D. D. FERDINANDO
MASCARENIÆ.
Comiti à Turre.
ET
D. D. FRANCISCO
MASCARENIÆ.
Comiti Cocolini.
_Hactenus publicæ studui vtilitati, nunc vestræ seruire cupio
oblectationi; cũ emim his quisque rebus delectetur, quibus quodam
natura ductu incumbit, quid jucundius afficiat liber ali ingenio
juuenes, quam fructus artium liberalium? O pes, auitum stemma,
generosus sanguis, & Aulæ oblectamenta, vobis sunt post studia, omnes
quippe animi affectus, vni voluistis fieri sapientiæ vectigales.
Percurrendo amænioris litteraturæ curriculo, vix Ætas alijs integra
sufficit, vestra vobis satis fuit Adolescentia; cum Musis versamini,
vt sororibus, cum Apolline loquimini, vt fratre; & dum alter alterum
eruditâ contẽtione transcendere studetis, domus vestræ fiunt, domicilia
doctrinarũ, scientiarũ Augustalia, & bipartitum Vlyssiponis Athenæum._
_Quibus attentè perspectis, vt aliquid libellus hic complecteretur,
quod ad vestrum palatum faceret, perneceßariũ esse arbitratus sum,
vt quæ de Mororum cultura, & Bombicum educatione, sparsi in vulgus,
plebeio sermone, humilique stylo, eadem vobis nobiliore dicendi
charactere depicta sisterem._
_Mirabimini prudẽtiam in Moro, in Bombice industriam, & in vtroque,
recondita naturæ solerter operantis arcana._
_Quid moro sapientius? Arborũ postrema germinat morus, vt fructificet
securior, fœtusq; suos haud euocat in lucem, nisi extorri hyeme,
exanimis Aquilonibus, & prouecto jam vere._
_Quid industrius Bombice? vno Bombix instrumento, ore scilicet, innatum
sericum deducit in fila, carminat in lanugines, contorquet in mæandros,
congerit in stamina. cogit in glomos; describit orbes sine circino,
sine penicillo colores inducit, & sine vllo aduentitio apparatu,
domunculam instruit, Cæsarum Palatijs splendidiorem._
_Tanti tamen, & tam strenui Artificis opera omnia sunt posthuma, haud e
nim e a absoluit, nisi sepultus; verùm, quia (vt dici solet) excellens
in arte non debet mori, prodit é pensili tumulo rediuiuus, ipsi
inuidendus Phœnici; nam ex reptanti Eruca, alatus Papilio, nobilior
resurgit, quàm vixerat._
_In Moro, & Bombice, natura fortunam imitatur, summa imis, & ima summis
miscentem; Morus, Abor regia, fit vermiculi pabulum; Bombix, ignobilis
vermiculus, ejectamentis suis Reges vestit._
_Vitam exorditur Bombix cum vere, vt parentur homini elagantia
indumenta, dum se terra circumtegit florenti chlamyde._
_Editus in lucem, solis pascitur frondibus arboris, cui adscribitur
sapientia, in hoc Adamo prudentior, quod Arboris sapientiæ folia
comedit, integro, intactoq; fructu. Operosissimus Bombix, propria in
pelle non quiescit, paucis enim diebus quater ponit exuuias, abjicitque
pellem, vt exuat torpẽtem desidiâ senectam._
_Omni tamen labore supersedet, ceditque vitâ, si fortè, sonus ingens
obtuderit operãtem, debetur enim & opifici silentium, & operi
admiratio, resque ipsa postulat, vt ad Bombicis ingeniosa molimina,
orbis attonitus immutescat._
_Non ideò sordidus Bõbix, quia vermis, nam seruat vrbes ab otij tabe,
innumeras exercens operas, Regnaque sine hoc verme sunt cadauera, vt
pote nuda, quia sine ornatu; exanguia, quia sine diuitijs, emedullata,
quia sine viribus; vires quippe Regnorum ex diuitijs existunt,
ingentes verò diuitias affert Bombix eximijs suis operibus, & filis
auricoloribus auream suis alumnis retexit ætatem._
_Quod alij vermes eripiunt mortuis, viuis reponit hic vermis, &
corrosarum in sepulchro vestium damna resarcit, nouis, pretiosisque
textis._
_Quid plura? totum se Bombix exhaurit, vt hominem ditet, viscerumque
suorum Clotho, tenuissima ducit fila, vt vitam protrahat in Reipublicæ
beneficium. Hæc ego: Reliqua à magistri mei calamo, cũ Poeticen
doceret in Collegio Flexiensi: Secundis auribus accipite, quæ Gallus
hic Olor cecinit de mori, Bombicis que natura; dudũ est, quod hæc
carmina diem aspexere, sed nunc verè proferuntur ad lucem, quia ad
vos. Enim verô, omnia in vobis, pulchrâ quadam, & vnanimi æmulatione
collucent, natalium splendor, jubar Sapiẽtiæ, fulgor ingenij, fulgetra
eruditionis, & irradiantium ornamenta virtutum._
_Omnes denique lucis fontes in vos deriuastis, vt Patri respondeatis,
qui omnes in se colligit Heroas; imò omnibus antecellit, fortior
Achille, Marte bellacior, sapientior Socrate, perspicacior Vlysse,
Hercule laboriosior, facundior Mercurio, grauior Catone, & Apolline
benignior._
_Quapropter, mihi videmini illæ duæ stellæ, circa Solem de nouo
deprehensæ, quæ à Mathematicis nũcupãtur, comes Solis, haud enim solùm
estis, tituli dignitate Comites, & comites suauitate morũ, sed estis
& comites solis, nam excellẽtissimum Fronteriæ Marchionem Parentem
vestrũ, pleno gradu comitamini in stadio virtutis, & gloriæ._
_Valete, & viuite paribus animis, & honoribus, quando quidem illam
fælicitatem, quam Ethnicus Ausonius[14] vidit in syderibus illis
germanis, Castore, & Polluce, adumbratam, in vobis re comprobatam omnes
demiramur._
Humillimus, & addictissimus feruus.