, non temere credentes Maiestatem
Vestram consueta mira clementia imperturam hoc gratiae; quod
certo fiet non absque sui nominis praeclarissimi gloria quae ab avectione
divini cultu sibi emanavit, et inde magnus ad sua pristina erga
nos studia cumulus accedet. Hoc interitu a Deo summopere petimus
ut satis longum vitae spatium M. V. peragat et omnia sibi feliciter
eveniant.
E da me sia preso che del danaro della Signorìa Nostra sia dato in
dono per una volta tanto ducati cento buona valuta al sopradetto
arcivescovo armeno.
+ 81
- 0
- 3
LODOVICO FRANCESCHI _Segretario_.
_Senato Corti, 83._