NOTAS DE RODAPÉ:

[15] Myrtus Paphia, quia Veneri sacra, Venus autem in vrbe Paphia,

celeberrimo in Templo colebatur.

[16] Morus quippe est sapientiæ symbolum, non enim ante germinat, quam

frigus penitus fugatum esse cognouerit, & fætum celerrimè grandit ac

maturat, ne caloris aduentantis injuriâ lædi possit.

[17] Oeta Æmonia, siue Thessalica, est enim mons Thessaliȩ in Græcia,

in quo monte, vt inquit Seruius, stellæ videntur occidere.

[18] Sicut de monte Ida nasci.

[19] Vergiliæ seu Pleiades, sunt septẽ stellȩ ante genua Tauri quæ ortu

suo primæ nauigationis tempus ostendunt.

[20] Ægle fuit Nympha hoc nomine, vna Naiadum.

[21] Sileno, id est Bacchi nutritio, quem in antro jacentem pueri

deridebant.

[22] Aquila Ioui Sacra.

[23] Perseus, Iouis filius, ex Danae, quam Iupiter commutatus in

speciem aurei imbris vitiauit. Hic Andromedam, Cephei, Regis Æthiopum,

filiam, vxorem duxir.

[24] Pyramus, adolescens Babylonius, mutuo Thisbes amore captus, vbi

ejus domo ex pacto egressæ, cruentatã reperit vestem, ratus esse

deuoratam, gladio se sub moro interfecit; illa autem superueniens,

multa gemens & querens, eidem gladio incubuit. Morus autem fructus

antea candidos in nigrum colorem mutauit.

[25] Moly est herba Homeri carmine celeberrima.

[26] Cato inter Grȩcos sapientissimus scripsit librum de re rustica.

[27] Medicamentum quod ad omnes morbos conducit.

[28] Chiron, Achillis Pædagogus, in medicina peritissimus, sagittâ

hydræ lerneæ veneno imbutà vulneratus, durissimis cruciatibus

conficiebatur morique optabat, sed non poterat, quod vtroque parente

immortali natus fuisset.

[29] Vulcanus Iouis filius è cælo deturbatus in lemnum Insulam.

[30] Seres sunt populi Scythiæ Asiaticæ à Sera vrbe dicti, apud quos

arbores lanam tenuissimam, ex qua vestimenta serica fiebant, proferre

creditæ sunt, quia vermes eandem lanuginem producentes nutrierunt.

[31] Pamphila, Coa mulier, quæ prima telas Bombicum rediri, rursusque

texere inuenit.

[32] Thisbe, id est morus, quia hæc arbor fuit conscia amorum Thisbes.

[33] Miletus, Ciuitas Asiȩ, vbi tingebantur lanæ pretiosissimæ.

[34] Vellus aureum quod Phrixus in Templo suspendit.

[35] Biturix, Ciuitas Galliæ Aquitanicȩ.

Instrvcçam sobre a cvltvra das amoreiras, & criaçaõ dos bichos da seda dirigida a conseruaçaõ, & augmento das manufacturas da seda, estabelecidas pelo... Principe Dom Pedro, Governador, e Regente dos Reinos de Portugal · 第 61 / 62 题