Die 15 Februarii (1463 m. v.) 1464.
Quia vehementer pro commoditate rerum nostrarum, Dominatio
nostra superioribus mensibus confederationem et intelligentiam conclusit
cum illustr.mo Domino Caramano, medio nobilis viri Andreae
Cornario, qui dominus vita functus est. Sitque optimum factu, eam
cum filio suo, qui ei successit, juvene et animoso redintegrare.
Vadit pars quod per collegium mitti debeat unus nuntius ad ipsum
dominum Caramanum, cum una pecia panni aurei valoris ducatorum
ce. ipsi ill.mo domino pro mare partium ipsarum danda. Item cum
aliis rebus valoris aliorum ducatorum CC. donandis primis portae suae
sicuti collegio videbitur. Qui nuntius nostro nomine de obitu principis
suis doleat, deque successione Exª sua congratuletur, curetque
secum omnia capitula confederationis ipsius, ipso domino presente
cum ill.mo patre suo conclusa, sua cum Exª redintegrare et confirmare,
sicuti particularius ei per collegium in mandatis dabitur. Et replicentur
litterae ad illustrissimum Ussonum Cassanum Ex. suae superioribus
mensibus scriptae. Deque his omnibus detur notitia suprascripto
ser Andreæ Cornario et ser Lazaro Quirino, qui rem ipsam praticare
et iuvare poterunt, sicut autem fecerunt.
_Secreta XXII, p. 67._