1463, die 2 Decembris.
Quantum conferre possit rebus gerendis contra Turcum, quod magnus
Caramanus ac Uxonus Cassanus bellum inferrant huic hosti:
unusquisque satis intelligit quam propulsatus etiam ex partibus illis
tenendum erit exterminium suum, multum facile secuturum esse.
Et vir nobilis Andreas Cornario valde praticus et aptus ad res istas, de
ordine nostro praticam habuerit cum Caramano, et pro quanto
habetur sperandum est negocium istud per manus suas votive perfici
posse: propterea vadit pars:
Quod scribatur eidem Andreae: Nos esse contentos, quod personabiliter
quanto celerius esse possit se conferrat ad magnum Caramanum
cum nostris literis credentialibus quod sibi mittantur presentandæ
dominationi suae. Apud quam commemorando insolentiarum et
maxima dominandi libidinem turci communis hostis sui et nostri,
quotque provincias et regna subegit destructis et caesis regibus et
principibus suis. Et quod sicut videt totum orbem nititur deglutine
omnem operam dare debeat per illos omnes utiliores et meliores
modos: quos noverit expedire inducendi eum ad gerendum bellum,
ex illa parte contra hostem ipsum, contra quem etiam in partibus
Greciæ et Europae, et nos et alii domini et potentatus facimus et
facturi sumus, quodquod a nobis fieri possit ad deprimendam superbiam
tanti hostis.
Utque, Ex.ª, ipsius Caramani intelligat bonam mentem nostram
in honorem et commoda sua sumus bene contenti mittere sibi libere
et nostris impensis galeas sex ex nostris armatas et bene in puncto,
ad agendum bellum a parte maris, terris et locis, præfati hostis,
per id spacium temporis quod exigentia et tempus patient et quod,
quidquid acquiret, sit Ex.ae illius domini.
Sumus quoque contenti velut affecti ill. dominationi suae, non
devenire ad ullam concordiam seu pacem cum Turco nisi in ea interveniat
et includatur una nobiscum ipse dom. Caramanus. Cum hoc
etiam, quod sicut honestum est Ex.ª sua, ergo nos servare et facere
debeat istud idem.
Et demum comittatur eidem Andreæ quod pro obtinenda hac
intentione nostra, omne studium et diligentiam adhibere debeat.
Nihilque prætermittere ut effectus iste sequatur, dareque continuam
notitiam per literas suas nostro dominio ac capitaneo nostro generali
de omnibus, quae sequentur.
Mittantur quoque literæ nostrae credentiales ad ipsum Andream
directive Uxoni Cassano et Turcomano, sub quibus idem Andreas seu
vir nobilis Lazarus Quirino, casu quo non posset accedere, se conferre
debeat ad Uxonum Cassanum, vel ad ipsum Turcumanum, ad operandum
similiter modis omnibus et inducendum eos ad inferrendum
bellum turco.
Verum ex nunc captum sit. Quod idem Andreas aut alius vel alii
pro eo non possint facere nec fieri facere per se vel alios mercationum
alluminum aut aliarum, sub poena ducatorum mille, exigenda
per advocatores communis.
Voti de parte 110.
de non 16.
non sinceri 3.
Nota quod super materia suprascripta facta fuit commisio, viro nobili
ser Marco Cornario militi.
_Confrontato nell'Archivio generale dei Frari, Secreta XXI, p. 209._